BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 72r

Mt. 26:16-20

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

26:16

In illo tempore. Undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Ihesus.

26:17

Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.

26:18

Et accedens Ihesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:

26:19

euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:

26:20

docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.