B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   5 7
( f o l .  8 2 r - 8 7 r )


_____________________________________________


His ita secretis cauteque expletis marchio duxque
celebris. scenam richardus mire amplitudinis. atque longitudinis.
super ripam guiuoldi fosse iussit fieri in aduentu palatinorum
pontificumque franciscae gentis. Determinato igitur tempore iduati
maii. inflammatis scilicet ab aestuantae sole geminis. uenerunt
gratia impetrandae pacis ad richardum ducem magnum. illuc
palatini; cum episcopis. eosque decenter. et ueneranter recepi.
scenisque iuxta mirabilem scenam factis; iussit hospitari.
Crastina namque die uenientes ante ducem richardum. intulerunt ei
ex parte francorum munia fidelium famulatuum. et orationum. et
dixerunt. Dux inauditae potestatis. sufficientieque et uirtutis.
optimates tocius franciae regni; praecantur una nimiter.
flexis humotenus genibus cordis; ut indulgeas sacrosanctae
aecclesiae. et annullatae genti. Rex autem nosque caeterique
francorum residui; omnisque clerus totius regni. omne
bonum praesens et futurum optant tibi; si seuitiam paganorum
compescueris. eorumque pestifera incursione. frantiam erueris.
Fraudulentae suggestionis tetboldi comitis hortamine; quaecumque
rex contra te operatus est; fecit bonorumque quae pater tuus.
patri suo intulit reminiscens; tedet se facti. Quemadmodum igitur
rex luthdouicus pater suus. oppitulante patre tuo. in regno
subrogatus uiguit. ita regna tenere. superborumque dominari magno
tuae potestates iuuamine; concupiscit. Sitis communibus mutuae
competentiae precatibus concordes; alterque uestrum alterius
iuuamine confidentes. perseueretis unanimes. Ipse autem rex
optimatesque totius frantiae. regnum northmannicum tibi. tuisque
heredibus. iurando propriis manibus. santient in perpetuum. postea
nemo illorum ullatenus tractabit tibi. alicuius aduersitatis
dampnum. Huius legationis praecepta persoluentibus; respondit
marchio dux praecellentissimus. O praesules reuerendi. omnium
uirtutum affluentia profusius opimi. necnon proceres cunctorum
bonorum forensiumque rerum ubertate propensius fecundati.
propositum meae continuae intentionis. et uoluntatis non differam
fiducialiter confiteri uobis. Quapropter confidenter experiamini.
uelle me summopere melius felicitate pacis stabilire et exequi.
quam ullius prosperitatis. et honoris opus adgredi. Hoc michi
summum et peculiarius semper extitit. uerum pro uestrorum
inoportunitatibus et rixis. tenere illud; ne confunderer nequiui.
Quia nichil est in aliquo suspectu aliquid. grauius quod crutiet;
quam quemque aut non uidere quod cupiat. aut uidere quod perdat.
cum in utroque animus pondere sollicitudinis praemaximo pressus
titubat. ut et quod diuturne sollicitus spectat habeat; et ut
habere coeperit ne amittat. Recogitate igitur. et reminiscimini
insidiarum. et malorum quae ab eo passus sum. et animaduertite. et
intuemini cui nostrorum uestrorumque extiterit praeiudicitium.
Vos non ignoratis suggestione tetboldi comitis. brunonem
archipresulem colonemsem. et ducem pariter lothariensem.
me uoluisse decipere. Vos non ignoratis eiusdem falsidica
prouocatum uersutia lotharium regem uestrum seniorem. uoluisse me
capere. aut occidere. Quid refertis de ebroicacense quam reddidit
michi urbe deus? His et talibus huiuscemodi quampluribus.
inoportunitatibus quas taedet. recenseri motus. misi ad dacos.
quatinus michi succurrent uelocius. Quibus me festinanter
aggredientibus. imperaui in uos exercere tirannidem cladis huius.
quia nisi res ponderaretur. minime resipisceret stultus. Si quid
igitur retulistis michi extat uerum. stabilitate necessariae pacis
oportunitatem mecum. Tunc richardus marchio famossimus. asscitis
communiter northmannis omnibus; coepit blandiri et serenare eos
mansuetissimis allocutionibus. O summe reuerentiae patres.
grandeuo. mediocrique atque iuuenili situ mirifice redolentes;
gratias debeo referre uobis incessanter. quin etiam munera largiri
uobis sufficienter. quia tellurem uestrae natiuitatis pro
praeiudicio michi sine re illato deserentes? Iurgati rixatique
estis. ob amorem meum usque modo; contra exteras gentes. Ipsarum
autem gentium rex. duces. et comites. afflicti uestris
depopulationibus incessanter. et hostiliter requirunt sequestrae
pacis spacium dari sibi suppliciter. Si libet uobis; consequens
est dari. si non oportet abdicari. Decernite requisitae rei
negotium communi consilio; et super hoc respondere rimaminor. Tunc
northmanni. qui et daci unanimes intulerunt richardi duci
dicentes. Nequaquam pax continua. neque intercapedine temporum
discreta conceditur; uerum omnis frantia exterminatis. aut
occisis. principibus ui et potestate; tibi adquiretur. Heu
heu quid facient. uel quid dicent caeteri dacigenae et
northguegigenae. qui praeparatis. et honeratis nauibus. huius rei
iuuamine. aggredientur nobiscum. immani hostilitate? Quid de
hirensibus. quid de alanis. quid de ceteris quamplurimis gentibus?
Propositum uestrae uoluntatis. quam nobis aperuistis non
adimplebitur uiuentibus nobis. Caeterum si libitum est quam
inuasimus frantiam. uendicabimus tibi. Sin uero displicet. sortietur
ea nobis. Quocirca eliga e duobus quod mauis. aut tibi aut nobis. His
auditis. dux praepotens richardus urguebat eos. multarum
prosecutionum interpellationibus. et bis duobus bis diebus obnexe
eos depraecabatur. ut pacta pace; cum francigenis foederarentur.
Praesules igitur et obtimates franciscae gentis; stabant cotidie
illic stupefacti. et intuebantur conflictum huius pacificationis.
Tandem uero dux magnus richardus non ualens serenare tantorum
seuitiam. ullorum praecatuum conaminibus. dixit adscitis seorsum
suis fidis principibus. Haec gens aspera et fortis. dum simul
interpellata fuerit. non adquiescet precibus nostris. Conuocentur
maiores natu. et potentiores secretius. futurae noctis conticinio
et excessemus eos muneribus praemaximis. et copioso beneficio. si
forte fauerint precibus nostris et uoto. Hoc namque consilium
principes francigenarum referebant salubre et prosperum. et
autumabant sibimetipsis profuturum. Insecute igitur noctis
crepusculo. conuocatis clam maioris potentiae. senibus. ex genere
northmannico. pandit corde quod uoluebatur. ore mellifluo. et
dixit. O reuerendi merito patres. pro temporalibus nimium
beneficiis. agonizantes pro quibus carebitis uita aeterna
flegetonte digne perfruentes animaduertite mei sermonis proloquium
oboedienter. Quamquam genus hominum omnium a domino exordio
fineque carente sit procreatum. quo resarciretur ruina angelorum
uario et diuerso itineris calle. deuius error illud abducit ne
reuertatur ad creatorem suum. uos animas uestras. cum corporibus
putatis interiri; ideo non abhorretis omne malum facere. Est
quippe preter istam altera uita quam ignoratis; et quicquid in hac
feceritis. in illa pro certo representetur uobis. Tunc illi. Refer
praecamur nobis. huius propositionis archanum. et enuclea
quantocius nobis. nostrae conditions figmentum. Tunc comes
prudentissimus demulcens eos blandis affatibus. Raciocinatio
nostrae conditionis; haec uera dinoscitur esse ab orthodoxis. Bis
quino namque coelicolarum ordine creato. decimoque lapso contumaci
arrogantiae iactantiaeque suae iurgio. cursuque tocius mundanae
molis. eiusdemque mirifico ornatu perfecto; duo conectens elementa uiuum
scilicet et moribundum in unum; effigiauit deus hominem. ita inmortalem ex
limo. ut gloria et honore eum coronaret. superque operum manuum
suarum constitueret. et ad coelestem angelorum gloriam quam
arrogans perdiderat. quandoque sine carnis morte transiret. Sic
uero inmortalem. ut si se ad conditoris sui oboedientiam uinculis
caritatis coarctaret; legibus mortis non incubuisset. Verum heu
dolor. perfido hostis antiqui astu. fraudulenter intricatus;
cupiditatumque illecebris illectus. preceptaque plasmatoris
neglegenter spernens. indeque sententiam dampnationis ipse solus
accepit; sed totam secum humani generis propaginem in facinus
exsecrabile. et mortis acerbitatem. inuexit. Hinc hostis antiquus
super omnes homines. principatum fraudulenter tenuit; eosque sibi
nequiter subdidit. Verum quia plasmationis. et casus. protoplasti
executus sum breuiter seriem; cui corde et mente adheremus
euangelizare uobis nostrae credulitatis gestio fidem. Deum namque
unum in substantia colimus. trinitatem in personis ueneramur. et
licet sit pater deus. filius deus. spiritus sanctus deus. unus
tamen solummodo creditur deus. Patrem genitorem uocamus. filium
genitum confitemur. spiritum sanctum ex utroque manare credimus.
et in tribus his personis. scilicet genitoris et unigeniti. atque
ex utroque procedentis. diuitatem unam; equalemque gloriam et
maiestatem profitemur. Hic namque deus. coelum subtilitate
suspendit. terram mole fundauit. maria calculis alligauit. et in
his omnia quaecumque uoluit uerbo fecit. et spiritu suo ea
firmauit. Hic namque solus habet inmortalitatem; et lucem habitat
inaccessibilem. Apud quem non est transmutatio; nec uicissitudinis
obumbratio. Cuius semper est esse aeternum et incommutabilem
permanere. Solus quippe est ueraciter; quia solus permanet
incommutabiliter. Qui sine mutatione sui. habit mutabilia
disponere. sine diuersitate sui. diuersa agere; sine cogitationum
uicissitudine. dissimilia formare. Qui et ubique est et absque
loco totus; quia et omnium creaturarum ipse est superior. ipse
inferior. ipse interior. ipse exterior deus. Superior est regendo;
inferior. portando. interior. replendo. exterior circumdando.
Intra cuius iudicii omnipotentiam. cuncta coartantur; eiusque
potentia ab ulla creaturae natura non transcenditur. quia
celsitudo eius diuinitatis. nec coepit esse nec desinit; et nec
per initium nascitur; nec termino coangustatur. Hic namque
deus; uerbum quod erat in principio apud deum. et quod sine
tempore genuit; ob nostram redemptionem incarnari disposuit. Ex
sacrosanctae uirginis carne. angelo nuntiante processit in carnem;
humiliatus usque ad humani exordii pudorem. et pannorum illuuiem.
et praesepii uilitatem. quam quidem natiuitatem possumus mirari;
sed eam minime ualemus intueri. Quis etenim digne loqui potest.
quomodo de aeterno natus est coaeternus? Et quomodo ante saecula
existens aequalem sibi genuit? Et quomodo natus. gignente
posterior non est? Quod est pater; hoc genuit. Deus. deum. lux.
lucem. inmensus. inmensum. incomprehensibilis incomprehensibilem
omnipotens; omnipotentem. unum secum. et coaeternum. sibique
coaequalem. Qui natus ex patre sine tempore; ex matre nasci
dignatus est in tempore. et ad electri similitudinem. unus in
utraque et ex utraque natura; et deus permansit cum patre. et ad
redemptionem nostram factus est homo mortalis de matre; ut erueret
humanum genus. suae similitudinis et imaginis figmentum. sua larga
miseratione ab hostili lapsorum angelorum immanitate. Temporumque
labentium cursus. humaniter exequens; diuersaque miracula
mirabiliter peragens. scilicet gressum claudis. auditum surdis.
uisum cecis. pristinam sanitatem paraliticis. mundam gratamque et
deliciosam cutem. et carnem leprosis largiens; marisque tumores
sibi et petro calcabiles presens. ipsique mari et uenti praecipiens.
mortuos. quin etiam lazarum in monumento quatriduanum
suscitauit; et omnia quaecumque uoluit in caelo. et in terra. et
in mari. et in omnibus abissis fecit. Denique ad spontaneae mortis
spectaculum peruenit; quam et cruci affixus sustinens. dum suo de
latere aquam cruoremque produxit. uirginem inmaculatamque
aecclesiam sibi exhibuit; sanguine redemptam latice emundatam. ne
aut maculam haberet per crimen. aut rugam per duplicitatem. Mortis
namque celebrato misterio. infernoque expoliato. die surrexit
tercio; suisque fidelibus se manifestum exhibens. cum eis
conuersando. quadragesimo suae resurrectionis die. carnem
quam de uirgine sumpsit. apostolis uidentibus sustulit caelo.
Hanc namque mortem quam antiquus hostis protoplasto
generique eius intulit. abolere famulis suis parauit. iterque
inuiolabile. quo ascenderent unde lapsi sunt; demonstrauit dum
carnem nostram. secum ad astra uexit. Quocirca; copula duorum
elementorum scilicet homo. si dum uixerit deo famulatus fuerit.
eiusque preceptis. totis uirium conaminibus obediuerit pars uiua.
et potentior. quae germen ab ehere traxit. hospita uiscera sui
corporis. recusatis contagiis malagni hostis. ad aethera secum
reportabit. Si forte terrestris uoluntas. luteum sapuerit. et
graue. et nefarium captauerit. animaeque uirtutes. coaceruatis
nimium uiciis. abdicatisque promissionibus. quas in baptismo
spoponderit. pondere peccatorum oppresserit animam secum trahens.
ad inferna torquebit. Propterea sepulchris impenditur a
christicolis maxima cura; illisque creduntur corpora. non penitus
mortua. sed summo data; quia uenient olim saecula. in quibus
sotius animae calor uisitabit ossa. uiuoque sanguine animata;
gestabit pristina habitacula. uidelicet cadauera tumulis
putrefacta. uolucresque rapientur in auras. priores quas habuerunt
animas comitata. quia interitus huius mortis. reparatio est vitae
melioris. Nam si cariosa uetustas. totum corpus dissoluerit. ut in
mensura minimi pugilli eius cinisculus sit. illumque cinerem uaga
flammina. et aure per uacuum inane tulerint; hominem perisse non
licebit. uerum. aut cum quo. uirtutes anima exercuerit; cum ipso
remunerabitur. aut cum quo peccauerit. cum ipso punietur. et ita
iudice christo dei filio. ibunt impii in ignem aeternum. iusti
autem in uitam aeternam. Haec est fides catholica quam nisi
quisque fideliter firmiterque crediderit. saluus esse non poterit.
Hoc firmamentum salutiferae nostrae credulitatis; hoc simbolum
profuturae fidei et salutis. Quae audientes daci; obstupuerunt.
imoque trahentes uocem a pectore dixerunt. Heu nobis omnium
bonorum ignaris. scripturasque nescientibus. neque uirtutem dei.
quia nichil differimus beluis. neque auibus caeli. Ille quo ad
presens uiuant quaeritant; nichilque adquisitionis sibi
conseruant. Nos uero quo similiter uiuamus. rapinando incessanter
querimus. sed in eo ab illis distamus; quia quod cibo po
tuique exuberat; in posterum thesaurizando reseruamus. Da nobis
salubrae consilium petimus; quatinus adpresens. et in aeternum
uiuere ualeamus. Tunc dux. Si uelle est uobis inherere nostris
consiliis; ego faciam uos primitus baptizari. in nomine patris. et
filii. et spiritus sancti. ampliorique deinde integerrimae fidei
praedicatione. ab episcopis profusius erudiri; postea muneribus
largissimis. beneficiisque amplissimis ditari. quibus uiuere
quiuiretis. et in aeternum non peribitis. Sed uitae praesentis
solatio. futurae remunerationis brauio; sine fine fruemini. si
integerrimae pacis quam requiro. felicitatem; non abnueritis. At
illi. Et securitatem pacis. et tenorem sacrosanctae fidei
spondemus tibii et nunquam deuius error. a tuo consilio deuiare
nos perurgebat. Facta quippe noctu fide. et iurata pacis quiete;
dixit richardo demulcens eos. melliflua allocutione. Reuertimini.
mearum uirium animeque meae partes. furtiuo gressu. ad uestras
naues. ne uideamini; neque sciat quisque huc uos uenisse
praecauentes. Diluculo uero reuocabo uos. pariterque tumultuantem
dire ceruicis plebem. et depostulabo multimodis precatibus
uestram. et illorum pietatem pacis dari incrementa. et quietis
affinitatem. Abdicate. et resistite obiurgando cum illis uerbis
meis tandemque prolixa simultate uix finita; uotis adquiescite
meis. His ita clanculum peroratis ad sua; quisque uestigia torsit.
Primo itaque mane. dux magnus festinanter consurgit.
innumerabilibusque dacorum legionibus asscitis. fiducialiter
dixit. Maliuolas praue intentionis ambages. usque modo
praestolatus. iterum iterumque repetam. uestri obstinati cordis
excessum. Abnegatam multociens opportunitate pacis. date precamur
nobis. Tunc northmanni uoluntate dispares. intulerunt una
dicentes. Frustra laborat qui supra petram semina iactat. Verborum
tuorum laborem inaniter fundis. ociosa dum superuacue loqueris.
Pax et concordia. cui nos adquiescere superflue satagis; inter nos
et francos nusquam et numquam erit. Exterminabunter aut
perimentur. et omnis natio illorum penitus delebitur. Si quis
indiguus fuerit inuentus; nostrae conditionis subiacebis. Nonne
auus tuus. terram cui praees depopulato frantiae regno. uindicauit
sibi armis? Tunc a minimo usque ad maximum reciproca uoce
cuncti dixerunt. Aut morientur. aut uindicabitur. Richardus uero
dux magnus. preces precibus iungebat; eosque dare pacem obnixe
postulabat. Sed mens illorum; precibus eius minime adquiescebat.
Tunc illi qui noctu pacem spoponderant; caeteris intulerunt. Pro
cuius adiutorio. et defensione huc accessimus; consequens est. ut
precibus eius pareamus. Oportunum est fieri. quod ambiens
concupiscit. satisfactionemque concedere. libenter eius uotis.
Cuius consilio adherebimus; nisi istius et cuius praecatibus
adquiescemus. nisi cuius beneficio cotidie fruimur? Partius. His
auditis; qui nocturnum ignorabant consilium. uehementer turbati;
ceperunt uehementius obortis contraditionum uociferationibus;
rixari. Et dixerunt. Vt remur factores. quin adhulatores huius
consilii estis; ideo talia nefaria nobis impenditis. Non erit
secundum uestri propositi libitum. nec pax quae requiritur dabitur
ab ullo nostrum. Consentaneam uestrae uoluntati intentionem hiulce
nobis aperuistis; quae refragabitur acdacter superstitibus nobis.
Quod mandat precaturque dux minime intercessoribus uobis
parebimus; uerum francia usque ad internecionem armis ferocius
depopulabitur. Tunc nocturnalis consilii conuentione iam lucrati;
dixerunt accerrimis bachati futuriis. Non intercessoribus nobis
pax dabitur. sed eam uolentibus nolentibusue uobis duci magno
largiemur. Quid nobis uobisque? Nonne uobis natu maiores. prosapia
nobiliores. armis robustiores? Non intercessores sed largitores
pacis nominari debuissemus. Quo audito dux richardus hinc
secedens; ait asscitis suis principibus. Sinite illos ad inuicem
feriter rixari; et uideamus qui illorum potentiores et fortiores
extiterint. Ter tribus igitur diebus huius conflicti litigatione
ductis. admirantibus francigenis. cum richardidis dixerunt
refutatores pacis. satraphis prudenti consilio. noctu adquisitis.
Natu prosapiaque atque armis potentiores estis. ideoque uolenter
nolenterque assentiemur uobis. Si richardus dux magnae potestatis
largissimos nostri itineris sumptus. nobis concesserit; nosque
conducere quo uiuere regnumque expugnare ualeamus fecerit.
frantiae regnum parcemus ut petitis. Alioquin se agente. frantiam
quam inuasimus. contritam bellis. incendioque et rapinis applicabimus
seuerius nobis. Tunc obtimates paganorum his responsis leti. quae
audierunt retulerunt richardo duci. Expleta namque legatione.
infit dux praepotens letus futura pace. Et uictus amplissimos. et
uiatores quamplurimos. praecautos. insuper et honores conferam
largissimos. atque conducere ad tellurem opimam faciam illos.
Renuntiato largissimae promissionis negotio. sedenteque cum suis
francigenis adstantibus duce richardum uenerunt unanimiter.
pepigeruntque pacis fidem illis; uultu submisso. Richardus uero
legatos regis ditatos muneribus praemaximis. ad regem lotharium
remisit. Denominato itaque die et loco pacifici placiti; datisque
optatae pacis induciis paganos ne franci contra se recalcitrarent
secum detinuit. Decurso igitur tempore desiderati placiti; uenit
rex lotharius super epte fluuiolum cum francigenis. pepigitque
duci richardo fidem inextricabilis pacis iurauitque ipse. et
optimates regni; northmannicum regnum ipsi. eiusque posteris.
Quatinus ipse et nemo se hortante; dampnum illius regiminis minime
faceret illi. Finito namque impetrate pacis placito; federatisque
rege. et duce richardo. muneribusque alternis utroque largiflue
ditato. regreditur ad sua quisque equitatu prospero. Reuersus dux
magnificae pietatis. ad urbem largiflue ubertatis. northmannos
inmanissime ferocitatis sibi adesse coegit. Quibus ait. Ne
pollicitacionis meae de confidentia titubetis; quod olim uobis
spopondit. ecce paratus sum exequi. Vos beneficia largiens
regenerari sacro fonte faciam; hos honeratis farre tergisque suum
nauibus. uiatica nauigationis concedam. Ex praeparato igitur
sacrosanctae regenerationis fonte. hos suscepit marchio magnus.
delibutos oleo et chrismate. tribuens beneficia amplissima quibus
morarentur in pace. Illos uero qui oberrare cupiebant paganis
ritibus. conduci fecit ad hispaniam. constantinensibus uiatoribus.
In progressione namque illius profectionis. bis nouem ciuitates
deuicerunt. et quae in eis reppererunt sibi uindicarunt. Hac
illacque rapinantes hispaniam hostiliter aggredientes; coeperunt
incendio et rapinis affligere eam seueriter. Tandem uero hispani.
rusticanis gentibus digladiatis; conglobato exercitu.
congrediuntur northmannis. Seuiente namque marte hispani. exteris
terga uertere. facta praemagna internecione. Tertio namque die
campum praelii northmanni repetentes. mortuosque ut induuiis eos
priuarent uertentes; reppererunt partes corporum nigellorum.
ethiopumque terrae finitimas. atque incumbentes; niue candidiores.
Reliquum uero corpus pristinum colorem seruans. intuiti sunt. Sed
mirum michi; quid super hoc caracterizabunt dialectici qui cum
accidens coruo aethiopique categorizant inseparabile esse. hic
mutatum uident. Quod amplius propalare non curamus. sed ad nostrae
intentiones propositum; nostrae praesumptionis stilum uertamus.
Elucidabit enim libenter quae quiuerit; sed quae relatui
necessaria sunt; digerere non ualebit. Illi namque sunt istius
bonorum opera cognita; quique peraguntur nouit uniuersa.

APOSTROPHA.
Hactenus equorei per magna negatia fati.
Dispositum uarioque uicissim turbine factum.
Fortuneque uices bifidas felicis et acris.
Vndissona uectus fluctu surgente procella.
Sub tuae cecini nostrae stridente cicuta.
Profectus portum stabilem uentisque quietum.
Sulcaui profunda nimis paruo aequora remo.
Sunt octona sacrae passim felicia uitae.
Summum corde bonum sincero emitur. quibus in quo.
Sed in ea mens tenui meditans conatur auena.
Si poterit munus quoddam captare bonorum.
Exiguae modico mercis de fenore sumptum.