BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 91v-92r

Lc. 16:19-31

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

 

Dixit Ihesus parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura. Require retro in quadragesima II epdomada in V feria.

 

____________

 

16:19

[In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis parabolam hanc. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide.

16:20

Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,

16:21

cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.

16:22

Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

16:23

Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius:

16:24

et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

16:25

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:

16:26

et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

16:27

Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:

16:28

habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.

16:29

Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.

16:30

Et ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent.

16:31

Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.]