BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 8r-8v

Mt. 3:13-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

3:13

In illo tempore. Venit Ihesus a Galilaea in Iordanem ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo.

3:14

Iohannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?

3:15

Respondens autem Ihesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.

3:16

Baptizatus autem Ihesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.

3:17

Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.