BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 95v

Lc. 4:38-43

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

 

In illo tempore. Surgens Ihesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Require retro Ebdomada II post theophania, in sabbato.

 

____________

 

4:38

[In illo tempore. Surgens Ihesus de synagoga, introivit in domum Simo­nis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.

4:39

Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

4:40

Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languo­ribus, ducebant illos ad eum. Et ille singulis manus imponens, curabat eos.

4:41

Exiebant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.

4:42

Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.

4:43

Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei.]