BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 28r-28v

Mt. 23:1-12

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria III

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

23:1

In illo tempore. Locutus est Ihesus ad turbas, et ad discipulos suos,

23:2

dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.

23:3

Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

23:4

Alligant autem onera gravia, et inportabilia, et inponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.

23:5

Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

23:6

Amant autem primos recubitus in caenis, et primas cathedras in synagogis,

23:7

et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

23:8

Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

23:9

Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est.

23:10

Ne vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

23:11

Qui maior est vestrum, erit minister vester.

23:12

Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.