BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 119r

Mt. 24:42-47

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia unius sacerdotis.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

24:42

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

24:43

Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

24:44

Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

24:45

Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore?

24:46

Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.

24:47

Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.