BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 74v-75r

Ih. 16:16-22

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica IV

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

16:16

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Modicum, et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.

16:17

Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?

16:18

Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.

16:19

Cognovit autem Ihesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.

16:20

Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

16:21

Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

16:22

Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.