BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 80v-81v

Ih. 14:23-31

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica pentecostes

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

14:23

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;

14:24

qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris.

14:25

Haec locutus sum vobis apud vos manens.

14:26

Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

14:27

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

14:28

Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem.

14:29

Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.

14:30

Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.

14:31

Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.