BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 85r-85v

Mt. 20:29-34

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato in XII lectionibus.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

20:29

In illo tempore. Egrediente Ihesu ab Hiericho, secuta est eum turba multa,

20:30

et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Ihesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

20:31

Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis ac magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

20:32

Et stetit Ihesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?

20:33

Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.

20:34

Misertus autem eorum Ihesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.