BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 85r

Lc. 9:12-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII mensis IIII.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

9:12

In illo tempore. Accedentes discipuli ad Ihesum dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

9:13

Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

9:14

Erant autem fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

9:15

Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

9:16

Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illos: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

9:17

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.