BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 101r

Lc. 9:23-27

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali S. Nicomedis martyris.

Sequentia sancti evangelii

secundum [Lucam].

 

9:23

In illo tempore. Dixit Ihesus turbis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam cotidie, et sequatur me.

9:24

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

9:25

Quid enim proficit homini, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat?

9:26

Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum..

9:27

Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.