<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Wipo
ante 1000 - post 1046

 
 
   
   



G e s t a
C h u o n r a d i   I I
i m p e r a t o r i s


Incipit prologus

____________________________________


Rerum labentium fugitivam memoriam litterarum vinculis connectere et praesertim christiani imperii laudes inerti silentio non transire, cum et his, qui hoc in hac vita bene administrabant, inde quaedam perpetuitatis perduret gloria, tum posteris, si aemulari parentes velint, bene vivendi apposita sit forma, aptum et conveniens esse putavi, quia utile exemplum imitantis animum promptiorem atque firmiorem in rebus agendis reddere solet. Item fit plerumque, ut de laude maiorum facile nascatur verecundia et confusio posterorum, si se his saltem non aequaverint, cum gesta eorum fama docente laudaverint. Ut enim virtus plerosque vulgares nobilitat, sic nobilitas sine virtutibus multos nobiles degenerat. Praeterea videtur non licere de victoriis catholicorum principum tacere et tyrannorum infidelium triumphos largis vocibus publicare. Satis inconsultum est, Superbum Tarquinium, Tullum et Ancum, patrem Aeneam, ferocem Rutulum et huiusmodi quoslibet et scribere et legere: nostros autem Carolos atque tres Ottones, imperatorem Heinricum secundum, Chuonradum imperatorem, patrem gloriosissimi regis Heinrici tertii, et eundem Heinricum regem in Christo triumphantem omnino negligere. Verendum est modernis scriptoribus vitio torporis apud Deum vilescere, cum primitiva auctoritas veteris testamenti, quae historias patrum fructifero labore diligenter exarat, novarum rerum frugem in memoriae cellario recondi debere praefiguret et doceat. Sic Abraam Loth fratruelem suum in bello liberasse commemoramus; sic filios Israel hostes diversos superasse comperimus. Sic David regis praelia, Salomonis consilia, Gedeonis ingenia, Machabaeorum pugnas propter scriptorum copiam prae oculis habemus. Veteres enim philosophi diverso modo rei publicae consuluerunt. Referebant plerumque somnia probabilia, quibus animos auditorum inducerent in id, quod affirmare instituerunt; interdum ad idem officium fabulosas narrationes honestis rebus et nominibus velatas, cum huiusmodi figmenta nil philosophiae refragentur, adinvenerunt; saepe apertis disputationibus rationis fidem faciebant rei publicae rectoribus, animos humanos aeternos esse et - ut refert Macrobius Socratem dixisse - animam post animal non perire; atque omnes pene philosophi humani studii fructum non cum vita ipsius terminari, sed omnes, qui patriam adiuverint et legem conservarint sempiterno aevo feliciter perfrui, iustitiae vero contemptoribus iusti creatoris iudicio poenam reservari indubitanter docuerunt. Animam vero humanam immortalem esse, id ex multis rationibus probarunt, tum inde quod dum corporis nexibus inclusa ea libertate utatur, ut modo sidereos recessus, modo terrestres, interdum marina abdita, quae numquam corporaliter videbat, vivaci motu cogitationis percurrat, aliquando vigilante, interdum quiescente corpore plurima futura suo, non alieno visu colligat eaque memoria retineat, nebuloso velamine carnis exuta multo liberius eadem vivacitate perfruatur. Idque credere, quin potius scire maximo usui fore principibus aiebant, qui saepe per insolentiam torpescentes sequentis vitae commoda minus attendunt. Quam ob rem victoribus statuas et monumenta quam amplissima fecerunt antiqui eorumque acta inscribi debere censuerant, ut illis mortuis honor extaret ad perpetuam memoriam posteritatis, quorum animas vivere credebant in perpetuum. Licet ipsi humana tantum sapientia investigarent immortalitatem animae, quae illis necdum a Christo aut promissa vel ostensa fuerat, hinc tamen adducti et iustitiam ipsi colebant et hanc rectoribus patriae scriptis suis diligenter inculcabant. Acta vero rei publicae mori simul cum eius rectoribus arbitrati sunt, nisi quod accidit notaretur, et propter desidiam silendi maximam pernitiem fieri, si ex scriptis remanentibus non pateret illud unum quemque sequi defunctum, cui vivus adhibuit studium. Nos autem, a quibus sermo veritatis eliminavit torporem taciturnitatis, dicens: «Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta», cur principibus christianis et euangelicae fidei assertoribus sustinemus negari, quod suis ultro offerunt pagani? Si enim nostri catholici reges, verae fidei defensores, legem ac pacem Christi, quam nobis per euangelium suum tradidit, sine periculo errotis gubernant: qui eorum bene facta scriptis suis manifestabunt, quid aliud quam euangelium Christi praedicabunt? quamvis animus scribentis vacillet aggredi arduas res maturo consilio, morali gravitate, summa constantia peractas. Et si inepto luxu vel ficta audatia aut cupiditate flagitiosa fiant res, in quibus cunctis scriptorem oportet versari: et in actis eorum, quos notat, vulganda sunt tam gesta quam omissa, prout facultas ingenii dederit, ex qua re boni ad virtutem incitantur, mali autem honesta invectione corriguntur. Illa igitur est causa scribendi, quod nulla vetat religio, et commendat intentio, et proderit patriae, et bene dictio conducit posteritati. Quod praeterit, in promptu est; quicquid autem futurum est, non est in praenotione.

     Qua re atque spe adductus scribere volui ad communem utilitatem legentium, quod audientibus esset iucundum. Nam si quid in his, quod honestum sit, afferatur, in potestate lectoris ad imitandum erit in propatulo. Quod etiam facio meo provectu, ut qui multis prementibus vitiis corpus excitante Deo ociositatem, velut animae inimicam, his occupatus negotiis vitare valeam. Siquidem, cum de publicis gestis paratus sum dicere, praecipue duorum acta regum complectar, scilicet Chuonradi imperatoris atque filii eius regis Heinrici tertii, quem Heinricum Lineam Iustitiae cuncti pene prudentiores cognominant. Patris vero gesta, quae meis temporibus acciderant, prout ipse vidi aut relatu aliorum didici, calamis pingentibus ignaris successoribus effigiabo. Acta autem clarissima filii, quoniam adhuc Dei gratia superstes regnat, quam diu vixero, congregare non desinam. Quodsi hoc acciderit, ut, sicut ante regem hanc vitam mihi contigit introire, sic mihi accidat exire et eo modo opus meum imperfectum deseram, obsecro post me scribentem, ne pudeat illum meis fundamentis parietes suos superponere, ne spernat stilum cadentem erigere, ne invideat meis coeptis, sicut nolit aliquem invidere suis finitis. Si enim qui incepit medium habet, non oportet esse aliquem in huius operis calce ingratum, qui principium inveniet praeparatum. Haec de proemii compendio proposui; nunc ad gesta imperatoris veniam; sed prius de electione eius, quam idonea fuerit, pauca edisseram, ut inde probabilius scribere valeam, si prius, qui pontifices vel caeteri principes tunc temporis regni praesidio fuerint, commemorabo.

 
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>