B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Encomium Emmae reginae
1041/42
     
   


E n c o m i u m   E m m a e   r e g i n a e

L i b e r   t e r t i u s

________________________________________________


INCIPIT LIBER TERTIUS.

[1]  Mortuo Cnutone rege honorificeque sepulto in monasterio in honore sancti Petri constructo Wintoniae, domina regina Emma sola remansit in regno, dolens de domini sui morte amara, et sollicita pro filiorum absentia. Namque unus eorum Hardecnuto scilicet, quem pater regem Danorum constituit, suo morabatur in regno; duo vero alii in Normanniae finibus ad nutriendum traditi, cum propinquo suo degebant Rotberto. Unde factum est, ut quidam Anglorum pietatem regis sui iam defuncti obliti, mallent regnum suum dedecorare quam ornare, relinquentes nobiles filios insignis reginae Emmae, et eligentes sibi in regem quendam Haroldum, quem esse filium falsa aestimatione asseritur cuiusdam eiusdem regis Cnutonis concubinae; plurimorum vero assertio eundem Haroldum perhibet furtim fuisse subreptum parturienti ancillae, inpositum autem camerae languentis concubinae. Quod veratius credi potest. Qui electus metuensque futuri, advocat mox archiepiscopum Aelnotum, virum omni virtute et sapientia preditum, imperatque et orat se benedici in regem, sibique tradi cum corona regale suae custodiae commissum sceptrum, et se duci ab eodem, quia ab alio non fas fuerat, in sublime regni solium. Abnegat archiepiscopus, sub iureiurando asserens, se neminem alium in regem, filiis reginae Emmae viventibus, laudare vel benedicere: Hos meae fidei Cnuto commisit; his fidem debeo, et his fidelitatem servabo. Sceptrum, coronam sacro altari impono, et hoc tibi nec denego nec trado; sed episcopus omnibus, ne quis eorum ea tollat tibive tradat teve benedicat, apostolica autoritate interdico; tu vero, si presumis, quod Deo mensaeque eius commisi, invadito! Quid miser ageret, quo se verteret, ignorabat. Intentabat minas, et nihil profecit; spondebat munera, et nil lucratus doluit; quoniam vir apostolicus nec valebat minis deici nec muneribus flecti. Tandem desperatus abcessit, et episcopalem benedictionem adeo sprevit, ut non solum ipsam odiret benedictionem, verum etiam universam fugeret christianitatis religionem. Namque dum alii aecclesiam christiano more missam audire subintrarent, ipse aut saltus canibus ad venandum cinxit, aut quibuslibet aliis vilissimis rebus sese occupavit, ut tantum declinare posset quod odivit. Quod Angli videntes dolebant; sed quia hunc sibi regem elegerant, hunc erubuerunt deicere; ideoque disposuerunt hunc sibi regem finetenus esse.

[2]  Domina autem regina Emma tacite exitum rei exspectabat, et aliquantisper sollicita auxilium Dei cotidie exorabat. At ille clam, quia nondum palam audebat, reginae insidias moliebatur; sed ut illi noceret, a nemine permittebatur. Unde ille cum suis maligno excogitato consilio, natos dominae suae volebat interficere, ut sic securus deinceps in peccatis vivens posset regnare. Verumtamen nullum in hoc omnimodis effectum acciperet, nisi fraudulentorum dolo adiutus, hoc quod narrabimus adinveniret. Namque dolo reperto; fecit epistolam in persona reginae ad filios eiusdem, qui in Normannia morabantur, componere, cuius etiam exemplar non piget nobis subnectere:

[3]  Emma tantum nomine regina, filiis Aeduardo et Alfrido materna impertit salutamina. Dum domini nostri regis obitum separatim plangimus, filii karissimi, dumque diatim magis magisque regno hereditatis vestrae privamini, miror quid captetis consilii, dum sciatis intermissionis vestrae dilatione invasoris vestri imperii fieri cotidie soliditatem. Is enim incessanter vicos et urbes circuit, et sibi amicos principes muneribus minis et precibus facit; sed unum e vobis super se mallent regnare, quam istius qui nunc eis imperat teneri ditione. Unde, rogo, unus vestrum ad me velociter et private veniat, ut salubre a me consilium accipiat, et sciat quo pacto hoc negotium, quod volo, fieri debeat. Per presentem quoque internuntium, quid super his facturi estis, remandate. Valete, cordis mei viscera.

[4]  Hac fraude iussu Haroldi tyranni composita, regiis adulescentulis est directa per pellaces cursores, eisque ex parte matris ignarae oblata, et honorifice ab eis, ut munus genitricis, suscepta. Legunt dolos eius nescii, et proh dolor nimis falsitati creduli inconsulte remandant genitrici, unum eorum ad eam esse venturum, constituuntque ei diem et tempus locum. Regressi itaque legatarii, intimant Dei inimicis quae sibi responsa reddita sint a iuvenibus nobilissimis. Hinc illi prestolabantur eius adventum, et quid de eo facerent ad suum invenerunt detrimentum. Statuto ergo die Alfridus, minor natu, laudante fratre elegit sibi commilitones, et arripiens iter, Flandriae venit in fines; quo paululum cum marchione Balduino moratus, et ab eo rogatus ut aliquam partem suae militiae secum duceret propter insidias hostium,noluit; sed tantum Bononiensium paucos assumpsit, et ascensis puppibus mare transfretavit. At ubi litori venit contiguus, mox ab adversariis est agnitus. Qui occurrentes volebant eum adgredi, sed statim ille agnoscens, iussit naves a litore illo repelli. Alia autem ascendens in statione, matrem parabat adire, estimans se omnem insidiarum pestem evasisse. Verum ubi iam erat proximus, illi comes Goduinus est obvius factus, et eum in sua suscepit fide, eiusque fit mox miles cum sacramenti affirmatione. Et devians eum a Londonia, induxit eum in villa Geldefordia nuncupata, inibique milites eius vicenos et duodenos decenosque singula duxit per hospicia, paucis relictis cum iuvene, qui eius servitio deberent insistere. Et largitus est eis habundanter cibaria et pocula, et ipse ad sua recessit hospicia, mane rediturus, ut domino suo serviret cum debita honorificentia.

[5]  Sed postquam manducaverant et biberant, et lectos, utpote fessi, libenter ascenderant, ecce complices Haroldi infandissimi tiranni adsunt, et singula hospicia invadunt, arma innocentum virorum furtim tollunt et eos manicis ferreis et compedibus artant, et ut crucientur in crastinum servant. Mane autem facto adducuntur insontes in medio, et non auditi dampnantur scelerose. Nam omnium exarmatis vinctisque post tergum manibus atrocissimis traditi sunt carnificibus, quibus etiam iussum, ut nemini parcerent nisi quem sors decima offerret. Tunc tortores vinctos ordinatim sedere fecerunt, satis supraque eis insultantes, illius interfectoris Thebeae legionis exemplo usi sunt, qui decimavit primum multo his mitius. Ille enim rex paganissimus christianorum novem pepercit, occiso decimo; at hi profanissimi falsissimique christiani bonorum christianorum novem perimerunt, decimo dimisso. Ille licet paganus christianos trucidaret, patulo tamen in campo eos nexibus non inretitos decollari iussit, ut gloriosos milites. At isti licet nomine christiani, actu tamen paganissimi, lanceolarum suarum ictibus non merentes heroas catenatos mactabant ut sues. Unde huiusscemodi tortores canibus deteriores digne omnia dicunt secula, qui non miliciae violentia sed fraudium suarum insidiis tot militum honesta dampnaverunt corpora. Quosdam ut dictum est perimebant, quosdam vero suae servituti mancipabant; alios ceca cupidine capti vendebant, nonnullos autem artatos vinculis maiori inrisioni reservabant. Sed divina miseratio non defuit innocentibus in tanto discrimine consistentibus, quia multos ipsi vidimus quos ex illa derisione eripuit caelitus sine amminiculo hominis ruptis manicarum compedumque obicibus.

[6]  Ergo quia militum agones succintim transcurrimus, superest ut et eorum principis, gloriosi scilicet Alfridi, martyrium narrando, seriem locutionis adbrevimus, ne forte si singulatim omnia quae ei acta sunt perstringere voluerimus, multis tibique precipue dominae reginae dolorem multiplicemus. Qua in re rogo te, domina, ne requiras amplius quam hoc, quod tibi parcendo breviter dicturi simus. Possent enim multa dici, si non tuo parceremus dolori. Est quippe nullus dolor maior matri, quam videre vel audire mortem dilectissimi filii. Captus est igitur regius iuvenis clam suo in hospicio, eductusque in insula Heli dicta, a milite primum inrisus est iniquissimo. Deinde contemptibiliores eliguntur, ut horum ab insania flendus iuvenis diiudicetur. Qui iudices constituti decreverunt, illi debere oculi utrique ad contemptum primum erui. Quod postquam parant perficere, duo illi super brachia ponuntur, qui interim tenerent illa, et unus super pectus unusque super crura, ut sic facilius illi inferretur poena. Quid hoc in dolore detineor? Mihi ipsi scribenti tremit calamus, dum horreo quae iuvenis passus est beatissimus. Evadam ergo brevius tantae calamitatis miseriam, finemque huius martyrii finetenus perstringam. Namque est ab impiis tentus, effossis etiam luminibus inpiissime est occisus. Qua nece perfecta, relinquunt corpus exanime, quod fideles Christi, monachi scilicet eiusdem insulae Heli, rapientes sepelierunt honorifice. In loco autem sepulcri eius multa fiunt miracula, ut quidam aiunt, qui etiam se haec vidisse saepissime dicunt. Et merito. Innocenter enim fuit martyrizatus, ideoque dignum est ut per eum innocencium exercreatur virtus. Gaudeat igitur Emma regina de tanto intercessore, quia quem quondam in terris habuit filium, nunc habet in caelis patronum.

[7]  At regina tanti sceleris novitate perculsa, quid facto opus sit mente considerat tacita. Animus igitur eius diversus huc illucque rapitur, et se amplius tantae perfidiae credere cunctatur, quippe quae perempti filii inconsolabiliter confundebatur merore, verum multo amplius ex eiusdem consolabatur certa requie. Hinc duplici, ut diximus, angebatur causa, necis videlicet filii miserabili mestitia, tum vero reliquae suae vitae dignitatisque diffidentia. Sed fortassis hic mihi quilibet clamabit, quem livor huiusce dominae lividum onerosumque reddit, cur eadem nece mori refutabat, quae sub hac proditione necatum filium aeterna requie frui nullatenus dubitabat? Ad quod destruendum tali responsione censeo utendum, quoniam si persecutor christianae religionis fideique adesset, non vitae discrimen subire fugeret. Ceterum nefarium et execrabile cunctis ortodoxis videretur, si ambitione terreni imperii talis famae matrona vita privaretur, neque profecto emori, fortunis tantae dominae honestus exitus haberetur. Haec et his similia ante oculos ponens, et illud autenticum dominicae exortationis preceptum suis fortunis conducibile censens, quo videlicet electis insinuat quoniam si persequuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam, pro suo casu spes satis honestas reliquae dignitatis conservandae exequitur, et tandem gratia superni respectus consilio sollerti utitur. Exteras nationes petere sibi utile credit, quod sagaci ratione finetenus perducit. Tamen quas petit non externas sibi experta est fore, quis immorans haud secus ac suis colitur decentissime. Igitur pro re atque tempore quam plurimos potest sibi fidos optimates congregat. His presentibus secreta cordis sui enucleat. A quibus etiam inito dominae probato consilio, commeatus classium eorum apparatur exilio. Itaque prosperis usi flatibus transfretant, et cuidam stationi haud longe a castello Bruggensi distanti sese applicant. Hoc castellum Flandrensibus colonis incolitur, quod tum frequentia negotiatorum tum affluentia omnium quae prima mortales ducunt famosissimum habetur. Hic equidem a marchione eiusdem provintiae Balduino, magni et invictissimi principis filio, eiusque coniuge Athala, quae interpretatur nobilissima, Francorum regis Rodberti et reginae Constantiae filia, honorifice, uti se dignum erat, recipitur. A quibus etiam in predicto oppido domus regali sumptui apta eidem reginae tribuitur, ceterum obsonium benigne offertur. Quae partim illa cum maxima gratiarum actione suscipit, partimque sese non indigere quodammodo ostendit.

[8]  In tanta igitur posita securitate, legatos suo filio mittit Eduardo postulatum, ne versus se pigritaretur venire. Quibus ille obaudiens, equum conscendit et ad matrem usque pervenit. Sed ubi eis copia data est mutuo loquendi, filius se matris fortunas edocet miserari, sed nullo modo posse auxiliari, cum Anglici optimates nullum ei fecerint iusiurandum, quae res indicabat, a fratre auxilium expectandum. His ita gestis Eduardus Normandiam revertitur, et mens reginae quid sibi foret agendum etiam nun cunctatur. Post cuius reditum nuntios Hardecnutoni filio suo legat, qui tunc temporis regimen Danorum optinebat; per quos sui doloris novitatem aperit, et ut ad se quantotius venire maturet petit. Cuius aures ut tanti sceleris horror incussit, primo omnium mens eius intolerabili obtusa dolore in consulendo fatiscit. Ardebat enim animo fratris iniurias ultum ire, immo etiam matris legationi parere.

[9]  Hinc utrique rei previdens, quam maximas potest navium militumque parat copias, quorum ampliorem numerum quodam maris in amfractu collocat, qui, se inter eundum sibi copia pugnandi seu etiam necessitas repugnandi accideret, presidio adventaret. Ceterum non amplius decem navibus se comitantibus ad matrem proficiscitur, quae non minima doloris anxietate fatigabatur. Dum igitur prospero cursui intenti, non modo certatim spumas salis aere ruebant, verum etiam suppara velorum secundis flatibus attollebant, ut maris facies non unquam certa sed semper mobilitate flatuum dubitanda habetur et infida, repente faeda tempestas ventorum nubiumque a tergo glomeratur et ponti superficies iam supervenientibus austris turbabatur. Itaque quod in tam atroci negotio solet fieri, anchorae de proris iactae harenis affiguntur fundi. Quae res tametsi tum illis fuerit inportuna, tamen non absque Dei nutu cuncta disponentis esse creditur acta, ut postmodum rei probavit eventus; membris omnium placidae quieti et somno cedentibus. Nam postera nocte eodem Hardecnutone in stratu quiescente, divinitus quaedam ostenditur visio, quae eum confortans et consolans forti iubet esse animo. Hortatur preterea ne ab incepto desisteret, quia paucorum dierum intervallo iniustus regni invasor Haroldus scilicet occideret, et regnum patriis viribus domitum sibi iusto heredi iustissima successione incolume rediret.

[10]  Evigilans igitur somniator talibus inditiis certior fit, et Deo omnipotenti tantae consolationis causa gratias reddidit simulque futura nullatenus dubitat, quae sibi memorata visio predixerat. Denique maris ira pacata omnique tempestate sedata, prosperis flatibus sinus pandit velorum; sicque secundo usus cursu, ad Brugensem sese applicuit portum. Hic anchoris rudibusque navibus affixis et nautis qui eas servarent expeditis, recta se via cum delectis ad hospicium dirigit matris. Qualis ergo meror qualisque letitia in eius adventu fuerit exorta, nulla tibi umquam explicabit pagina. Dolor haud modicus habebatur, dum in vultu eius faciem perempti mater quadam imaginatione contemplaretur; item gaudio magno gaudebat, dum superstitem salvum adesse sibi videbat. Unde viscera divinae misericordiae se sciebat respicere, cum nondum tali frustraretur solamine. Nec longe post filio cum matre morante et memoratae visionis promissa expectante, nuntii leta ferentes nuntia adventant, qui videlicet Haroldum mortuum nuntiant, qui etiam referunt, Anglicos ei principes nolle adversari, sed multimodis iubilationibus sibi conletari; nde regnum hereditario iure sibi debitum non dedignetur repetere et suae dignitati eorumque saluti iuxta in medium consulere.

[11]  His Hardecnuto materque animati, repetere statuunt horas aviti regni. Cuius rei fama ut populares impulit aures, mox cuncta dolore et luctu compleri cerneres. Dolebant enim divites eius recessione, cuius semper amabili fruebantur conlocutione, dolebant pauperes eius recessione, cuius diutinis largitionibus ab egestatis defensabantur onere; dolebant viduae cum orphanis, quos illa extractos sacro fonte baptismatis non modicis ditaverat. Quibus igitur hanc laudibus efferam nescio, quae ibidem numquam abfuit renascentibus in Christo. Hic eius fides patet laudanda, hic bonitas omnimodo celebranda. Quod si pro singulis eius benefactis parem disserere, prius me tempus quam rem credo deserere. Unde ad seriem nostrae locutionis propero redire.

[12]  Dum reginae filiique eius reditus apparatur, omne litus planctu gemituque confunditur, omnes dextrae caelo attollebantur infensae. Flebant igitur, a se discedere illam, quam toto exilii tempore ut civem videre suam. Nulli divitum gravis hospita, nulli pauperum in quolibet onerosa. Omnes igitur natale solum mutare putares, cunctas secum exteras petere velle diceres regiones. Sic toto plangebatur litore, sic ab omni plorabatur populo astante. Licet ei quodammodo congauderent pristinum gradum repetere dignitatis, non tamen eam matronae siccis dimittere poterant oculis. Tandem vincit amor patriae; et omnibus viritim osculatis et flebili eis dicto vale, cum filio suisque altum petit mare non absque magna lacrimarum utrimque fusa ubertate.

[13]  Igitur principes Anglici parum premissae fidentes legationi, antequam ab illis transfretaretur obvii sunt facti, optimum factum rati ut et regi reginaeque satisfacerent, et se devotos eorum dominationi subderent. His Hardecnuto cum matre certior factus et transmarini litoris tandem portum nactus, a cunctis incolis eiusdem terrae gloriosissime recipitur; sicque divini muneris gratia regnum sibi debitum redditur. His ita peractis et omnibus suis in pacis tranquillitate compositis, fraterno conreptus amore nuntios mittit ad Eduardum, rogans ut veniens secum optineret regnum.

[14]  Qui fratris iussioni obaudiens, Anglicas partes advehitur, et mater amboque filii regni paratis commodis nulla lite intercedente utuntur. Hic fides habetur regni sotiis, hic inviolabile viget foedus materni fraternique amoris. Haec illis omnia prestitit, qui unanimes in domo habitare facit, Iesus Christus dominus omnium, cui in Trinitate manenti inmarcessibile floret imperium. Amen.

[Editio altera.] His itaque fratribus concorditer regnantibus, mors media intercidit, et regem Hardechnutonem vitalibus auris abstulit. Regem mater et frater maximo cum luctu honorifice sepeliunt. Mortuo Ardechnutone, in regnum successit Edwardus, heres scilicet legittimus, vir virium eminentia conspicuus, virtute animi consiliique atque ingenii vivacitate preditus, et ut omnia breviter concludam, omnium expetendorum summa insignitus.

EXPLICIT LIBER TERTIUS.