<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   X I I I  ( X I )


_____________________________________



f.27r
. . . . . . . . . scabit, q(ui)a n(on) pilus unus ibi sit.
Quod tam nemo vafer sit, qui discernere possit,
Clericus an mulier inberbes an esset alumnus,
Est tam iocunde tam virginee faciei.
5
Dum se tondebant sordes limphaque lavaban(t),
Exierant butinam. Lavacralem mox sibi laenam
Scutifer inposuit, qua lectum tectus adivit,
Donec siccetur estusque sibi minuatur.
Post modicum surgit, sua calciamenta requirit.

*

Ff.2r
Sic pedat ad mensam, com(ed)e(n)s sede(at) super (ipsam.)
Non tamen in solio volu(it) residere supremo,
Sed subiective matr(i) dextrim, v(el)ut hospes,
Atque libens totum sibi permisit dominatum;
Hec quod ei dederat, reverenter suscipiebat.
15
Incidens panem turbam partitur in omnem,
Transmisit cuivis discum specialibus escis,
Cum vino pateram mittens, aliquando medonem.

Ruotlieb contribulis conviva fuit socialis,
Ex uno pane comedunt, uno quoque lance,
20
Ex uno cyato biberant communiter ambo.
Matri conviva solet esse monedula sola,
Cui pilulam mice cum dat, capit illa; superbe
Perspacians. mensam transversim transilit omnem.

Fercula post multa post pocula totque secuta
25
Tunc hera poscit aquam, camerarius attulit ill(am.)
Ad mensas quasque summo iubet hanc dare cuiq(ue.)
Posthinc pincerne passim potum tribuere.
Mensis amotis mensalibus atque plicatis
Leti consurgunt domine gratesque dederunt;
30
Dicunt gaudere, Ruotlieb sanum rediisse,
Quo consoletur matrem, ne plus tribuletur,
Primitus ut sepe, dolet illo cum caruisse.

Est divulgatum cito per totam regionem,
Ruotlieb venisse locupletatum sat abunde.

35
Dum sibi post placuit dum secretumque sibi fit,
Intrat conclave cum dilecta sibi matre,
Scutiferumque iubet, enthecam quo sibi ferret.
De qua multiplices extraxit opes preciosas
In chrusinis, in pelliciis, census et al”us,
40
Exul que denis nanciscebatur in an(n)is.

Post poscit peras, quas scutifer attulit amb(as.)
Extrahat ut panes, iubet hunc, factos aput Afro(s.)
Quos dum produxit, matri ioculanter is inquit:
«Hos deservivi, tenus hac, mater, ubi mansi.
Mf.27v
Hos mihi rex dederat m(odo frangere meque sinebat.»)
(Mater ait: «famulos nobis reor esse vocandos,)
Ff.2v
Quam bene sint sapidi, videant, panes africani.»
(Is dixit: «melius) puto, quo soli videamus.»
Educens cultrum, quo panem dissec(et) unum,
50
(Offendit) scutum lancis, sub quo fuit aurum.
Pollen ut abrasit iubar argentique reluxit,
(Clavis coniu)nctos cernens tria per loca lances,
Comminuens lima cito clavorum capitella,
(Dissolvens) lances videt aureolos ibi nummos
55
Tam strictim iunctos, quod suppingi nequit unus.

(Ruodlieb exult)at domino grates et agebat,
(Nec cunctan)s parilem manibus sustollere lancem,
(Abradens) pollen, clavos limando minutim,
(Invenit aurat)am vario censuque repletam.
60
(Ruodlieb ob)stupuit; nimium sua mater ovavit.
(Que gemitus e)dens, in mente sat ast hylarescens,
(Cum madidi)s oculis grates Christo dat in altis,
(Quod tam dona)tum dederat sibi tamque beatum.
(Is prostravit) se terram premit oreque sepe,
65
(Ceu se pre) regis pedibus domini daret eius.
(Tunc nimium plo)rans faciem lacrimandoque tingens
(Orabat: «dom)ine, num par tibi quis valet esse,
(Qui clemens) illum miserum dignaris homullum
(Sic locuple)tare vel honoribus amplificare?
70
(Oro, deus dulcis,) reminiscere quod patereris
(Ipse mori pr)o me; quo non moriar, precor, ante
(Quam rursus v)ideam, quem pauper egensque petebam,
(Quique doce)nte te clementer suscipiens me
(Fecit tantar)um consortem deliciarum
75
(Et miserum d)enos secum retinendo per annos
(Amplificavi)t me, queo quod posthac sat honeste
(Vivere ga)udenter, hec si tracto sapienter.»

(Ruodlieb cum m)atre, dum sat gaudent super hac re,
(Lances abscon)dunt cautissime quam valuerunt,
80
(Servant et ce)nsus secum fert quicquid alius.
(Interea) plures proprii servi iuniores
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>