BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 91r-91v

Mt. 7:15-21

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada II post octava apostolorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

7:15

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Adtendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

7:16

a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?

7:17

Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor fructus malos facit.

7:18

Non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere.

7:19

Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

7:20

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

7:21

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.