BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 93v

Mt. 12:46-50

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali Sanctae Felicitatis.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

12:46

In illo tempore. Loquente Ihesu ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.

12:47

Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.

12:48

At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?

12:49

Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.

12:50

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, soror, et mater est.