BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 15v-16r

Io. 6:27-35

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

6:27

In illo tempore. Dixit Ihesus turbis, operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

6:28

Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?

6:29

Respondit Ihesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

6:30

Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?

6:31

Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.

6:32

Dixit ergo eis Ihesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo verum.

6:33

Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et dat vitam mundo.

6:34

Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.

6:35

Dixit autem eis Ihesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.