BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 74r

Ih. 10:11-16

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica II post pascham

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

10:11

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

10:12

Mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;

10:13

mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

10:14

Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

10:15

Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.

10:16

Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.