BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

 

Titulus III.

 

De stulta Judæorum confutanda credulitate

super mortuorum suorum resurrectione,quos credunt et

resurrecturos esse, et iterum terram incolere.

 

Moyses. Quod ad præsentem pertinuit titulum, quæ scilicet nostræ tam longæ captivitatis fuerit causa, quove modo eam valeamus effugere, cuncta quæ de ea oportuit duci, inexpugnabilibus et evidentissimis probasti rationibus, nec quid de ea ulterius aut dubitandum, aut quærendum sit video, unde ut ad alia transeamus, prout superius sunt in ordine digesta exopto. Quod igitur in libri nos exordio errare dixisti, eo quod [581D] post captivitatis evasionem, inusitatum nobis miraculum, scilicet mortuos qui denuo terras inhabitarent resuscitari a Deo crederemus, quare in hac fide errare tibi videamur, precor, aperias.

Petrus. Hoc miraculum vosmet asseritis esse præter usum. Quidquid autem præter consuetudinem evenit, sine auctoritate aut ratione, antequam eveniat non debet credi. Errorem igitur judico credere, quod nulla potes auctoritate probare.

Moyses. Hoc sane multis auctoritatibus probare valemus. Moysi enim hoc probatur testimonio dicentis ad populum Israel: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII). [582A] Cum ergo Deus se occisurum promittat, et vivificaturum, quare tibi fides nostra super hac re videtur abjiciend.

Petrus. Auctoritas ista a rationis exorbitat semita. Hoc enim verbum ad ostendendam suam omnipotentiam dicit, non quod ipse vestros mortuos suscitaturus sit.

Moyses. A Die qua Deus hoc se facturum promisit, usque in præsentem diem, concedis eum aliquando hæc fecisse miracula?

Petrus. Omnia utique fecit. Ipse enim Mariam sororem Moysi prophetæ, Job, Ezechiam, Naaman, et alios quamplures cum voluit percussit, cum voluit sanavit (Num. XII; Job. XII; IV Reg. III; XX). Item ipsæ in una nocte omnia primogenita Ægy[582B]pti interfecit (Exod. XII), et sub unius noctis spatio in castris Sennacherib centum octoginta quinque millia occidit (IV Reg. XIX). Sed idem e contrario in manu Eliæ filium viduæ (III Reg. XVII), in manu autem Elisæi Sunamitis filium suscitavit (IV Reg. IV).

Moyses. Quandoquidem eum jam fecisse hæc credis miracula, quid te credere prohibet eum adhuc quandoque facturum eadem ipsa?

Petrus. Omnipotentem mortuos suscitare posse non nego (I Cor. XV), quin omnes homines in die judicii ab eo resuscitandos (Joan. V; Matth. XXIV), et confiteor et credo, sed quod adjicitis, quia scilicet denuo terras inhabitaturi sint, non credo.

Moyses. Nec hoc tibi contra fidem esse debet videri, cum ab Elia vel Elisæo resuscitatus, postea [582C] longam vitam duxerit, uxorem habuerit, filios genuerit, et pristina humanæ vitæ cuncta officia impleverit.

Petrus. Verum est et bene potuit esse, vel per miraculum vel per precem sancti viri, quia corpus nondum erat dissolutum, quamvis etiam nequaquam crederemus, nisi testimonium super hoc propheticum haberemus. Verum ea quæ contra usum contingere solent, fides hominum suscipere facile non solet, nisi talium confirmentur auctoritate prophetarum, quibus omnium favor applaudat auditorum, et ut ea ipsa apertissime loquantur prophetæ. Hoc autem nullus aperte pronuntiavit propheta. Sed cum vestri hoc dixerint doctores, nemo tamen ex his qui ante Christum fuerunt [582D] istud prædixit. Sequaces autem errorem hunc invenere ut Judæorum gens in sua persisteret infidelitate.

Moyses. Et si doctores nostros seducendi causa finxisse hæc astruis, quid de prophetis idem facientibus respondebis? Ait enim Isaias: Vivent mortui tui: interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere (Isa. XXVI).

Petrus. Verba hæc nequaquam ostendunt mortuos vestros ad inhabitandam terram resuscitari, quoniam si diligenter quod dicitur attendamus nec mortuorum resurrectionem ibi patenter præsignatam inveniemus. Alioquin sibimet propheta contrarius esse videbitur, cum in superioribus dixerit: Morientes non vivent, gigantes non resurgent (ibid.). Quod igitur [583A] et a naturæ usu dissentit, et ipsi prophetæ contrarietatem ingerit, nequaquam secundum libitum uniuscujusque ad sensum naturæ contrarium debet exponi, cum aliter sano sensu possit intelligi, nisi necessaria ratio ita cœgerit accipi.

Moyses. Audire delectat quonam alio modo versus hujus sententiæ juste queat intelligi.

Petrus. Duobus modis verbum hoc intelligi potest, videlicet ut vel de extremi judicii suscitatione dictum credatur, vel resuscitationis nomine captivitatis evasionem significaverit. Hic autem sensus magis ad literam pertinere videtur, cum paulo superius propheta suæ gentis captivitatem et afflictionem defleverit, statimque divinæ promissionis et pietatis solatium intulit dicens: Vivent mortui, et reliqua. [583B] Nec hanc evasionem quolibet incerto tempore, sed post modicum tempus eventuram insinuat dicens: Vade, populus meus, intra cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio (ibid.). Hæc ad captivitatem congruenter referuntur.

Moyses. Nunquidnam aliquid tale in verbis Danielis objicere poteris? Ait enim: Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere vigilabunt, alii in vitam æternam, alii in opprobrium ut videant semper (Dan. XII).

Petrus. Tanto longius auctoritas hæc a tua discrepat intentione, quanto evidentius de ultimo judicio intelligitur dicta fuisse. In illa enim resurrectione, ibunt vel in vitam æternam vel in æternum opprobrium (Joan. V; Matth. XXV). [583C]

Moyses. Inveniesne aliquid quod contra Ezechielem prophetam dicere possis? Qui cum plures mortuos divina suscitasset virtute, de futuris quoque his vaticinatus est verbis: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos in terram Israel (Ezech. XXXVII). Et post pauca: Et requiescere vos faciam super humum vestram (ibid.). Ecce et mortuos suscitandos, et terras suas inhabitaturos apertissime propheta atque indubitanter ostendit.

Petrus. Hoc prius debemus discutere, ut scilicet quali eos suscitaverit modo valeamus agnoscere, videlicet utrum post suscitationem omnia humani corporis officia expleverint, necne. Nam et hoc pleris[583D]que in dubium venit.

Moyses. Ut nostri testantur doctores, non per somnium sed vigilans eos exsurgere fecit. Et ut hoc magis verum esse innotescat, ipsos omnes mortuos quos ipse suscitavit de Ephraim tribu perhibent fuisse, quos in egressione populi de Ægypto dicitur obiisse in Philisthinorum regione. Hæc autem suscitatio signum fuit futuræ, ut quemadmodum illi omnes sunt per eum suscitati, sic et reliqui universi quandoque credantur suscitandi.

Petrus. Quomodo illis veram et perfectam contulit resurrectionem, cum animam nequaquam illis reddiderit rationalem?

Moyses. Qualiter eos non rationalem recepisse [584A] animam contendis, cum idem propheta ex Dei præcepto ad spiritum vaticinetur talibus verbis? Hæc dicit Dominus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos et reviviscant. Et prophetavi sicut præceperat Dominus, et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt, steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (ibid.).

Petrus. Spiritus hic qui a quatuor venire ventis jubetur, nequaquam rationalis est anima, sed quæ ex quatuor elementorum fit conjunctione.

Moyses. Ex verbis tuis intelligitur aliud esse spiritum corporalem, aliud animam rationalem: quod si ita est, tunc et eorum opera sunt diversa.

Petrus. Ita esse nemo sapiens dubitat.

Moyses. Utriusque differentiam audire desidero.[584B]

Petrus. Spiritus corporalis corpus quidem levissimum est et subtilissimum, quod in hominis corpore ex quatuor elementorum fit conjunctione, et ex eo loco in omnes spargitur venas, ipsique corpori tribuit vitam, et halitum, et arteriis assiduum pulsum, et naturalem hominis motum, hoc cum corpore quod vivificat simul corrumpitur. Est autem rationalis anima substantia per se subsistens incorporea voluntario motu moveri faciens corpus, ipsa tamen immobilis permanens, corpore quoque cui inhæret corrupto, incorruptibilis existens, generi etiam adjuncta speciem hominis ipsa perficiens.

Moyses. Memini multos ante nos dixisse animam rationabilem ex quatuor elementorum conjunctione creari. Quæ conjunctio, cum subtiliter fit, nihil den[584C]sitatis habens in se, dixerunt animam subtilem esse; si vero obscuritatis aliquid habeat et spissitudinis, dixerunt animam segnem esse et obtusam tali illud argumento probantes. Ex adjunctione, inquiunt, quarumdam rerum talia gigni sæpe videmus, colores scilicet, virtutes et opera quæ de nulla illarum si disjunctæ sigillatim accipiantur proveniunt. Similiter quoque igne et ære, aqua, terra pariter junctis, rationalis producitur anima, quæ tamen si quæratur in singulis, non invenitur manifesta.

Petrus. Si ex corpore quatuor elementorum conjunctione perfecto rationalis nascitur anima, debet ergo deficiente corporis robore animæ virtus deficere. Si autem virtus animæ, cum corporis deficit [584D] robore, sequitur ergo ut inchoante corporei vigoris dissolutione, pariter dissolvatur et virtus animæ. Quod si concedatur corrupto corpore, anima etiam corrumpi concluditur.

Moyses. Rectus ordo consequentiæ sic evenire demonstrat.

Petrus. Sed argumenti conclusio oculorum fidem impugnat. Sæpe enim contingit, quanto magis corpus debilitatur et morti appropiat, ut tanto magis convalescat anima, veluti aliquoties multis infirmis solet accidere, ut quanto morti proximior est, tanto perspicaciori mentis acumine plus solito recordetur, et cuncta provideat, et in ipso quo melius anima vigeat, momento homo intereat. Cum autem tanta ut dixi perspicacia vigeat anima, tunc omnia languen[585A]tis corporis plus decrescunt officia. Invenimus præterea senes plerosque cum ad talem pervenerint senectutem, ut nulla sit in eis fortitudo corporea, tunc pollere consilio animam et omni sapientia. Hinc itaque evidens colligitur ratio, quod nequaquam de elementorum copula rationalis prodeat anima, sed sicut superius diximus, sit per se subsistens substantia. Quidquid enim unum numero existens et in sui natura immutabile permanens, contrariorum est susceptibile, substantia est utique per se subsistens. Quoniam igitur anima una est numero, veluti Platonis, Socratis, sive cujuslibet unius hominis anima, nec in sui natura ullatenus permutatur, sed boni malique est susceptibilis, restat necessario ut sit per se subsistens substantia. Hoc autem [585B] modo probatur quod non sit corporea. Omnis corporis qualitas humanis subjacet sensibus. Cujuscunque autem rei qualitates nulli corporeo subjacent sensui, nec corporea est ipsa dicenda. Qualitates autem animæ bonum sunt et malum, quæ nullo corporeo percipiuntur sensu. Anima igitur non est corporea. Item idem alio sic probatur argumento. Omne corpus aliquo corporeo percipitur sensu. Anima autem nulli subjacet corporis sensui. Non est ergo corporea. Hæc etiam anima corrupto corpore non corrumpitur. Corporis namque corruptio tribus modis fit, vel cum quid marcessit et arescit, ut in arboribus videmus et herbis, vel cum detrimentum sui patitur, ut sal vel fenum cum de loco ad locum movetur, vel cum dissolvitur, ut domus cum destruitur, vel aliquod vas cum frangitur. Nulla au[585C]tem harum fit nisi vel in corpore, vel in re quæ corpori accidit. Sed anima nec corpus est, nec fundatur in corpore. Nullo itaque horum modo corrumpitur. Præterea hæc ipsa rationalis anima hominis speciem complet, quoniam ipsa rationalem efficit hominem.

Moyses. Quid Spiritus corporalis a rationali differat anima patenter agnovi. Sed quoniam philosophi dicunt in homines tres esse animas, postulo ut quænam hæ sint aperias.

Petrus. Tres illæ quas dicunt animæ, sunt anima vegetabilis, anima bestialis, anima rationalis.

Moyses. Harum singularum opera et officia ut dicas expostulo. [585D]

Petrus. Ab imis ad superiora gradatim ascendere libet. Vegetabilis animæ duo sunt officia. Facit enim rerum incrementum, et corporibus ipsis præstat nutrimentum. Hoc autem utrumque non facit nisi per quatuor naturæ virtutes, appetitivam scilicet, retentivam, digestivam et expulsivam. Et hæc anima in omnibus invenitur virgultis de terra nascentibus, et universis animalium speciebus. Officia autem bestialis animæ, vere sunt corporis sensus, motus etiam de loco ad locum. Hæc autem in animalibus tantum reperitur, et hæc anima cum spiritu corporali quasi quibusdam nexibus counitur. Rationalis autem animæ hæc sunt officia, meditari, meditata recordari, discernere, [586A] fixum aliquid ac certum firmare, memoriam habere, et velle rerum causas discutere, et discussis ad rei veritatem pervenire. Hæc in nulla animalis specie, nisi in solo permanet homine.

Moyses. Quali modo istæ tres animæ in uno convenerint homine: duæ vero in irrationalibus animalibus. Tertia autem sola in omnibus de terra nascentibus, et ignoro, et vehementer admiror.

Petrus. In quorumdam philosophorum libris legi, quod cum rerum placuit creatori animantium omnium atque virentium procreare corpora, quatuor in unum commiscuit elementa, et eorum qualitates aliam sua temperavit contraria, et ex illa commixtione procreata sunt corpora supradicta. Ex qualitatum vero temperantia quatuor pro[586B]venerunt naturæ, quas prædiximus virtutes, appetitiva scilicet, retentiva, digestiva et expulsiva. Corporibus autem hujusmodi procreatis omnibus quidem vegetabilis adhæsit anima et sua in eis exercuit officia, crescendo scilicet, nutriendo et generando. Subtilioribus autem bestialis juncta est anima, ut sua in eis exhibere posset officia, præstando scilicet sensum et motum de loco ad locum. Quod autem ex eis omnium subtilissimum, levissimum fuit et temperatissimum, et ad suscipiendam rationem aptissimum illi se rationalis anima sociavit et illa sua quæ prædiximus officia ibi exhibuit. Hoc itaque modo juxta voluntatem Dei ac dispositionem, tres illæ animæ omnes convenerunt in homine, in animalibus irrationalibus solummodo duæ. [586C] Tertia autem sola in arboribus et herbis quæ nascuntur de tellure.

Moyses. Bene tui gratia quod ignorabam ostendisti, sed unum restat quod mihi postulo aperiri. Cum enim corpora omnia de quatuor sint elementis composita, vehementer admiror quare alia aliis existant leviora.

Petrus. Hoc contingit sive ex diversitate quantitatum elementorum, in corporum creatione inæqualiter adjunctorum, et ex diversitate temperantiæ qualitatum eorum. Quod si largius nosse desideras, in libris invenies philosophorum, quia ad præsens de hujusmodi re explananda, nec tempus habemus, nec locum, ad vestrum potius est nos redire [586D] propositum.

Moyses. Huc usque satis philosophice tractasti, quæ distantia sit inter spiritum corporalem et animam rationalem. Sed quoniam minus doctorum simplices mentes subtilium rationum profunda non penetrant, eamdem differentiam legis aut prophetarum quæso, si vales, testimonio proba, ut quorum profundarum rationum gravitas non illustravit mentem, eis saltem auctoritas faciat fidem.

Petrus. In exordio libri Geneseos Moyses ait propheta: Formavit Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem (Gen. II), per spiraculum scilicet vitæ spiritum corporalem, per animam vero viventem, rationalem intelligens animam. [587A]

Moyses. Per spiraculum vitæ rationalem animam nos intelligere possumus.

Petrus. Quod dicis stare non potest. In eodem enim lib. in sequentibus scriptum est: Consumpta est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum atque reptilium quæ reptant super terram, universi homines, et cuncta in quibus spiraculum vitæ est, in terra mortua sunt (Gen. VII). Ecce enumeratis volucribus, animantibus bestiarum atque reptilibus, sive hominibus, subito intulit, cuncta in quibus est spiraculum vitæ mortua sunt. Si igitur per spiraculum vitæ animam intelligi voluisset rationalem, jam cuncta rationalem animam habent. Sed cum nulla creatura præter hominem rationalem habeat animam, constat quia per spiraculum vitæ nequaquam rationalem significaverit animam. Salomon [587B] quoque sapientissimus idem sentiens ait: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? (Eccle. III.) Ecce spiritum hominis quoniam post corpus incorruptibilis permanet, sursum ascendere, spiritum vero jumentorum qui cum corpore simul corrumpitur et interit, deorsum descendere perhibet.

Moyses. Aliud rationalem animam, aliud spiritum corporalem esse ex omnibus partibus manifeste cognovi, ipsumque spiritum corporalem de quatuor elementorum conjunctione fieri. Spiritum ergo quem Ezechiel propheta a quatuor mundi partibus ex Dei jussu venire præcepit (Ezech. XXXVII), spiritum corporalem intelligi debere cognosco, et de mortuis [587C] quos suscitavit quod rationalem animam receperunt, licet sic a multis credatur, nullam, confiteor, auctoritatem reperio. Ipsam tamen quoquo modo facta fuerit resurrectionem, signum futuræ resurrectionis, et dico et credo fuisse, quod Deus scilicet nostros quandoque qui denuo terras inhabitent resuscitaturus sit mortuos, quemadmodum idem propheta superius ostendit dicens: Et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram (ibid.).

Petrus. Hoc sane potuit dici de mortuorum resuscitatione in die judicii.

Moyses. Si de illo intelligi volebat judicio, non [587D] debuerat in sententiæ fine dicere requiescere vos faciam super humum vestram. Tunc enim nemini super terram suam requiescere licitum erit.

Petrus. Requies ista hoc modo accipi potest, ut animam significet requiescere in corpore, quod non immerito terræ nomine de qua sumptum est exprimitur, teste insuper Scriptura, quæ frequenter illud nomine terræ appellat. Ait enim Moyses: Formavit Deus hominem de limo terræ (Gen. II). Ecce homo cum quatuor elementorum fit conjonctione perfectus, de terra tantum quæ est unum elementum dicitur factus, sed non inconvenienter, quia terræ nomine significat corpus. Intelligere possumus ergo quod dicit, faciet eos requiescere super humum suam, [588A] quod anima redibit ad corpus, et judicabitur utrumque (I Cor. XIII; II Cor. III; I Thess. IV). Hic autem sensus in illius prophetiæ explanatione sano intellectu concipi potest, ita ut nec Scriptura aliqua vel ratio ulla eis videatur contraria. Quidquid autem in tenebrosis dictis prophetarum, multis accipi potest modis, ita ut quis eam exponens, nec a Scripturæ testimonio, nec a rationis exorbitet semita, nihil est inconveniens si quis eam diverso, sed justo exposuerit sensu. Si cujus autem talis sit expositio, quæ vel a Scriptura vel a ratione aut sit aut videatur extranea, ea justo judicio carere viribus est æstimanda. Quoniam ergo tua explanatio tam Scripturæ quam rationi invenitur contraria, æquitatis judicio est repellenda. [588B]

Moyses. Quonam modo sententia mea sit Scripturæ contraria, audire delectat.

Petrus. David propheta de mortuis taliter inquit: Sepulcra eorum domus illorum in æternum; tabernacula eorum in progenie (Psal. XLVIII). Item de eadem re: Introibit usque in progenies patrum suorum, et usque in æternum non videbit lumen (ibid.). Item alibi: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII). Job etiam idem sentiens dicit: Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona, nec aspiciet me visus hominis. Oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, nec revertetur ultra in domum [588C] suam, nec cognoscet eum amplius locus ejus (Job VII). Idem alibi: Vadam et non revertar ad terram tenebrosam (Job X). Item idem: Homo cum dormierit non resurget (Job XIV). Salomon etiam his consona sentit dicens: Viventes sciunt se esse morituros, mortui vero nihil norunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. Amor quoque et odium et invidia simul peribunt, nec habent partem in hoc sæculo et in opere quod sub sole geritur (Eccle. IX). Ecce Salomon sapientissimus, cæterorum auctoritatibus concors existit, quod mortui scilicet ad hoc ut terras inhabitent, resuscitandi non sint, et tamen quod quandoque resurgent perhibet dicens, quod non habent partem in his quæ sub sole geruntur, id est in terrenis, per hoc vide[588D]licet innuens, quod in his partem sint habituri, quæ supra solem fiunt, id est in cœlestibus.

Moyses. Introductarum rationum aut auctoritatum medietas sapienti cuilibet satis sufficeret. Verumtamen quoniam expositionem nostram tam Scripturæ quam rationi contrariam esse dixisti, restat ostendas in quo a ratione dissentiat.

Petrus. Nonne creditis quia, cum vestri resurrexint mortui adveniente uncto, Adam quoque et Seth, Mathusalem, Abraham, Isaac et Jacob, Moyses et Aaron, cæterique patriarchæ et prophetæ, et omnes justi qui ante adventum ejus obierunt, pariter cum eis sint resurrecturi, et omnia humani corporis officia agentes et patientes, pristinosque ritus [589A] recolentes, antiquo more terras denuo sint inhabitaturi, et Aaron ac filii ejus sacrificium ut olim oblaturi, et a Moyse sacerdotalibus vestimentis induendi sint?

Moyses. Ita nostros doctores cuncta dixisse negare non valeo.

Petrus. Quisnam rogo tunc maximus erit pontifex?

Moyses. Quis Aaron major esse poterit?

Petrus. Quid igitur de Eleazaro multisque aliis tunc fiet, qui olim omnes summi fuere pontifices? Eruntne simul uno tempore maximi, an illius ordinis dignitate privabuntur? Si dixeris vivente Aaron eos summo sacerdotio fungi non posse, quid ergo eis proderit resurrectio? Plus enim ad dedecus et incommodum, quam ad decus et utilitatem erit eis [589B] resurgere, meliusque eis fuisset in morte permanere, quam ærumnosam ducere vitam, licet et Moysi lex in hoc facto destruatur, qua præceptum habetur, ne quis majori sublimatus ordine ulterius ad minorem reducatur. Si autem omnes in summi sacerdotii ordine æquales futuros esse concesseris, honorem suum Aaron adimis, quia nullus inter complures æquales, excellentem habere potest honorem. Præterea multis pontificibus multa necessaria sunt templa. Ex hoc ergo aliud inconveniens itemque legis destructio sequitur, præcipientis, nec plus quam unum sacerdotem, nec plus quam unum existere templum.

Moyses. Argumentum quod tuæ obstet rationi non [589C] habeo. Video enim aut novam nos legem habituros concedere: aut Moysi legem nequaquam totam consistere posse.

Petrus. Gaudeo quia veritatis lumen ex parte jam animo tuo illabitur. Dic ergo, nunquid plures reges babituri estis, an unum?

Moyses. Unum utique habere debemus, sicut propheta Ezechiel perhibet dicens: Unum pastorem omnes habebunt (Ezech. XXXVII). Si enim fuerint plures, cum concordes esse non poterunt, regni pacem destituent.

Petrus. Sapienter respondere inchoasti. Sed quisnam ille rex erit potes edicere?

Moyses. Unctus, in cujus adventu captivitatem sumus evasuri, mortuique nostri sunt suscitandi, [589D] nostrique merito moderamen habere debet imperii.

Petrus. Bene quod dicis esse posset, si unctus ille homo et Deus esset. Si vero ut creditis homo tantum futurus sit, quid tunc Abraham, Isaac et Jacob sunt facturi, Moyses etiam cæterique prophetæ? Nunquid ejus subjicientur ditioni?

Moyses. Non mirum videri debet, si ejus subjecti fuerint potestati. Sic enim et Samuel subjectus est Sauli, et Elias Achab regi, et Elisæus Joram et alii multi prophetæ regibus suis.

Petrus. Rerum præsentium similitudo non convenit. Nam, etsi prophetæ, qui minime reges fuerunt, regibus subditi fuerint, non ideo convenit aut est necesse ut rex propheta cuiquam terreno regi subji[590A]ciatur, velut Abraham et David, et Josue, quorum quisque fuit rex atque propheta, Moyses etiam qui et rex, et propheta et legislator totius exstitit populi, cui legis liber tale testimonium perhibet dicens: Non surrexit propheta ultra in Israel, sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis quæ misit super eum (Deut. XXXIV). Nonne cum isti tanti talesque viri resuscitati illius uncti fuerint juri subjecti, nonne, quæso, melius fuisset eis ne resuscitarentur? Præterea duo inde inconvenientia proveniunt. Si enim minor eo est Moyses, Scriptura ergo mentitur; si autem major, tanto plus vilificatur.

Moyses. Ipsum ergo Moysen regem esse proponamus. [590B]

Petrus. Quid ergo unctus ille facturus est? Quid etiam Abraham, Isaac et Jacob sunt facturi, quos Moyses ipse dum viveret in tanto pretio habebat (Exod. XXXII), quod cum aliquid a Deo implorabat, pro eorum amore se adepturum esse orabat? In magno si attendas discrimine estis. Sed volo ut dicas, si nosti, nunquidnam illi qui tunc suscitandi sunt mortui, naturam et potestatem habebunt filios generandi?

Moyses. Ut quid responsurus sis audiam, illos generaturos negabo.

Petrus. Volo prius respondeas, si generationis officium in eis natura negabit, aut legis jussum prohibebit.

Moyses. Legis præcepto eos constringendos re[590C]spondeo.

Petrus. Cum igitur Moysi lex filios procreari præcipiat, novam vos legem habituros demonstras, quod est contra fidem vestram.

Moyses. Natura eis non lege generationem inhibitam esse mutata vice probabo.

Petrus. Stare quod dicis non potest. Auditus enim abhorret, et mens credere refugit, aliquod animal modo esse cui sit naturale generare non posse, nisi aliquo interveniente, vim generandi amittat. Quod si naturam ipsam esse dixeris novam, non debes dicere eos resuscitandos, sed novam creaturam futuram similem primæ in forma tantum, non in natura tota, comedent quippe et bibent, sed non [590D] generabunt.

Moyses. Quidquid hactenus mutata altercatione locuti sumus, non tam ex veritatis defensione quam ex syllogismorum ambagibus diximus. Fides enim nostra est, quia quemadmodum cætera humanitatis officia, sic et generandi naturam habebunt, adeo ut mulierem quotidie concepturam, quotidie parituram credamus.

Petrus. Quod dicis vix humanæ aures possunt audire. Ut enim quæ dicis vera fatear esse, scilicet ut in unctum et credituri sunt omnes et resuscitandi: at cum quotidie filios procrearent, profecto, nec terra eos caperet etiam si dupliciter major esset, aut pontus etiam terra fieret et adeo loci coarcta[591A]rentur angustia, quod non haberent quæ colere possent arva, imo inde semper esset inter eos pro terræ angustia certamen et rixa. Cum item suscitentur omnes, redibit quisque vir ad uxorem suam quam habuit, aut aliam novam habebit?

Moyses. Quisque sane rehabebit suam. Hæc namque erit lætitiæ consummatio.

Petrus. Illa igitur mulier quæ post tres aut plures habitos maritos est mortua, in resurrectione quem ex his est habitura? (Matth. XXII; Luc. XX; Marc. XII.) Nam, si primum habituram responderis, lex Moysi destruetur dicentis, quod post secundum non debeat ad primum redire maritum; si vero alium quam primum babituram responderis, in eo etiam est destructio legis, eadem namque jubente, primo [591B] viro vivente, nec eam repudiante, cuiquam non poterit nubere (Lev. XX). Sed ecce cum tot suscitati, totque post eos fuerint nati, quilibet horum erunt quandoque morituri?

Moyses. Immortales exinde permanebunt.

Petrus. Ratio stare non posse quod dicis demonstrat. Cum enim homo comederit, biberit, generandi usum habuerit, necesse est quod ex quatuor elementis compositus sit. Quidquid autem taliter compositum est, id etiam corrumpi necesse est. Ergo et eos mortis corruptioni cum taliter compositi sint, subjacere necessitas concludit. Rursus, si immortales fuerint, jam nequaquam speciali, quæ nunc est hominis, subjiciuntur diffinitioni. Diffinitio enim hominis est animal rationale, mortale. Sed de immortalibus [591C] hominibus diffinitio ista prædicari non potest. Quare nec specialis homo. Unde per hoc medium colligitur recte, ut quos homines vocas, homines non sint, quod est inconveniens. Iterum sicut superius diximus, multitudini eorum spatium totius terræ non sufficere posset, si ipsam maximam multitudinem immortalem asseramus, cum supra sine intermissione eos generaturos esse dixerimus, et si ad lapidum modum sibimet superponerentur, nullatenus in duplicato terræ spatio concluderentur.

Moyses. Cum immortales eos esse defendere nequeam, saltem mortales concedam.

Petrus. Cum morituros eos esse concedas, volo dicas, illa resurrectio utrum erit eis ad pœnam an ad coronam. [591D]

Moyses. Ad gloriam et honorem illa erit resurrectio, ut uncti gloriam et regnum conspiciant, et perfectam corporis et cordis habeant lætitiam.

Petrus. De statu interim bonorum donec resurgant, audire volo quid sentias, scilicet utrum in pœnis an in quiete usque ad resurrectionis tempus permaneant.

Moyses. Quietis eos beatitudine cum Deo perfrui certissimum est.

Petrus. Quandoquidem ut asseris ita est, resurrectio illa ad pœnam potius quam ad coronam futura est. Cum enim nunc æternæ vitæ munere glorientur, cur iterum in corporum ergastulis retrudentur, ubi fame, siti, vigiliis, et variis atque innu[592A]meris denuo cruciatibus agitentur? Quin insuper secundum tuam sententiam secundæ mortis timorem et pœnam sustinebunt. His omnibus satis cuilibet patet, resurrectionem illam magis illis ad dedecus quam honorem et gloriam fieri.

Moyses. Et si nunc in quiete et deliciis permanent, de quibus ad corporum sint redituri angustias, sed tamen tanta eis erit exsultatio unct præsentiam cernere, et ejus regno exsultare, Hierosolymis ut olim habitare, in templo veterum ritu sacrificare, ut et corporum pœna sit eis nulla, et quam modo habent, requies habeatur postea pro minima.

Petrus. Quod dicis a veritatis exorbitat semita. Nullus enim præsentis mundi honor et gloria æternæ [592B] vitæ deliciis et quieti comparatione convenit aliqua quia nec uno momento quisquam hujus mundi poterit sine labore et pœna uti deliciis. Illius autem beatæ vitæ gloria, nulla intercedente molestia permanet perpes et continua, præcipue cum vestri testentur doctores, omnem hujus mundi honorem et gloriam idem esse ad illius vitæ delicias, quod est unum ad sexaginta. Patet insuper cuilibet, nisi quis totius rationis sit expers, incomparabiliter majus esse gaudium cernere Deum, quam talem, qualem vos dicitis.

Moyses. Quæcunque hactenus locuti sumus, ratiocinandi et argumentandi causa diximus. Hæc enim est nostræ fidei certitudo, quia resuscitandi sint, [592C] comedendi, et bibendi, sive generandi et naturam et usum sint habitaturi, et post mille annorum transacta curricula, in perpetuæ beatitudinis et immortalitatis regnum sine aliqua morte transferendi.

Petrus. Si immortales concedis, ad pristinum inconveniens redis. Intra mille etenim annos, in tantum multitudo propagabitur eorum, ut nullo modo intra terræ concludi valeant ambitum. Multo minus igitur ad incolendos agros ullum supererit spatium. Insuper etiam illud quod supra diximus est in questione, quia patriarchæ, prophetæ et omnes justi, qui jam fulgebant in gloria, novis denuo pœnis subduntur reducti ad corpora. Item aliud: Omne enim quod comedit, bibit et gignit, delecta[592D]tur etiam ac tristatur, procul dubio ex quatuor elementis compositum non dubitatur. Quomodo autem quod ex eis componitur, et passionibus prædictis afficitur, cum eisdem affectibus sine mutatione in regnum illud transferetur? Sed ut omnia concedamus, quidnam de his qui adveniente uncto et post nascituri sunt es dicturus? Moriturosne esse asseris necne?

Moyses. Morientur sane in Christi regni fine.

Petrus. Quid igitur facient parentes eorum in morte ipsorum? Melius namque illis foret non resurgere, quam tantum dolorem ex eorum morte sustinere.

Moyses. Dicamus ergo eos non esse morituros. [593A]

Petrus. Tunc mentitur Scriptura quæ dicit, David scilicet in psalmo: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? (Psal. LXXXVIII.) Undique igitur, si perpendas, sunt tibi semitæ rationis et diffugii clausæ, quod nullatenus eo quo dicis modo fieri possit mortuorum resurrectio, propter quod idem superius destruxeramus legis testimonio. Quomodo ergo, frater, anima tua hujusmodi fabulis auscultans potest indulgere? Mecum itaque Domini misericordiam precare, ut sicut me, sic te quoque ab hujus infidelitatis absolvat errore. Amen.