BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 104v

Mt. 19:27-29

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali S. Matthei apostoli.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

 

Ecce nos reliquimus omnia. Require eum In natali S. Pauli.

 

____________

 

19:27

[In illo tempore. Dixit Simon Petrus ad Ihesum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

19:28

Ihesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

19:29

Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.]