B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   2 1
( f o l .  3 9 r - 3 9 v )


_____________________________________________


TUNC Vuillelmus cum trecentis ferro indutis; irruit repente
super inimica castra temerariae multitudinis; conterens eos et
dilacerans mucronibus et lanceis. Disrupit tenptoria principum
incenditque magalia militum suorum prosternit quos gladius
reperit. obstantesque sibi horco transmisit. Obtinente igitur
Vuillelmo de inimicis triumphum; riulfus fugiendo euanuit. Quem
sequens pars exercitus comprehendere nequiuit; quia densitate
siluae occuluit. Plurimos autem illorum obsorbuit sequana; multosque
laceratos contegit et silua. Tunc Vuillelmus lustrans campum cadauerum
et non inueniens mortuum ullum suorum; glorificauit cum suis deum
qui subuenit sperantibus in se in adiutorium. Locus autem in quo
bellum mirabile fuit; dicitur usque in praesentem diem ad pratum
belli. Reuertenti igitur Vuillelmo de praelio occurrit ei miles quidam
ex fiscanno. nuntians quod esset ei filius ex coniuge dilectissima natus.
Letior itaque peracto praelio laetissimusque filio; misit heiricum
baiocacensis aecclesiae episcopum omnium quippe praesulum
sanctissimum; et bothonem cunctorum militum praecellentissimum
sacri baptismatis rore oleo et crismate renasci et innouari filium.

APOSTROFA.
Haeres ecce tibi dignus Vuillelme patrici.
Qui strenuus populum iustis moderabit habenis.
Sanguinis ut dabitur merces tibi digna corona.
Occasus nomen. digne laudabile cuius.
Agnoscet probitate promulgata et eous.
Et parsis pariter meritis septentrio et auster.