BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 76v

Ih. 12:46-50

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IV

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

12:46

In illo tempore. Dixit Ihesus turbis: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

12:47

Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.

12:48

Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.

12:49

Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

12:50

Et scio quia mandatum eius vita aeterna est: quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.