<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   V I I


______________________________



f.21r
Panes ille secat et in illos distribuebat,
Carnis de senis discis quod et accidit illis.
His consolatis, letis ad doma reversis,
Hospes item dixit: «cum Christus quem mihi mittit,
5
Tunc est pascha meum mihi velque meis celebra(ndum,)
Sicut in hac nocte, dum letificabimur a te,
Est mihi, quod venit de te, deus ut mihi mittat.»
Cui mox de scapula partem mittit quoque sura,
In plures offas quam concidendo minutas
10
Pro sacramentis pueros partitur in omnes.
Post hec sat cocti domino, sat ponitur assi,
Potus at in patera summi tuberis nucerina
Precipui vini piperati sive medonis,
In qua bis bina sunt aurea flumina sculpta;
15
Dextra dei fundo patere confixa stat imo,
Quam, dum pernoctat ibi, quidam summus ei dat.
Numquam gustavit tamen ex hac, ni sibi mittat,
Cui servitur in hac; in opus servatur at istud.
Finita cena postquamque datur sibi lympha,
20
Fertur ei vinum, de quo bibit et sibi misit;
Qui dederat domine prius et post ebibit ips(e.)
De mensa surgit miles modicumque resedit,
Sicque iacens tractat, hominem qui gratificar(et.)
Tandem matrone dederat sua pallia promp(te,)
25
Possit ut ecclesiam sic compta revisere sanctam.

Interea rufus quid agat non pretereamus.
Miles ut intravit, ubi tot bona repperieba(t),
Rufus, cur subeat, vetus est ubi simia, dixit.
Miles ait: «velles mecum, post forsan ovare(s);
30
Quod volui reperi, sed quod tu queris habebi(s.»)
Asstantes multi rufo sunt consiliati,
Deserat haut comitem, diver(tat eo) s(ed ut idem.)
f.21v
(Qui dedi)gnanter discessit ab hoc properanter
(Pergit et a)d neptem nil nacturus nisi mortem.
35
(Dum venit ad) portam senioris sepe seratam,
(Stat senio)r curte liberique sui duo pre se.
(Tunc rufus) pulsat quatiens portam nimis, inquit:
(Pande, ser)as aperi, vel me pre linquere noli!»
(Cumque sene)x «quis sit, per sepem prospice!» dixit,
40
(«Vir quat)it et frangit portam» currens puer inquit.
(Qui mon)uit: «pande! rogitas, quasi nescieris me.»
(Dum sint i)rati iuvenes, nimis hinc stomachati,
(Vim metu)endo mali iubet illi tunc aperiri.
(Rufus pr)oterve nimis incursando superbe
45
(In curtem,) mitram non deponebat et ensem
(Descend)ens ab equo, freni loro sude iacto,
(Sed velu)t insanus pre se stetit utque profanus.
(Post ruf)us tandem ridens ait ad seniorem:
(«Vos quod) noscatis me, miror quod reticetis.»
50
(«Nescio q)uis sitis» ait is; «stulte satis itis.
(Dicite, qu)is sitis, nunc nobis quidve velitis!»
(«Est uxor) vestra mea neptis valde propinqua;
(Hanc ut) conveniam solus permittite solam!»
(«Ad libitum) facite!» - iubet hanc ad eumque venire.
55
(Ille sed) ut vidit, ardens in corde cupivit,
(Gauden)s arrisit, ea congaudens sibi risit.
(«Omne bon)um genitor tibi mandat vel tua mater.
(Post dica)m solus ubivis et quicquid alius.»
(Secreti)m tunc stant ad sepem seque reclinant.
60
(Rufus ai)t: «primo, que dico, corde notato -
(Nostrum col)loquium nam non debet fore longum -:
Non fle, nan ride, te contineas seriose,
(Ne vetu)s ille canis sapiat nostram rationem!
(Si mihi) consentis, ab eo citius redimeris.
65
(Hic est n)am iuvenis satur omnigene probitatis,
(Haut b)revis haut longus, sed stature mediocris;
f.22r
Est similagineus totusve genis rubicundus,
In toto mundo non est speciosior illo.
Qui dum rescisset, tu quam speciosa fuisses
70
Et quas erumnas patereris cottidianas,
Cordetenus doluit gemebundus vel mihi dixit:
'Umquam si fueris mihi fidus, kare sodalis,
Ito, dic illi mulieri martirizate,
Si velit, ut redimam se vel de carcere tollam,
75
Audierit gracilem cras quando tubam reboantem,
Ut dicens nulli sibi tam fide, mulieri
Exeat e curte, platea stans, inopine
Donec accurram cum pluribus hanc rapiendam.
Posthac hec hera sit, agat et sibi quodque placebit.'
80
Nunc sibi demanda, quod vis, neptis mea cara!»
Disciplinate stans hoc audivit ut omne,
Interius gaudens tamen, inquit ei quasi merens:
«Cuncta libens facio, sis certior, atque fidem do.»
Accepta dextra rufus dubitans nihil ultra:
85
«Ter mihi succumbas in mercedem volo laudes.»
«Si decies possis, fac,» inquit «vel quotiens vis!»
«Sicut abire velim facio, quod tu prohibeto!»
Adque senem rediit «mihi precipitote» que dixit.
Ille libens faceret, si pre muliere valeret.
90
Illa rogat multum, discedere ne sinat illum.
«Si velit, hic maneat, quod nobis sit, sibimet sit.»
Duxerat in stabulum properantius illa caballum;
Non ea nec rufus reminiscuntur magis eius;
Manducet, si quid ibi graminis is reperisset.
95
Intrantemque domum neptis bene suscipit illum;
Insimul assidunt sat sermocinandoque ludunt:
Insertos stringunt digitos, sibi basia figunt.
f.22v
Ingreditur senior, quo non seriosior alter,
Hispidus in facie, poterat quod nemo videre
100
Eius quid vultus, fuerat quia valde pilosus,
Ni solus nasus: curvus fuit et varicosus.
Stant oculi gemini velut effosi tenebrosi,
Hosque retortorum superumbrat silva pilorum;
Neve foramen ubi sit in os, quit quisque videre,
105
Sic se barbicia pretendunt longa ve spissa.
Ille parare tamen pueros iussit sat edendum.
Istorum nimius cum displicuit sibi ludus,
Inter eos residet natibus disiunxit et ipsos.
Ad modicum reticent intersessosque dolebant;
110
Pre se curvando fantur perplura iocando.
Cum pertedebat, mensam velare iubebat,
Dixit et uxori: «satis est; iam parce pudori!
Non debet mulier sic esse procax, neque sed vir,
Et presente viro ludat decet haut alieno.»
115
Sic dicens surgit, ad latrinam velut iret,
Respiciebat eo terebelli perque foramen.
Rufus et in solium salit infeliciter ipsum,
Una manus mammas tractabat et altera gambas,
Quod celabat ea superexpandendo crusenna.
120
Hoc totum ceu fur rimans senior speculatur.
Quando redit, sibi non cedit, nam non ea sivit.
Tuncque sedens solio nimis indignando supremo,
Sepe monet dominam, quo precipiat dare cenam;
Que subsannando cenam differt ioculando.
125
Is rogitat cena pueros essetne parata;
«Quam cito vos vultis» dicunt «cenare valetis.»
«Nunc, hera, cenemus requiescendumque meemus!
Pauset et est tempus ut vester karus amicus;
Satque fatigastis hunc; nunc pausare sinatis!»
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>