BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 87v-88r

Ih. 21:15-19

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia Sancti Petri apostoli.

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

21:15

In illo tempore. Dixit Ihesus Petro: Simon Iohannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.

21:16

Dicit ei iterum: Simon Iohannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.

21:17

Dicit ei tertio: Simon Iohannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.

21:18

Amen, amen dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

21:19

Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum.