BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 92r

Mt. 24:4-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali Sanctorum Abdo et Sennes.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

24:4

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Videte ne quis vos seducat:

24:5

multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.

24:6

Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:

24:7

consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:

24:8

haec autem omnia initia sunt dolorum.

24:9

Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

24:10

Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

24:11

Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.

24:12

Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:

24:13

qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.