BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 20v-21r

Mc. 2:13-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

2:13

In illo tempore. Egressus est Ihesus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

2:14

Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.

2:15

Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Ihesu et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum.

2:16

Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit?

2:17

Hoc audito Ihesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.