B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



D e   d i v i s i o n e   n a t u r a e   s i v e
P e r i p h y s e o n   l i b r i   V


L i b e r   V

_______________________________________________


C a p i t u l a :
I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII   XIX   XX
XXI   XXII   XXIII   XXIV   XXV   XXVI   XXVII   XXVIII   XXIX   XXX
XXXI   XXXII   XXXIII   XXXIV   XXXV   XXXVI   XXXVII   XXXVIII   XXXIX   XL

 
X X X I X

N U T R I T O R .
[1019A] Quadriformem universalis naturae, quae in deo et creatura intelligitur, fecimus divisionem. Cuius prima species est, quae naturam creatricem et non creatam, secunda, quae naturam et creatam et creatricem, tertia , quae creatam et non creantem, quarta, quae neque creatam neque creatricem considerat atque discernit. Et prima quidem et quarta forma de deo solummodo praedicatur, non quod ipsius natura, quae simplex et plusquam simplex est, dividua sit, sed quod duplicis theoriae modum recipit. Dum enim ipsam esse rerum omnium principium et causam intueor, occurrit mihi vera ratio, quae fiducialiter suggerit, divinam essentiam, vel substantiam, bonitatem, virtutem, sapientiam, ceteraque, [1019B] quae de deo praedicantur, a nullo creari, quia divinam naturam nihil superius praecedit; omnia autem, quae sunt et quae non sunt, ab ea, et per eam, et in ea, et ad eam creari. Dum vero eandem esse finem omnium intransgressibilemque terminum, quem omnia appetunt, et in quo limitem motus sui naturalis constituunt, conspicor, invenio, eam neque creatam esse, neque creantem. A nullo siquidem creari potest natura, quae a seipsa est. Neque aliquid creat. Cum enim omnia, quae ab ipsa per generationem intelligibilem seu sensibilem processerunt, mirabili quadam et ineffabili regeneratione reversura sint ad eam, et in ea omnia erunt quieta, quoniam ulterius nihil ab ea per generationem profluet, nihil dicitur creare. Quid enim [1019C] creabit, dum ipsa omnia in omnibus fuerit, et in nullo nisi ipsa apparebit? De duabus auiem mediis formis in superioribus satis est actum, prompteque eas quaerentibus claro lumine circumfusae occurrunt. Una enim in causis perspicitur primordialibus, altera in causarum effectibus. Et ea quidem, quae in causis constituitur, in unigenito dei filio, in quo et per quem omnia facta sunt, creatur, et omnia , quae ab ea profluunt, hoc est, omnes effectus suos, sive intelligibiles sive sensibiles, creat. Ea vero, quae in effectibus causarum substituta est, solummodo a causis suis creatur, nihil autem creat, quia nihil in natura rerum inferius est ipsa; ideoque maxime in rebns sensibilibus ordinata est. Nec obstat, quod angeli vel homines, sive boni sint sive mali, aliquod novum humanisque usibus incognitum in hoc mundo saepe putantur creare, dum nihil creant, sed de creatura materiali, a deo facta in effectibus per causas, aliquid efficiunt divinis legibus obedientes et iussionibus, si boni sunt; fallacibus vero diabolicae astutiae machinamentis commoti atque decepti, si mali sunt. Omnia tamen divina providentia ordinantur, ut nullum malum in natura rerum substantialiter inveniatur, nec aliquid quod rempublicam civilemque rerum omnium [1020A] dispositionem perturbet. Et post quadrifariam universalis naturae theoriam in praedictis quattuor speciebus, quarum duas quidem in divina natura propter rationem principii et finis, duas in natura condita, ratione videlicet causarum et effectuum, contemplati sumus, visum est nobis, quasdam theorias de reditu effectuum in causas, hoc est, in rationes, in quibus subsistunt, subiungere. Cuius iterum reditus triplex occurrebat modus. Quorum primus quidem generaliter in transmutatione totius sensibilis creaturae, quae intra huius mundi ambitum continetur, hoc est, omnium corporum, seu sensibus corporeis succumbentium, seu eos prae nimia sui subtilitate fugientium, consideratur, ita ut nullum corpus sit intra textum corporeae naturae , sive vitali [1020B] motu solummodo, seu occulte, seu aperte vegetatum, seu irrationabili anima corporeoque sensu pollens, quod non in suas occultas causas revertatur per vitae suae medietatem; ad nihilum enim nihil redigetur in his, quae substantialiter a causa omnium substituta sunt. Secundus vero modus suae speculationis obtinet sedem in reditu generali totius humanae naturae in Christo salvatae in pristinum suae conditionis statum, ac veluti in quendam paradisum in divinae imaginis dignitatem, merito unius, cuius sanguis communiter pro salute totius humanitatis fusus est, ita ut nemo hominum naturalibus bonis, in quibus conditus est, privetur, sive bene sive male in hac vita vixerit. Ac sic divinae bonitatis et largitatis ineffabilis et incomprehensibilis diffusio [1020C] in omnem humanam naturam apparebit, dum in nullo punitur, quod a summo bono manat. Tertius de reditu theoriae modus versatur in his, qui non solum in sublimitatem naturae in eis substitutae ascensuri, verum etiam per abundantiam divinae gratiae, quae per Christum et in Chrisio electis suis tradetur, supra omnes naturae leges ac terminos superessentialiter in ipsum deum transituri sunt, unumque in ipso et cum ipso futuri. Quorum recursio veluti per quosdam gradus septem discernitur. Ac primus erit mutatio terreni corporis in motum vitalem; secundus vitalis motus in sensum; tertius sensus in rationem; dehinc rationis in animum, in quo finis totius rationalis creaturae constituitur. Post hanc quinariam veluti partium nostrae naturae [1020D] adunationem, corporis videlicet, et vitalis motus, sensusque, rationisque, intellectusque, ita ut non quinque, sed unum sint, inferioribus semper a superioribus consummatis, non ut non sint, sed ut unum sint, sequentur alii tres ascensionis gradus, quorum unus transitus animi in scientiam omnium, quae post deum sunt, secundus scientiae in sapientiam, hoc est, contemplationem intimam veritatis, quantum creaturae conceditur, tertius, qui et summus, purgatissimorum animorum in ipsum deum supernaturaliter [1021A] occasus, ac veluti incomprehensibilis et inaccessibilis lucis tenebrae, in quibus causae omnium absconduntur: et tunc nox sicut dies illuminabitur, hoc est, secretissima divina mysteria beatis et illuminatis intellectibus ineffabili quodam modo aperientur. Tunc perficietur octonarii numeri veluti supernaturalis cubi perfectissima soliditas, in cuius typo sextus titulatur psalmus, «Psalmus David pro octava». Resurrectio quoque domini non aliam ob causam octava die racta est, nisi ut beata illa vita, quae post septenariam huius vitae per septem dies revolutionem est futura post mundi consummationem, mystice significaretur, quando humana natura, ut praediximus, in suum principium per octonariam ascensionem reditura sit; quinariam [1021B] quidem, intra naturae terminos; ternariam vero, supernaturaliter et superessentialiter intra ipsum deum; quando quinarius creaturae numerus ternario creatoris adunabitur, ita ut in nullo appareat nisi solus deus, quemadmodum in aëre purissimo nil aliud arridet nisi sola lux.
X L 
Haec est itaque huius operis, quod quinque libris includitur, universalis materia. De qua si quis nos invenerit adhuc incognitum aut superfluum aliquid scripsisse, nostrae intemperantiae incuriaeque imputet, pioque corde humanae intelligentiae, carnis adhuc habitaculo gravatae, humilis contemplator indulgeat. Nil enim perfectum est in humanis studiis adhuc, ut opinor, in hac caliginosa vita, quod omni errore careat, quando et iusti non ideo [1021C] iusti dicuntur iam in carne viventes, quod iusti sint, sed quod se iustos essc velint, perfectamque iustitiam futuram appetentes, solo mentis affectu denominati. Non enim crediderim, ullum mortalibus membris. carnalibusque sensibus gravatum, excepto Christo, ad perfectum virtutis habitum veraeque contemplationis altitudinem pervenisse, Ioanne Evangelista attestante: «Si dixerimus», inquit, «quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est». Item Apostolus: «Videmus nunc per speculum in aenigmate»; et alibi: «Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Sin autem in eo utile et ad aedificationem catholicae fidei pertinens arriserit, soli deo, qui solus abscondita tenebrarum reserat, et quaerentes ad se ipsum nullo errore deceptos, sed ab erroribus emendatos introducit, deputet, [1022A] unanimisque in caritate spiritus gratias universali omnium bonorum causae, sine qua nihil possumus facere, nobiscum referat, nulla reprehensionis libidine attractus, nullis facibus invidiae succensus, quae sola prae ceteris vitiis caritatis et fraternitatis vinculum rumpere laborat. In pace autem omnium, quae inter nos confecta sunt, benevole recipientium, puraque mentis acie intuentium, seu malevole respuentium, et priusquam cognoscant, quid et qualia sint, praeiudicantium, hoc opus primo omnium deo, qui dixit: «Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis», subinde dilectissimo tibi, frater in Christo Wulfade, et in studiis sapientiae cooperatori, et examinandum offero, et corrigendum committo. Nam et tuis exhortationibus [1022B] est inchoatum, tuaque solertia, quoquo modo sit, ad finem usque perductum. Si autem de his, quae in contextu huius operis gravitate materiae rerumque exponendarum copia coactus praetermisi, deque eis quantulamcumque quandoque rationem me redditurum promisi, solicitus, ac veluti promissorum exactor fueris, opere recurso, omnibusque promissionibus repertis, inque unum collectis cursim capitulatimque pro viribus tractabitur. Interim de his, quae iam discussa sunt, lectores contentos esse flagito, non mei ingenioli virtutem, quae aut vix, aut nulla est, sed solicitudinis meae infimae, devotae tamen, circa divinarum rerum investigationes facultatem considerantes; quam non minus viribus acutissimae [1022C] tuae intelligentiae, quam meae contemplationis obtusae lucubrationibus, ut non dicam cum aemulis, saltem cum amicis et veritatis inquisitoribus defendere studeas. Nec multum in hoc, ut opinor, laborabis. Mox enim ut talia in manus recte philosophantium pervenerint, si illorum disputationibus conveniunt, non solum libenti animo recipient, verum etiam ut sua osculabuntur. Sin vero in eos, qui promptiores sunt ad reprehendendum, quam ad compatiendum, incurrerint, non magnopere cum eis colluctandum. Unusquisque in suo sensu abundet, donec veniat illa lux, quae de luce falso philosophantium facit tenebras, et tenebras recte cognoscentium convertit in lucem.

Explicit liber περὶ φύσεως μερίσμου, hoc est de Naturae divisione.