BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Anselmus Cantuariensis

1033 -1109

 

Monologion

 

1076

 

_______________________________________________________

 

 

 

Epistola ad Lanfrancum archiepiscopum

 

Reverendo et amando suo domino et patri et doctori, Cantuariae archiepiscopo, Anglorum primati, matri ecclesiae catholicae fidei utilitatisque merito multum amplectendo LANFRANCO: frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus.

Quoniam agenda sunt omnia consilio, sed non omni consilio, sicut scriptum est: «omnia fac cum consilio», et: «consiliarus sit tibi unus de mille», unum, quem scitis, non de mille, sed de omnibus mortalibus elegi, quem prae omnibus haberem consultorem in dubiis, doctorem in ignoratis, in excessibus correctorem, in recte actis approbatorem. Quo quamvis secundum votum uti non possim, decrevi tamen uti, quantum possum. Quamvis enim valde multi sint praeter prudentiam vestram, de quorum multum proficere imperitus possim peritia, et quorum subiacere censurae mea me cogat imperitia: nullum tamen eorum novi, cuius me doctrinae iudiciove tam confidenter tamque libenter quam vestro subiciam, et qui mihi tam paterno affectu se si res indiget exhibeat, aut si res exigit congaudeat. Quare, quoniam quidquid de paterno vestro mihi pectore impenditur, et sapientia est exquisitum et auctoritate roboratum et dilectione conditum: cum aliquid inde haurio, id me sua et dulcedine delectat et securitate satiat. Sed quoniam haec ipsa scienti loquor, his omissis, cur eorum meminerim, expediam.

Quidam fratres, servi vestri ct conservi mei, me saepe multumque rogantes tandem coegerunt, ut acquiescerem illis quaedam scribere, sicut in eiusdem scripturae praefatiuncula considerare poteritis. De quo opusculo hoc praeter spem evenit, ut non solum illi quibus instantibus editum est, sed et plures alii illud velint noiii solum legere, sed etiam transcribere. Dubitans igitur, utrum illud volentibus denegare debeam aut concedere, ne me aut invidum putantes oderint aut stultum agnoscentes derideant: ad singularem meum recurro consiliarium, et scripturam ipsam examinandam vestro mitto iudicio, ut eius auctoritate aut inepta a conspectu prohibeatur, aut correcta volentibus praebeatur.