B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Walahfridus Strabo
808 - 849
     
   



V i s i o   W e t t i n i

Textus:
Walahfrid Strabo's Visio Wettini:
text, translation, and commentary
ed. Daniel A. Traill,
Bern/Frankfurt a.M. 1974


_______________________________________________


 
DOMINO PATRI VEREQUE FELICI ET PURISSIMA SINCERITATE VENERANDO GRIMALDO CAPELLANO STRABUS WALAHFRIDUS AETERNAE BEATITUDINIS IN SALVATORE MUNDI SALUTEM:

Ex quo, pater beatissime, familiari quadam pietatis exiguitatem meam dignati estis agnoscere, sedulo tenaci memoria amplexabar, cuius praesentiam summo ardore sitiebam, sicut et hactenus ago. Licet enim longa interiectae telluris spatia sequestrent, vasti montium et saltuum dirimant anfractus, animo tamen spiritali igne aestuans, quamvis absens assidue vestros quasi quoddam speculum intueor obtutus. Denique iussu Adalgisi venerandi patris in domino visionem Wettini propinqui vestri, quam beatus pater Heito urbanae facundiae mellifluis floribus adornans prosaicis verbis doctissime composuit, versibus exametris furtim exemplare coactus sum. Ideo nulli hoc ut placeat exhibeo, tantum illius voluntati satisfeci et maior erat oboedientia quam facultas. Sciebam etenim quia qui spiritalibus viris obtemperat, numquam errat. Et si in pedum mensuris et synalipharum positione fefelli, contra nullum luctamen inibo, quia ad rumusculos spargendos non egi, sed potius ob propositi mei conservationem, quippe cui nec aetas ad talia competit, nec scientia suppetit. Scintilla quaedam inest et eget fomite. In hoc autem primitivo carmine nec tempus morosum ad cautelam concessum est nec proprii sermonis habui potestatem. Arbitror autem quod si per campos darentur vagandi induciae, quivissem fortasse rumuculos aliquos decerpere, quibus mea rusticitas aliquantisper tegeretur. Unam itaque ob causam inpossibilitatem superavit voluntas: comperimus etenim quosdam esse qui hoc nil amplius vanis somniis diiudicantes nec habere vel credere aut audire dignantur. Hanc autem praesumptionem ut audierint, turgentes assumunt in manus avidique vitia, quibus redundat, rimantes, velint nolint, ipsum quod oderunt invenient, dum quod sitiunt quaesierint. Compulsum tamen me sciant in hoc prorupisse et quasi stimulis inpulsum scriptitasse. Sed propter amorem eius qui haec vidit, et iste fieri desideravit et me haec fiducia animavit. Quapropter, beatissime pater, quaeso sanctitatem vestram ut emendare dignemini quicquid in hoc pittacio censura vestra aptum correctioni vel a vero discordans deliberavit. Necesse enim est ut Erlebaldum dominum et Tattonem praeceptorem meum haec res non lateat, quia fas non est monacho suum quicquam celare abbatem. Si itaque considerantes nimiis nacti fuerint sordere mendaciis, statim pungent, non palpabunt, et, ut vereor, qui paene octavum decimum iam anni transegi, dignis verberibus vapulabo. Optime enim hac arte, sicut et aliis, imbuti sunt, sed minus diligunt. Ideo defendere dignemini vilitatem meam et huius scedulae infirma tueri. Quaedam etiam nomina in contextu occultata qui diligenter investigaverit istis versibus impressa reperiet. Bene valentem et Strabi memorem te deus omnipotens in aeterna felicitate conservare dignetur, sanctissime pater, amen.


Christe, novum qui pascha mihi concedis agendum,
Suscipe dona precum laudisque salubria nostrae
Vota, voluntatem potius quam dona requirens.
Quantum posse dabis, tantum sum velle paratus,
5
Cum tua maiestas velle atque valere ministret.
Te precor, alme deus, pueriles dissice ludos,
Et fermenta tui placida insere dogmatis ut sit
Blanda mihi dulcisque patris sententia, cuius
Iussa sequor, ne dorsa fero lacerare flagello
10
Incipiat carmenque animo reprobare citato.
Non aliunde quidem primum componere carmen
Disposui quam sancta sequens praecepta priorum,
Primitias deferre deo, cui cordis in ara
Fertur adeps sanctae cum laudis odore litatus.
15
Iesu Christe, crucis rogo per merita alma sacratae
Atque resurgentis per maxima festa leonis,
Cuius adest hodie festum venerabile cunctis,
Ut me digneris vitiis mundare nefandis,
Ne quod voce probo, hoc nostro damnetur in actu.
20
Quid loquar ulterius? mundi miserere, redemptor,
Perque potestatis numen succurre triformis.

Rhenus ab Ausoniis quo ducitur Alpibus, aequor
Miscet in occiduis diffusus partibus ingens.
Illius in medio suspenditur insula fluctu
25
Augia nomen habens; iacet hanc Germania circa.
Haec solet egregias monachorum gignere turmas.
Primus in hac sanctus construxit moenia praesul
Pirminius ternisque gregem protexerat annis.
Huius quisque velit sanctam cognoscere vitam,
30
Ipsa sepulchra petat; satis ipse probabit in Hornbach.
Postea septenis praesedit cursibus Eto.
Tum sequitur binis laudandus Geba sacerdos.
Bina Ermenfredus tum lustra peregerat abba.
Sidonius ternis denisque ibi praefuit annis.
35
Vicenos binosque receperat inde Iohannes.
Quinque Petrus sortitur item venerabilis annos.
Quattuor inde tulit Waldonis lustra potestas.

Tempore sub quorum iuvenis velut aurea surgit
Stella tenebrosum citius vulganda per orbem,
40
Coenobium quinquennis enim Insulanense petivit.
Nec latet urbs homines in vertice structa levato,
Sed neque testa subit modium. Per regna volando
Tanti fama viri regales verberat aures.
Post rapitur non sponte foras de carcere caro,
45
Et qui liber erat, fit libertate soluta
Pastor ovile tuens, cuius pars magna profanis
Actibus insistens Christi de calle viavit.
Provida quippe dei talem sapientia patrem
Constituit, qui cuncta sacris sub legibus arcens
50
Rure tenus destructa novat, geminamque ruinam
Elevat inque dei varium transmutat honorem,
Interiora medens atque exteriora reformans.
Cuius ad ingenium nullus mihi sermo redundat
Narrandum, quoniam specialis in orbe refulsit:
55
Doctus in incultis iaciens sacra semina sulcis,
Largus in auxilio, vita probus, aptus amori,
Iustus in arbitrio, arte sagax, perfectior actu -
Quid moror ista canens, cum possim iure fateri
Me nescire alium, qui compensetur ad istum?

60
Cogitur interea monachorum pastor haberi;
Discipulus dudum disponitur ipse magister.
Carceris ipse fuit custos, quo saepe cupivit
Finitimum expectare diem, tum morte revicta
Perpetuaque frui Christo donante corona.
65
Vocibus in septem si promat verba palatus,
Non erit ulla tamen narrandi cuncta facultas,
In quibus immensum perfecerit ille laborem.
Quicquid erat Christi per ovilia iure regendum
Fecit et assidua constanter pace salutem
70
Christicolis statuit, regali munere fultus.
Dirigiturque maris trans aequora vasta profundi
Graecorum ad proceres, scopulisque illisa carina
Fudit onus cunctumque virum, sed praesul ab undis
Seque suosque manum domino praebente recepit.          *)
75
Nulla maris post haec rabidi discrimina passus,
Sed potius recto cursu fatisque secundis
Argivum responsa rato tulit ordine Francis.
Denique longa tulit postquam fastidia, coepit
Mente sub obscura refugus tractare recessum
80
Ordine de tanto, ne captus amore tenendi
Linqueret aeternum cui semper munus inhaesit.
Anno igitur decimo Hludowici Caesaris atque
Bis cessere novem illius tunc ordinis anni,
Sexaginta quoque aetatis iam tempora clausit,
85
Morbus in exitium traxit loetale patronum.
Ille dolor dilectus erat, carissima febris;
Mors contempta, fugae haec occasio prima patebat.
Venit adoptivum redeundi in carceris antrum
Tempus, ut alterius contemplans ora iubentis
90
Quod prius iniunxit, iam tunc servaret agendo.
Solvitur ex onere atque sibi subiecta refutat
Perfruiturque quiete silens feliciter exin.
Fare, precor, quicumque velis, quaesitor honoris,
Quod tibi munus erit, cuius mala fama cerebrum
95
Turbat et hanc famam dirissima poena sequetur.
Conspicis ecce meum dulci rumore refertum
Pro nihilo duxisse volans et inane favoris
Molle decus multumque viris miserabile iustis.
O ne magna dies damnans inhonoret, honores
100
Spernite, per normamque sacri resipiscite patris.
Versibus in paucis Heitonis gesta parumper
Depinxi, brevitate tamen maiora potestis
Nosse, sub invidia si mens non vestra gravatur.

Musa soror, maiora refer celerique volatu
105
Pange melos laudisque facem generisque latebras,
Cuius ab exortu Heitoni traditur heres.

Est famosa tribus, quae legum docta per artes
Promeruit primo populi sedisse senatu
Iudicioque bonas iusto discernere leges;
110
Illius e medio surgit generamine proles.
Dicitur Erbaldus verso sermone «vir audax».
Post septem denosque petit venerabilis annos
Insulanense salum, sociatur fratribus illis
Atque magisterio Heitonis traditur almi.
115
Quo monstrante sacris non parva ex parte libellis
Imbuitur; variaeque vetant ne traderet artes
Septenas curae, antiqui quas auribus indunt
Nobilium. Namque illa refert scriptura Iohannis
Ante retroque animalia sancta oculata fuisse.
120
Sensus adest: sic doctus homo ex ratione biformi
Ante superna videt, retro terrena cavetque.
Hac ex parte foret ne clauso lumine caecus,
Mittitur ad quendam socio comitatus abinde,
Cuius multa viret sapientia dogmate, Scottum.
125
Quem dixi socium carmen perquirit abundans,
Nam vitam meta et vires in morte triumphat.
Nunc incepta sequar, post pauca parabor ad illud.
Denique post reditum luxit perfectior actus,
Moribus ardor inest, sermone fidelis amor stat,
130
Fulget in ingenio verax, probus, aptus, honestus,
Norma boni aequa fides, dilectio sancta sub illo,
Innumerisque bonis nituit, quae cuncta sub ista
Non possum brevitate sequi, ne audire recuses.
Haec Heitonis erant postquam iactata per aures,
135
Approbat ipse suo passim moderamine vera
Esse satis, secumque vehit per terga liquentum
Camporum, fluctusque secant Argosque penetrant,
Diximus ut supra, redeuntque Augense sub antrum.

Ergo ubi Heitonis silet argumenta potestas
140
Per multa, alteriusque licet dum iura levare,
Iam precis arte patet; curritque per ora vicissim
Erbaldo debere dari his in moenibus arcem.
Annuit ipse deus cunctos qui mente sub una
Hoc voluisse dedit, pastori mandat alendas
145
In tellure ferax quae gaudet fruges bidentes.
Tum perfecta magis domino servire voluntas
Incubat, insignemque virum vota optima produnt.
Mentis in occulto quantum prius esse benignus
Vellet, in adiecta poteris bonitate probare.
150
Dicam equidem quid in antiquis donasse figuris
Huic agnosco deum veteres recolendo prophetas.
Heliae successit enim venerabilis ille
Heliseus vectumque leves affatur in auras:
«Spiritus, oro, tuus mecum duplicetur»; at ille:
155
«Grandia, nate, petis, fiet tamen ipsa voluntas.»
Maxima Heitonis nituerunt facta per orbem;
Si quid adesse potest, tamen exsuperatur ab isto.
Qui solita virtute potens pariterque benignus,
Virtutum custos, vitiis saevissimus hostis
160
Ex aetate fuit puerili ipsam usque senectam.
Quam pulchre et digne multumque insigniter haec res:
Vernat uterque pater vitaque graduque beatus.
Hic pater ante fuit, modo filius adstat, obaudit,
Per natumque regi proprium vult corde paterno;
165
Filius iste prius ductor patris esse iubetur;
Et tamen intendit qua se sententia docti
Iam senioris agat, sequiturque per omnia pacis
Congeries, iungitque gregem concordia praepes
Pastorum, nullumque dolus, nullum ira lacessit -
170
Res laudanda quidem paucisque innata magistris.
Omnipotens vitae pacis lucisque repertor
Ambobus vitam per saecula multa ministret.

Spiritus alme, veni nostraeque adiungere Musae,
Unius ut vitam praestanti fine capessam.
175
Perge, Camena, virum quem supra, tolle, reliqui.

Nam Wettinus erat celebri rumore magister
Artibus instructus septem de more priorum,
Cui fortuna dedit scolis adnectier illis
Quis gaudere solet nitida et lasciva iuventus.
180
Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est,
Moribus in castis vitam mediocriter egit
Laudibus ex hominum multas vulgatus ad aures.

Hic igitur postquam dominus descendit ab alto
Carnis in hospitium sexto quater atque peracto
185
Octingentesimo rapidis discursibus anno
Undecimoque pii Hludowici Caesaris, et dum
Sexies Octimber declinat quinque diebus,
Adfuit illa dies quae septima in ordine constat.
Ut sibi moris erat, quendam pro corporis haustum
190
Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat,
Adduntur socii; reliquis salubriter actis
Ipse nova ingentes patitur gravitate dolores
Indigesta vomens, dapibusque in corporis usus
Sumendis fastidit ali. Iam venit ab ortu
195
Prima dies multusque parum discesserat angor.
Tum reficit non cepta tamen fastidia linquens,
Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclum
Mortis, ad hanc vitam quoniam cibus ille animavit.
Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert.
200
Colligitur mixtura virum, residetur ad escas.
Tum frater: «Non mensa placet, non pabula prosunt.
Cedo locum, compellor enim feritate doloris
Strata videre mea. Haec aliam portate sub umbram.»
Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem
205
Contiguam cellae quam cenatum ante petivit.

Ergo ubi membra suo componit languida lecto,
Conclusis oculis penitus dormire nequibat,
Spiritus ecce doli foribus processit apertis,
Clericus in specie, frontis latuere fenestrae,
210
Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli.
In manibus tormenta gerens, capitique propinquans
Magna sub ardenti complectens gaudia corde,
«Cras torqueris,» ait, «meritumque rependitur omne.»

O mens orba hominum, quo te deducere caecum
215
Expetis et cuius retinentur sidera septem
In palma, hunc inimicitia aversaris amara
Et cum luce cares, tenebris circumdaris atris?
Ille feroxque rapaxque, minax, mendaxque sagaxque,
Finibus insidians fundo te tinguit Averni,
220
At dominus si ductor erit, transmittit Olimpo.

Ille igitur dum tanta minans promittit inermi,
Turba catervatim piceum comitata magistrum
Affluxit totumque locum tetro agmine supplet.
Armati velut in bellum curruntque per aulam,
225
Structuri angustum poenalis carceris antrum,
Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem.

Hic locus insinuat Solimae quod dixit Iesus:
«Ecce dies venient et tu circumdata vallo
Laberis usque solum, gladio mactabitur infans,
230
Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur.»
Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant,
Vallus in angorem positus dinoscitur esse.
Destructor nam daemon erit, destructio finis.
Evenit hoc illi, qui notum spernit Iesum.

235
His actis timor ora premit, pavor occupat artus.
Spes iam nulla fuit nigram vitare catervam,
Sed divina cito advenit clementia cursu:
Viderat in cella monachos sedisse nitentes,
Forma quibus radians habitusque ignotus in arvis
240
Unus ait, media quem fors in sede locavit:
«Res iniusta patet, fugite his e sedibus hostes.
Hic homo sumet adhuc huius compendia vitae.»
His dictis, velut in vallem cum lympha minatur,
Fertur ab aspectu subitis discessibus agmen.
245
Cessit et anxietas, tandemque decorus in aulam
Angelus ingreditur fulgens in veste rubenti
Gressibus assistens sermone acclamat amico:
«Te, dilecta anima, hoc momento visere veni.»
Talia dicenti recubans sermone Latino
250
Subdidit: «Omnipotens nostris si ignoscere culpis
Dignatur, pietatis opus perfectius auget,
Sin alias, pugno concludimur illius omnes.
Impendat quodcumque placet, sequimurque libenter:
Nam prima sancti patriarchae fronte statuti,
255
Inde prophetarum collectio sancta priorum,
Sanctus apostolici demum globus ordinis omnis;
Hi genus humanum multo vexere labore,
Nunc etiam maiora petit solamina praesens
Tempus, ab hac fragili quoniam plus carne gravamur.»
260
Colloquio in medio rumpuntur visa duorum;
Nondum verborum, sed visus finis habetur.

Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset.
Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversis
Forte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso
265
Coenobio praepostus erat, meus ipse magister,
Praecipua bonitate vigens et moribus omnes
Praecellens; latitare volens, sed notus ubique.
Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem,
Accitisque cavas visum iaculavit in aures,
270
Quicquid in angusto cognovit temporis artu.
Palluit ac timuit carnisque dolore remoto
Surgit ab excubitu pronus tellure recumbens,
In patulaeque crucis distendens membra figuram,
«Iam tota virtute, viri, prece posco frequenti,»
275
Inquit, «adorantes veniam deposcite nobis,
Intentas formate preces, clementia magna est.»
Conspiciunt igitur tanto terrore gementem,
Cantibus insistunt palmasque ad sidera tendunt,
Cantantur septem lacrimantum carmina, necnon
280
Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt,
Quae tanta anxietas sibi continuare requirit.
Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelus
Exposcitque legi sibi verba novissima sancti
Gregorii in scripto quod noscitur illius esse
285
Dialogus, quo multa bonis documenta ministris
Construxit mortisque situs per multa serebat,
Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri,
Tunc ait: «Oro, patres, componite corpora terrae,
Atque quiete gravem placida relevate laborem,
290
Et mihi quod restat spatium concedite noctis,
Corpus ut invalidum somno pascatur inani.»

Postquam lassa suo prosternunt membra papiro,
Ipseque tam diros animae carnisque labores
Dum recreare cupit, caelorum e culmine missus
295
Angelus albato vestitu venit amictus,
Assistens capiti, qui visum in veste priorem
Purpurea ostendit iuxta vestigia stando
Blandaque dictorum praemittit verba suorum.
Laudat et hoc studium quod confugisset ad almum
300
In precibus dominum, quod lectio sancta placebat,
Tempore quo graviter terrens angustia pressit.
«Hoc servabis,» ait, «nec praetermiseris exhinc.
Inter multa quoque est psalmus perfectior unus,
Cui virtus moralis inest, post carmina constans
305
Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes.
Lectio quo legitur psalmique canuntur aperta
Veracique fide, iocundum munus habetur,
Talis et ad dominum utiliter devotio fumat
Atque serenatum hoc placat certamine Christum.»

310
His igitur dictis assumens angelus idem
Infirmum, duxitque via praecessor amoena.
Dum vadunt, montana vident, quae sidera tangunt
Marmoris in specie pulchro commixta colore,
Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis
315
Ambit inexhaustos tribuens intrantibus ignes.
In quo multa nimis monstrata est turba reorum,
Inque locis aliis diversas facta sequentes
Agnovit poenas, multosque recumbere dudum
Quos habuit notos; ibi maior et alter in undis
320
Ordo sacerdotum praefixo stipite vinctus
Terga dedit vinclis, quae curis carne superbis.
Contra quemque stetit mulier pro crimine stupri;
Fomes adulterii est consors poenalis Averni.
Tertia cum radios semper produxerit aura,
325
Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo;
E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat.

«Magna sacerdotum numero pars,» angelus inquit,
«Lucra petunt terrena quibusque inhianter adhaerent
Atque palatinis pereuntia praemia quaerunt
330
Obsequiis, ornantque magis se veste polita
Quam radiis vitae, pomposis fercula mensis
Glorificare parant, animarum lucra relinquunt,
Deliciis ducti per scorta ruendo volutant.
Hac ratione alios neque se defendere possunt.
335
Peste fameque inopem possent solarier orbem,
Si tota virtute deo sua lucra referrent.
Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant
Rebus, ut aeternam capiant in finibus iram.»

O patres, si pauca addam, ne spernite, quaeso.
340
Quid facit antistes? in ovile lupus ruit ullo
Non claudente fores, iacet ebrietate sepultus
Pastor. Adulterium in domini committere sponsam
Qualiter audebis, thalamum usque inducere debes
Regis, et ipse thorum prior invasisse nec horres?
345
Miror avaritiam sacratum pectus habere.
Cui servas? Resipisce, precor; non nascitur heres.
Quid cumulas? Non quippe tuo sub iure tulisti,
Sed sunt dona dei quae dispensare iuberis.
Nemo bono obsistit, si rectum velle tenebis.
350
Quid rapis et vendis Solimorum more columbas?
Valde cave, expulsum dominus ne torqueat acris
Verberibus pompasque truci condemnet Averno.
Cur tibi magnus eris? Numerum si forte bidentum
Te recolis debere deo signare potenti,
355
Crebra sub occultum claudis suspiria pectus.
Si non damna voles, vercundia ducat ab igne.
Cumque videbis oves dextra, tu parte sinistra,
Esse tuas, nuper ductor nec terga sequeris
Pro cunctisque lues patiens incendia poenas.
360
Nolo, tibi ille canat, praesul sacrate, propheta:
«Plebis erit similis stultae peccando sacerdos.»
Laus gregis esse stude et caelestia regna mereris.

Vidit et horrendum ligni lapidisque opus illic
Materia exstructum, castelli more locatum
365
Ordine confuso, fumo atque vapore repletum.
Territus his frater quaerens quis mansor inesset,
Audiit inclusam monachum pro sorte catervam
Purgandi variis patriisque locisque manentum.
Hos inter speciale tenet discrimen et unus
370
Frater, in inlicitum cecidit qui crimen habendi,
Secretas cumulans iniusto pondere gazas.
Roboream ille habuit quem plumbea possidet arca
Iudicii usque diem dubio sub fine vomendum.
Hac se fraude duo primo armavere iugales
375
Saffira et Annanias, communis vasa pericli.
De quo fratre prius cuidam, dum peste laborat,
Annos ante decem similis sententia visa est,
Dum raperetur in excessu, iamque illa vetustas
Delituit, donec memores revocentur ab isto.
380
Ille etiam cui nunc patuit non audiit ante.
Indicat iste locus vitium quod saepe notatur
Saepius hoc monachis magis ac magis esse cavendum
Succidique iuvat quod tantum pondus adauget.

O monache, esse cupis quod te iam velle negasti,
385
Dives opum, cui nulla patrum hoc documenta dederunt,
Sed paupertatem, cuius pars Christus habetur.
Si vendis Christum, maneat quae, cerne, gehenna!
Liquisti commune bonum, furtumque peculi
Eligis; haud capies communi sorte coronam.
390
Tu tamen, omnipotens, proprios rege, ductor, alumnos.

His visis celsum caelo montemque propinquum
Aspiciunt. Tum ductor ait: «Hac arce tenetur
Abbas ante decem corpus qui liquerat annos,
 Ventorum incursus tempestatumque furores,
395
 Vim pluviae multumque ferens discrimen. Ibidem
 Abluit, incauto quicquid neglexerat actu,
 Laetus ut aeterni ducatur regis in aulam,
 Deliciasque sacrae sanctorum sedis in aevum
 Obtineat, poenaque carens ubi vita sequatur.

400
 Angelus haec addit, quidam quod praesul eundem
 Deberet precibus factisque iuvare benignis.
 Ante dies multos ceu demandaverat ipsi
 Legato ostensus, quem tunc per somnia ferre
 Hortatur sibi dicta patri. Sed episcopus ille
405
 Esse ratus soliti mendacia inania somni
 Ludendo excepit, dispecto fratris amore.
 Mente piger, nec corde sagax, succurrere tardus
 Vi tormentorum iam nunc succumbit amare
 Sortiturque suas proprio pro crimine poenas.

410
 Ad quem frater: «Ubi, quem dicis, clauditur?»
 Dixerat: «Ex alia montis male parte tenetur.»
 At nos quae paucis dedimus iam somnia verbis,
 Monstramus per verba viri qui haec ipse videbat.

 Orsus ait, «dormire casa squalente videbam,
415
 Disposito sedisse loco, quem diximus ante,
 Abbatem surasque et crura cruore fluentes.
 Labitur in vocem: ‹Fili, fer dicta patrono.
 Respicis hanc aedem. Bini coluisse iubemur
 Informem socii; duo namque lavare suescunt
420
 His comites sese nantes in gurgite thermis

 Resperguntque domum hanc loetalis pestis odore,
 Ut miseri citius pellantur ab aede coloni.
 Ad loca sanctorum pete mittat ut ille virorum,
 Deposcens, quod gratis agunt, solatia ferre,
 
425
 Reprimere ut possit, paries ubi nullus habetur,
 Inmensum foetoris onus relevetque dolores.
 Haec, mi nate, precor, non oblivisceris haec tu.›»

Post haec antistes dum cuncta ex ore ferentis
Audiit, «Haec,» inquit, «fantasmata credo fuisse
430
Idcircoque fidem verbis non commodo fictis.»
Credere quae renuit, haec angelus iste resignat,
Quippe quod ammonitus functis incredulus extans
Auxilium conferre precis tardaret egenti,
Atque ideo propriis fruitur sine munere poenis.

435
Denique quod paucis visum percurrimus odis,
Ante nec audivit qui nunc renovata revexit
Et velut ad superos imo devexit abysso.
Annuit iste locus multum pia vota mereri
Fidere sed noli post vitae tempora solvi
440
Alterius per verba focos quos colligis ipse
Actibus ex pravis. Licet intercessio purget
Crimina multorum, tamen hac securus haberi
Nemo potest, quia quo nescit sua pondere facta
Pensentur. Quapropter ego esse mihi utile dico
445
Quod gessi purgare prius; sua quemque sequentur.

 Contemplatur item quendam lustrata per arva,
 Ausoniae quondam qui regna tenebat et altae
 Romanae gentis, fixo consistere gressu,
 Oppositumque animal lacerare virilia stantis.
450
 Laetaque per reliquum corpus lue membra carebant.
 Viderat haec, magnoque stupens terrore profatur:
« Sortibus hic hominum, dum vitam in corpore gessit,
 Iustitiae nutritor erat saecloque moderno
 Maxima pro domino fecit documenta vigere
455
 Protexitque pio sacram tutamine plebem
 Et velut in mundo sumpsit speciale cacumen,
 Recta volens dulcique volans per regna favore.
 Ast hic quam saeva sub conditione tenetur,
 Tam tristique notam sustentat peste severam:
460
 Oro, refer.» Tum ductor: «In his cruciatibus,» inquit,
 « Restat ob hoc quoniam bona facta libidine turpi

Fedavit, ratus inlecebras sub mole bonorum
Absumi et vitam voluit finire suetis
Sordibus. Ipse tamen vitam captabit opimam,
465
Dispositum a domino gaudens invadet honorem.»

Ammonet hic hominem qui dignis moribus horas
Has servare cupit, ne quodam crimine cuncta
Perdat, et omne probum fundat vastante ruina.
Talis aquas haurit pertuso vase receptans,
470
Quodque diu inmisit sorbente foramine linquit.
Est labor iste gravis, malus atque miserrimus, ex quo
Semper habet damnum, numquam mercedis honorem.
Omnibus in rebus vitam moderetur in arvis,
Qui cupit in caelis regnum retinere perenne.

475
Illic magnificis conspexit munera pompis
Daemonis in manibus iam praesentanda parari,
Pallia et in vasis auri argentique metallum.
Et lini obsequitur candentia fila caballus
Plurimus; hunc ornat species fulgentis habenae.
480
Tum rogat haec cuius hominum de parte venirent,
Quidque figurarent. Tali sermone rependit
Angelus: «Haec comitum sunt per diversa manentum
Regna soli, iniuste legalia iura regentum,
Quatenus huc ducti inspiciant quod cuncta rapinis
485
Collegere, avidoque minores ore vorabant.»
Nomina quorundam manifeste protulit ex his.
Dixit et haec numquam finiri dona priusquam
Quisque sinum in proprium praeventus morte receptet
Quicquid ad hospicium aeternae transmiserat aulae.

490
Quam vero horrendo comitum sermone profanam
Intulerit vitam, nullus narrare redundat:
«Non scelerum ultores, Satanae sed habentur amici;
Illorum quidam multis stringendo periclis
Afficiunt homines, iustos damnare, reosque
495
Iustificare viros contempta lege solentes,
Furibus adnexi, vitiumque per omne sodales,
Muneribus capti, qui pro mercede futura
Nil faciunt, sed cum quaedam sub lege coercent
Debita iustitiae, furiunt pietate carentes.
500
Ardor avaritiae nescit concedere quicquam,
Sed totum extorquet, totumque ad Tartara mittit,
Accumulans iram, cum venerit hora furoris.
Iustitiam numquam vitam quaerendo beatam
Impendunt, et quam gratis praebere iubentur,
505
Venalem portant, animam pro pignore dantes.»
Iudicio quosdam iam nunc succumbere dixit,
Dixerat ut dominus de non credentibus olim:
«Iudicium sumpsit quicumque incredulus extat.»

Iam satis est dictum, felix qui corde reservat:
510
Ne sit amor nummi maior quam mansio caeli.
Grandis abundantes subito comprendet egestas.
O comites, cuius comites perpendite sitis.
Christus ait: «Quicumque polum conscendere quaerit,
Debet in angusto gressum configere calle.»
515
Servus item mortis vestigia late sequendo
Vergit in aeternum miseris ploratibus ignem.
Omnia mutantur, nunc tristes laeta tenebunt.
Quos gaudere libet, tristes trudentur in umbras.
Quod placet, ingredere; est melius tunc laeta tenere.

520
Vidit et innumeras diversa sorte phalanges
De monachis gradibusque aliis populique senatu
De variisque locis longe patriisque remotis,
Hos gaudere hilares, illos frendere gementes;
Hos paradysus habet, discindit Tartarus illos.

525
His visis multisque aliis, quae scribere longum est,
Quaeque stilus currens stricta brevitate reliquit,
Ducitur ad quaedam praepulchrae moenia sedis,
Quae naturali consistere mole ferebat.
Hoc opus inmenso nituit splendore coruscans,
530
Arcubus effulgens variisque ornatibus aureis,
Argentique gerens multum structura metallum
Praebuit arte oculis anaglipha pascere mentem
Moenia, quae tantum latam longamque tenebant
Mensuram, pulchrumque statum, mirabile factum,
535
Altaque per volucres pandebant culmina ventos,
Quantum nulla potest intentio mentis in usum
Claudere tractandi nec quis sermone fateri,
Aut operi tanto veracem aptare staturam
Aut decus excellens veris disponere verbis.

540
Haec cernunt fratrique sacer tunc angelus illi,
«Cras migrabis,» ait, «vitae confinia linquens
Terrenae; tamen interea certabimus ambo
Pro pietate preces sanctis prosternere Christi,
Ut vel parva tuis fiat concessio factis.»
545
Inde beatorum parili venere volatu
Sedes usque sacerdotum, quis fulgidus ordo
Captat onus meriti iugique potitur honore.
Angelus «Hos» inquit, «secum dominator opimis
Ditavit meritis - ideo enarrare coronam
550
Nemo potest qua quisque nitet cui Christusobumbrat -
Et quibus officia ornatas praebetis ad aras.
Hos rogitemus apud dominum intercedere pro te.
Tunc pedibus venerandorum subnixus uterque
Unius illecebras precibus relevare precatur,
555
Nec mora, sanctorum pariter consortia surgunt
Aggressique thronum Christum petiere iacentes,
Ut potius laxare velit quam digna referre.
Tum reboat de sancta vox testudine dicens:
«Debuit exemplis multos incendere fratres,
560
Sed torpore madens desivit ferre laborem.»

Hinc responsa silent vocemque emittere cessant.
Angelus haec inter fraterque in parte steterunt
Eminus et sancti sedes cum pace revisunt.
Ipse Dionisium Hilarium sanctosque ferebat
565
Martinum Anianumque suas cognosse fenestras.
Qualiter agnovit quos numquam corpore vidit?
Sed sperare datur quod vel sermone beati
Haec ducis audiret vel quae sibi gratia cuncta
Monstrarat, quosdam faceret cognosse silenter.

570
Tunc hortante iterum gressum ductore retorquent
Ad sedesque viam nitidas pressere resumptam,
Gloria martyribus quo pollet opima beatis.
Credere non poteris speciem numerumque quot essent.
«Hos,» ait, «invictus tulit haec in regna triumphus,
575
Hos etenim terris caelesti laude tenetis.
Hos precibus commissa suis tua solvere sanctis
Poscamus.» Statimque sacra ad vestigia sese
Proiciunt, citiusque sacer consessus abinde
Surgit et ante dei auratam prosternitur aulam,
580
Dimitti peccata rogans. Vox sede recurrit:
«Si quos prava docens peccati felle fefellit
Deque via in praeceps inlex commisit abire,
Hos iterum revocat, solventur debita gratis.»
Inquiruntque modum, quo crimina solvere possit,
585
Qualiter ex aliis pravae miserabile virus
Doctrinae eximeret. Tum vox processit ad illos:
«Convocet hos omnes quorum per inania mentes
Dogmata pervertit, nocuit vel in actibus umquam,
Aut quibus exemplum dicti vel praebuit actus
590
Quo vitam moresque suos corrumpere possent.
Et se sternat humo dicatque per omnia sese
Esse reum, gessisse male et docuisse patenter.
Sic veniam exposcat statimque adstantibus addat:
‹Vos precor, o nati, domini per numina summi,
595
Per sanctosque viros,› addens, ‹animasque beatas
Caelicolasque omnes, repetat ne crimina quisquam
Haec vestrum tradatque alii faciensve docensve.›»

En patet alterius quantum qui polluit actus
Desipiat, vel in exemplo seu dogmate pravo.
600
Qui malus est multos secum invitare suescit.
Et tamen e cunctis scelerum commertia sumet,
Infelix sua ferre nequit, maiora requirens.

Interea a longe bini de parte steterunt.
Ecce Sebastianum magno splendore micantem
605
Atque Valentinum specie cognovit aperta.

Inde etiam aversi sancto ducente catervas
Virgineas adeunt, ubi splendor luce corusca
Summus adornavit nitidis consessibus ipsas.
«Sunt,» ait, «hae sanctae, quarum sub honore tonantis
610
Nomina divinis colitis famulatibus; ipsas
Pro longa ad dominum vita praemittere praestat.»
Sic ait et pedibus sese prosternere certant.
Protinus assurgunt citiusque ad limina pergunt
Celsa throni longam fratri deposcere vitam.
615
Sed prius orantes quam se prosternere possent,
Obvia maiestas Christique inmensa potestas
Elevat inclines miro splendore nitescens,
Qualis ab humanis cerni agnoscique figuris
Numquam posse datur, certant ut bella fidei.
620
Mitis ad astantes Christus dat verba puellas:
«Iusta docens si recta gerat dignumque ministret
Omnibus exemplum revocans ad moenia vitae
Quos adversa docens aeterno prodidit igni,
Tunc vester praestabit honor, quod cuncta remittam.»

625
O meritum sublime tuum, sanctissima mater,
Virginitas, quae casta poli terraeque supremum
Imperium retines, domino quae proximo Christo
Aeternam super astra domum inviolata locasti.
Sola quidem celebs tantum cognomen habebit,
630
Et corrupta tamen si se post crimina saltim
Convertens anima ad dominum summissa recurrit,
Praemia certa manent, sed nomine in aeva carebit.

His igitur gestis facili discedere gressu
Incipiunt itinerque suum sacer angelus istis
635
Prosequitur dictis: «Quantis humana volutet
Progenies vitiis, o quis narrare valebit?
Nam licet a domino numerosa peste laborans
Abscedat genus humanum factore relicto
Atque iugo Satanae sua colla gravare suescat,
640
Nulla tamen tanto peccata furore creator
Vindicat offensus quam quae contraria constant
Naturae, quod quisque nefas vitare laboret.
Quapropter cunctos nimium certare necesse est,
Ne subeat mater scelerum Sodomita libido,
645
Et templum domini mutetur in horrida nigri
Serpentis delubra quibus se degere gaudet.
Sordida non tantum hic morbus contagia praebens
Inficit alternas, maribus dum turpiter instat,
Commaculatque animas ardente cupidine stupri,
650
Verum multiplici thalamum violare iugalem
Adsolet inluvie, rabiem dum quique sequentes
Luxuriae instinctu violenti daemonis acti
Naturae concessa suis stimulante relinquunt
Coniugibus luxu licitumque in stupra calorem
655
Vertentes Satanae incedunt hostile lupanar.
Unde tibi iubeo auctoris de nomine nostri
Ista palam referens ut clara voce revolvas,
Nec celare velis quantum discrimen adhaeret
Esse subinductas mulieres pluribus aptas.
660
Tempore nam quanto tam foedis sordibus instant,
Non capiunt aditus caeli vitamque beatam.»

O quicumque malis cupimus nos subdere tantis,
Incidat in mentem tormenti poena futuri.
Dulcis enim est animo carnique insana voluptas,
665
Durior heu miseri gravibus plangoribus ignis
Tunc veniet, cum finis erit, qui quemque sequetur.
Quaeso probare velis digitum, si ferre per ignem
Hunc facilem possis; certe sufferre recusas.
Qualiter aeternum tota cum mole calorem
670
Corporis incedis, quo vermis et ignis in aevum
Consistunt vitiisque vicem dant omnibus atram?

Tunc Wettinus ait: «Domine, haec proferre pavesco,
Vilis enim persona mihi est, nec congruit isti
Indicio quod ad humanas transmittitur aures.»
675
Angelus e contra magnam promotus in iram,
Incusat: «Quod summa dei sententia iussit,
Non audes proferre pigro torpore retentus?»

Tum satis ammonuit proprios componere mores,
Atque suam radiis vitam inlustrare beatis,
680
Adiungens: «Ego sum, qui te servare iubebar,
Angelus et custos rerum persisto tuarum.
Quem scriptura vetus Samsonem vulgat in orbem,
Huius in auxilio semper mansisse solebam,
Et miranda favente deo complevimus ambo.
685
Quem mandante deo primo comitabar ab ortu,
Donec per Dalilam in domini procurreret iram,
Venderet et scorto auctoris sacra munera Christi;
Quo scelere infectus dominumque deumque reliquit.
Tunc ego discessi vitiis offensus ab illo.

690
Ergo puer bene castus eras; mihi quippe placebas.
Sed postquam propriis coepisti vivere votis,
Displicuit tua vita mihi, nam pravus abisti.
Nunc iterum placido temet complector amore
Merentem lacrimis et toto corde reversum.»

695
Caelicolas hominum custodes esse sacrata
Scripta ferunt dominusque docens ostendit Iesus
Ante patris faciem stantes servare fideles,
Atque liber pastoris opem demonstrat eandem.

«Coenobiis etiam monachorum valde monendum est,»
700
Angelus adiunxit, «vitii ut radicibus omnis
Abscisis vireant virtutum germina pulchre.
Maior enim numerus mundanis rebus adhaeret,
Quam qui se stimulante deo mollitisque supernis
Haec ad castra ferant vitamque fideliter ornent.
705
Nescit enim carnalis homo, quod spiritus almi est.
Viribus idcirco totis certare necesse est,
Carnalis ne turba premat sacra dogmata vitae,
Pondere neu scelerum frigescat pignus amoris
Aeterni, qui plura tenet spe pectora sancta.
710
Vulnus avaritiae medicamina sancta repellant,
Qua dominante humilis fit nemo in nomine Christi,
Unde polum penetrare potest cui cura subintrat.
Ingluviem vitare cibi potusque monemus.
Sufficiens et parva quidem sit pensio victus.
715
Optimus usus aquae; dedit hanc natura bibendam.
Tegminis ornatus mutetur ut algida tantum
Frigora depellat nudosque ut contegat artus.
Mens humilis vigeat, studiis non perdita fictis,
Deserat et totam perversa superbia mentem
720
Nam quidam flexa placidi cervice videntur,
Erecto sed corde tument, falsique probantur.
Pulcher apostolicae vitae pervertitur ordo
Cum vitiis variis virtutum iura premuntur,
Et dum sub specie pietatis culpa subintrans
725
Assidue crescens proprio retinetur in usu,
Iam velut ex lege ad iustos describitur actus.
Idcirco occiduis homines in partibus huius
Ordinis instruimus, quos Gallica rura tenere
Novimus et cunctos quos haec Germania gignit,
730
Pauperiem ut veram devota mente sequantur,
Ianua ne caeli contra claudatur eosdem,
Indeque depulsi pereant sub faucibus ignis,
Qualiter omnipotens hominum sator atque creator
Per me terribili cunctis sermone remandat.»

735
Haec satis esse videns illis nihil addere possum
Qui vitae meritis debent praecellere cunctos,
Qui mundum fixisse sibi, mundoque refixi
Famantur, quod quippe deo promisimus omnes.
Scimus enim documenta patrum finesque viasque;
740
Cottidie crepitant librorum verba per aures.
Inpugnat mundus; felix qui fugerit illum
Et post terga oculum qui mittere vitat in aevum.

Quantaque femineis nascantur damna catervis,
Quae servire deo monachorum more suescunt,
745
Angelus exponens: «Quam plurima daemonis,» inquit,
«Lucra virent, lucrumque dei tepor occupat ingens
Ordine confuso. Mulier dum mortua vivis
Praefertur, quia delitiis viduata marito
Sufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae,
750
Subiectae et vivae mortis confinia sumunt,
Dum factis perversa suis exempla sequuntur.
Sic perduntur opes quas congessere fideles
Ad conservandum ius virginitatis honestae.
Accipit has sitiens labentia gaudia mundi
755
Inque voluptatem fert sobria dona nefandam.

Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit.
Denique iam viduae capiunt dum iura regendi
Subvertunt pravo iustam molimine vitam.
Sordibus e solitis paucae se demere possunt
760
Sed neque concubitu quaedam cessare probantur:
Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram.»
O princeps, qui tale malum iunxisse videris,
Da castis castas, aliud viduata receptet.
Non equidem prodest multorum perdere mores.
765
Creditur en mulier melior quam masculus esse?
Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum,
Ut nupto citius dentur loca sancta regenda.
Confusum natura modum discernere poscit.

Frater item quaerit, ubi dogmatis illa moderno
770
Staret apostolici perfecta in tempore norma.
«Partibus ex aliis salsi maris,» inquit, «habetur
Ille rigor veterumque viget constantia patrum,
Qui paupertatem variis sine rebus adepti
Terreni nihil inquirunt, quod vota retardet.
775
Sicque penetrantes caelorum regna capessunt.»

Felices patriae, quarum de caespite surgunt
Optima gemmarum caelo ornamenta nitentum,
Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas.

His dictis iterum verbum sacer angelus infert
780
Crimine de veteri, Sodomae quod rura necavit.
Caetera namque semel vitia execranda monebat;
Hunc autem morbum, mores animasque nocentem,
Daemonis instinctu naturam perdere promptum,
Quinquies ammonuit aut amplius esse cavendum.

785
Tum frater rogitat, numerus cur tantus obiret
Pestis in exitio plebis populique fidelis.
«Haec,» inquit, «ex factis homines commertia pravis
Accipiunt, damnatque reos sententia grassans.
Significatque diem mundo properare futurum,
790
Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli.»

Ecce dies veniet; nostrum sit quisque paratus,
Ecce venit dominus nostros ut congreget actus.
Iam vigilare decet, veniens ut quemque coronet.

Praecipue ammonuit divinis laudibus omnes
795
Conatu servire bono studioque sagaci,
Praecipiens ut nemo gravi torpore subactus
Neglegat assiduas domino persolvere laudes,
Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto;
Sollicitus propriam quaerit quicumque salutem,
800
Haec agat et sese poterit subducere flammis.
Non eget his dominus, sed nos, ut agamus, egemus.

Quin etiam quondam comitem sacer ille Geroldum
Angelus asseruit requiem captasse beatam,
Martyribus parem, quo gloria summa beatis
805
Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum,
Et «Quoniam zelum domini conceperat,» inquit,
«Gentibus infidis Christi defendere plebem
Congrediens huius sumpsit dispendia vitae,
Aeternis ideo meruit fulgere tropheis
810
Munera perpetuae capiens ingentia vitae.»

Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat,
Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus.
Cui regina soror Hludowici cara genetrix
Hildigardis erat, parili bonitate venusta,
815
Viribus ille potens sanctoque potentior actu.
Defuerat soboles, pariterque et defuit heres.
His igitur verbis sese compescere coepit:
«Denegat heredem dominus, manet ipse superstes.
Quod dedit accipiet; Mariae commendo beatae.»
820
Sic votum factis sequitur, magis omnibus isti
Profuit ille loco cuius nitet Augia donis.
Bella movet Karolus duros tum Caesar in Hunos.
Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus.
Tunc dominum famuli lacrimis sumpsere refecti
825
Hucque reportatum tam longa per avia corpus
Insulanensis humus contexit in aede Mariae.

Haec et plura videns, numerum quae pene recusant,
Quae festina manus currens intacta reliquit,
Experrectus item iam caeca silentia noctis
830
Nuntius excussit lucis resonando per aedes.
Fratribus accitis, quos pernoctasse videbat
Excubiis secum, trepidans multoque timore
Permotus cecinit narrans ex ordine visum
Secretumque latens avidas effudit in aures,
835
Poscit et ut veniens sermones protinus ipsos
Abbas excipere et scripto mandare iuberet.
Talibus adstantes compescunt verba loquentis:
«Nunc solito fratres meditantur in ordine noctis,
Incumbuntque preci, nunc claustra silere necesse est.
840
Non audemus enim nos haec turbare vel illi.»
«Vos,» ait, «interea molli depingite cera,
Ut fulgente die citius manifesta patescant,
Ne lingua torpente palam depromere visa
Non possim, quae tam grandi sub mole minarum
845
Sunt iniuncta mihi manifesta voce canenda,
Et cunctis liquido citius dicenda boatu,
Ut timeam, si forte tacens dimisero quicquam,
Me veniam nec habere gravi stringente reatu.
Ultima virgineae turbae intercessio memet
850
Liquit in ancipiti positum, nam nescio qualem
Implorasse deo vitam praestante putemus,
Utrum perpetuam vel temporis huius amaram,
Si mihi defuerint praesentis commoda vitae,
Ecce procul dubio mortem cras corpus habebit.
855
Dux meus haec dixit, cuius mihi sponsio certa est.»

His igitur verbis fratres hortatus eosdem
Expediens iterum iam dicta retexere coepit,
Illi continuo tabulae impressere liquenti.
Laudibus interea domini iam rite peractis
860
Abbas adveniens aliis comitantibus intrat,
Nam solitus compellit amor refovere iacentem.
Assistunt propius; secretum infirmus adoptat.
Discedunt reliqui, remanent ibi quinque sedentes.

Primus erat Heito, Erlbaldus fuit inde secundus,
865
De quibus in primis modicas conteximus odas.
Tertius ipse iacens sapienti corde magister.
Quartus erat senior multis provectus in annis,
Theganmar, domini famulus, cui longa senectus
Contulit aeterno venerandos munere canos.
870
Grandis honor capitis, maior sapientia mentis,
Confessor fratrum, gnarus conferre medelam,
Moribus antiquos sequitur sine crimine patres.
Quintus adest Tatto, cui gratia magna benigno
Contulit eximios vitae perducere mores.
875
Nempe palatinas puer est translatus ad aulas;
Sed Christi fervore calens mercede sodales
Servitii gaudere suos dimisit et istud
Coenobium ingrediens monachum se lege ligavit,
Hoc recolens quod prima inibi documenta recepit.
880
Est hodieque probus, felix, spectabilis, aptus.
Gaudeo quod tali mereor parere magistro,
Cuius ob auxilium praesens me continet aetas.

His etenim quinis visa atque audita patenter
In verbis scriptoque simul quod nocte notavit
885
Veloci currente manu, narrando resignat,
Et surgens prostratus humi commissa remitti
Poscit et orantes dominum placare tonantem,
Commendans arcana dei, si morte fuisset
Raptus, ut in lucem verbo scriptoque tulissent,
890
Sin alias, prodenda sibi dimittere poscens.
Nam cupiit patulis totum famare per orbem
Faucibus et cunctas hominum vulgare per aures.
Denique vita manens si corpore staret in isto,
Ulterius voluit strictam perducere vitam
895
Ut potaret aquam, mergentia pocula numquam,
Pluribus adiectis quae nunc exponere longum est.

Inspiciunt vultus, nec pallida forma videtur,
Non macies foedat, nec membra dolore rigescunt.
Attrectant venas, vivo quae sanguine gaudent.
900
Nec signum loetale vident mortisve periclum
Fidentesque animo vitae compendia spondent
Praesentis mortemque procul discedere dicunt.
Ille quibus responsa dedit, quae protulit ante:
«Crastina namque dies animam de corpore pellet.»

905
Taliter ergo diem frater consumpserat illam,
Instantemque rotam noctis dieique sequentis,
Exponendo metum gravida de carne recessus,
Suspirans gemitusque imo de pectore fundens,
Fratribus et cunctis sese committere certans.
910
Ad multosque breves rogitans direxit amicos,
Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
Has ego conscripsi manibus quibus ista notavi.
Denique cum primum radios produxerat aura,
Me vocitare iubet residensque infigere cerae
915
Praecipit atque breves bis quinas dictat, eisdem
Sensibus adnectens, quas hic signare studemus,
Ut perfecta fides cunctis lucescere possit,
Nempe decem fuerant, quarum conscriptio talis:

« Venerabillimo in Christo patri illi Wettinus iam devotus vester aeternam in domino salutem. Scripsi vobis in mortis periculo et quia iuventus adhuc floruit. De alio saeculo meam infirmitatem consolari dignemini, ut huius corruptionis mole deposita ibi quoque gravitate poenarum non constringar. Si ad usque centum missas centumque psalteria pervenerit oratio, erit merces certa. Vale quem iam non mereor videre.»

Hunc finemque breves iussit firmare per omnes,
920
Quod dum commutans aliter conscribere vellem,
Dixit, ut haud dubiis possem sic dicere verbis.
Nescius hoc scripsi, penitusque stupore movebar.
Quippe diem totum soli transegimus illum.
Nunc legimus, nunc membra iuvat componere lecto.
925
Me sopor oppressit, vigilem non contigit illum.
Orat in excubitu, surgit, graditurque valenter.
Vesper adit tandemque mihi est sic ore locutus:
«Vade, puer, corpusque cibo relevare memento,
Proque labore tuo grates digneris habere.»
930
Discessi noctemque minans sol vergit in aequor.

Iamque poli pingunt fulgentia sidera centrum.
Adveniunt fratres sistuntque in domate multi.
«En,» ait, «incumbit metam finire supremam
Carnis in exilio, terram terraeque recondi.
935
Omnimodis petimus, sacras protendite palmas,
Instantesque preci nostrum defendite finem.»
Res perrara quidem; psalmos prior omnibus ille
Antiphonasque velut quidam praecentor adorsus
Principium cuiusque suo depromit ab ore.

940
Finitis igitur concentibus ille parumper
Respirat pavidus, fratresque ad strata recurrunt.
Surgit et huc illucque viam deflectere temptat.
Aestuat agnoscens, velox quod transitus instet.
Decidit in lectum Christi mysteria sumens,
945
Clausit et extremam vitae mutabilis horam.


En, venerande pater, calcem compulsus adivi,
           Cuius principium horror adire fuit.
Non ignoro quidem vitiis sordere camenam,
           Extortos apices protege, si valeas.
5
Ales enim, quaecumque suas praecurrere pennas
           Cogitur, ex superis corruit ima petens.
Nil prodesse scio, tamen est parere necesse,
           Hoc potius dominus quam sacra tura cupit.
Vestra sequens humilis famulus mandata peregi,
10
           Aetate et sensu impar ad istud opus.
Ne reputes non posse meum, sed velle videto.
           Atque bono vigeas longa per aeva statu.

Amen.

______________

 
*)
v. 74 - 77 om. V, qui habet:

Caesareum retulit fraccissime pondere nomen.
75
Non etenim sine consensu potuere Pelasgo
Nomine Caesareo, quoniam de gente Latina
Argivum surrexit honor, cum pace potiri.