BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 100r-100v

Lc. 11:47-54

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali SS. Cornelii et Cypriani

et exaltatio S. Crucis.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

11:47

In illo tempore. Dixit Ihesus turbis pharisaeorum: Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.

11:48

Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.

11:49

Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:

11:50

ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

11:51

a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

11:52

Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

11:53

Cum haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis,

11:54

insidiantes ei, et quaerentes capere aliquid ex ore eius, ut accusarent eum.