BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 7r-7v

Lc. 2:42-52

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica I post theophaniam

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

2:42

In illo tempore. Cum factus esset Ihesus annorum duodecim, ascen­dentibus illis in Hierusalem secundum consuetudinem diei festi,

2:43

consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Ihesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes eius.

2:44

Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;

2:45

et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum.

2:46

Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;

2:47

stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.

2:48

Et videntes admirati sunt, et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

2:49

Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse?.

2:50

Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.

2:51

Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo.

2:52

Et Ihesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.