BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 4v

Io. 21:19-24

Die XXVII decembris

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In nativitate S. Iohannis evangelistae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

21:19

In illo tempore. Dicit Ihesus Petro: Sequere me.

21:20

Conversus autem Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Ihesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: Domine, quis est qui tradet te?

21:21

Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid?

21:22

Dicit ei Ihesus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere.

21:23

Exivit ergo sermo iste inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Ihesus: Quia non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?

21:24

Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.