BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 117v

Lc. 8:22-25

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In ubertate pluviae.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

8:22

In illo tempore. Factum est in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

8:23

Navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

8:24

Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.

8:25

Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est, quia et ventis imperat, et mari, et obediunt ei?