BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 83v

Ih. 3:1-15

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica octava pentecostes.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

 

In illo tempore. Erat homo ex pharisaeis Nicodemus nomine. Princeps Iudaeorum. Require retro in pascha annotena.

 

____________

 

3:1

[In illo tempore. Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum.

3:2

Hic venit ad Ihesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

3:3

Respondit Ihesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

3:4

Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?

3:5

Respondit Ihesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

3:6

Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

3:7

Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

3:8

Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.

3:9

Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?

3:10

Respondit Ihesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

3:11

Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

3:12

Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?

3:13

Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.

3:14

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:

3:15

ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.]