BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Alfonsi

ca. 1062 - ca. 1140

 

Dialogus Petri cognomento Alphonsi,

ex Judæo Christiani et Moysi Judæi

 

________________________________________________________________

 

 

[593B]

Titulus IV.

 

Ad ostendendum Judæos de tota lege Moysi,

nisi parum observare, et illud parum Deo non placere.

 

Moyses. Cordium Illuminatori non immerito gratias ago, qui tantæ cæcitatis tenebras, etsi sero, a nostro depulit animo. Tibi quoque non injuste maximas grates rependo, qui et apertissimarum et inexpugnabilium luce rationum, hujus a me infidelit tis errorem tulisti. Nunc si placet cœptum ex ordine prosequens, sequentem propositorum nostrorum aperi partem. Dixisti enim nos de præceptis legis minimum quid agere, et id ipsum Deo non placere. Quod quare vel qua intentione dixeris, inhianter audire desidero.

Petrus. Quod dixi vos de legis mandatis minimum quid observare, nec auctoritatis, nec rationis, cum liquido pateat, indiget probatione, ut in ipsis sacrificiis probari potest, quæ nequaquam celebratis. [593C] Nam nec agni victimam prout olim matutino et vespertino immolatis tempore, nec neomeniarum, Sabbatorum, cæremoniarumque holocausta celebratis, nec panis, vini et olei quæ similiter postposuistis libamina (Num. XXVIII; Psal. LXXX), aut quotidianum etiam apparatum mensæ, in qua septimo semper die panes propositionis ministrare vestri patres consueverant (Exod. XXV). Luminaria quoque matutino tempore præparata, vespertino accendebant, eisdemque temporibus thymiama thuribulis impositum in templo cremari faciebant, ordinationes etiam atque unctiones sacerdotum, variasque vestimentorum mutationes (Exod. XXX), nec multimodas in sumendis cibis varietates, ministeriorum quoque per singulas hebdomadas vicissitudines, secundum legis [593D] præcepta servabant (Lev. VIII). Levitas etiam secundum legem electos ordinabant (Deut. XIV), et musicis instrumentis prout Moyses instituerat psallere faciebant (Levit. III; Psal. LXXX). Primogenitum autem hominis atque immundorum animalium pretio redimebant (Num. X), primitivosque arborum fructus, in esum Domini offerebant altario (Exod. XIII), qui in esum sacerdotibus credebant (Lev. XXIII). Trium annorum fructus in arboribus permanens, nihil conferebant utilitatis. Quarto anno omnis fructus earum sanctificabatur laudabili Domino. Primitias quoque fructuum sacerdotibus offerebant (Num. XVIII; Exod. XXXVI), et ex duabus decimis unam dabant Levitis, alteram Hierusalem in loco sancto comedendam [594A] deportabant. Levitæ etiam decimam decimæ quam accipiebant eisdem sacerdotibus persolvebant. Septimus autem annus Sabbatum erat terræ, quinquagesimus vero jubilæus (Lev. XXV). Lex etiam omnis lepræ et lepræ percussuræ vestigium (Lev. XIII), et domorum cicatricis, et erumpentium papularum lucentes maculæ, et in varias species colorum mutatorum, ut posset sciri quo tempore mundum quid vel immundum esset sacerdotum erat judicio subdita. Lex quoque ejus qui fluxum seminis patiebatur et mulieris quæ menstruis temporibus separabatur (Lev. XV), sacrificiaque purificationis eorum, sacerdotum constituebantur arbitrio. Si quis hominis mortui tentorium introiret, aut cadaver occisi tetigisset, sive os illius aut sepulcrum tam ipse quam universa vasa [594B] tentorii, immunda erant, donec combustæ vitulæ cineribus aspersa mundarentur (Deut. XIV). Præterea alia quamplurima in lege præcepta sunt (Lev. IV), quæ a vobis jam dudum omnino prætermissa sunt.

Moyses. De legis præceptis quæ minime observamus nequaquam redarguendi sumus, cum et patria nostra exules simus, temploque et legitimis careamus.

Petrus. Excusationis causam invalidam protulisti. Nam si Deo vestra sacrificia accepta essent, non vos ita de terra ejecisset, ut hæc quæ jusserat minime possetis implere.

Moyses. Absit ut nos ideo de solo paterno expullisset, ne ejus præceptis obsecundari valeremus quoniam non esset opus sapientis et justi aliquid jubere, quod idem postmodum fieri prohiberet. Et [594C] iterum cur ea non fecerimus, rationem habeat a nobis exigere, sed quia deliquimus in conspectu ejus, iratus adversus nos, ejecit de terra ubi ejus non possumus implere præcepta. Nostra itaque impossibilitas non erit inculpanda, donec tempus adveniat, quo ad terram habitationis nostræ revertamur, et tunc ea quæ jussit nobis Dominus opere complebimus, eique sacrificium nostrum acceptabile erit, quemadmodum propheta testatur Malachias dicens: Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui (Malac. III).

Petrus. Hujus prophetiæ testimonium, nihil ad nostrum attinet propositum. Nam, si præcedentem et sequentem discusseris historiam, de sacrificiis templi quod Esdræ temporibus ædificatum est, dictum [594D] esse invenies (III Esdr. VIII). De exilio autem vestro quod dixi idem confirmo, scilicet quod ideo vos de terra ejecit, ne sacrificia faceretis, neomenias, vel quaslibet festivitates coleretis pristino more, nec templi limina tereretis. Cum enim Deus per Moysen sacrificia fieri præcepit, ideo utique fecit, ut in eum recte credentes, et tota eum mente diligentes, legis suæ præcepta cum quanta decebat sollicitudine et munditia custodirent, non quod furta, homicidia, rapinas, et cætera exercendo vitia, nec non idolis sacrificando, Dei legem indigne tractarent, et multis polluti contagiis, Deo vero sacrificaturi, sanctum ejus templum indigni ingrederentur, quemadmodum propheta Hieremias testatur dicens: Ecce vos con[595A]fiditis vobis in verbis mendacii quæ non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignorastis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecimus omnes abominationes istas (Jer. VII). Abominatus est itaque Deus opera vestra, et victimas, cum canticis, expulitque vos de templo suo, et terra sicut Isaias propheta apertissime talibus verbis insinuat: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Nec offeratis ultra sacrificium [595B] frustra. Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, Sabbatum et festivitates alias non feram. Iniqui sunt cœtus vestri. Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta. Laboravi sustinens. Quod et Hieremias confirmat dicens: Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi (Jer. VI). Item alibi: Cum jejunaverint non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocaustomata, et victimas, non suscipiam ea (Jer. XIV). De hoc etiam Amos propheta ait: Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. Quod si attuleritis mihi holocaustomata, et munera vestra non suscipiam, et vota pinguium vestro[595C]rum non respiciam. Auferam tumultum carminum tuorum, et cantica lyræ tuæ non audiam (Amos V). De hoc iterum Malachias ait: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra (Malac. I). Et Psalmista: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX). Per Osee quoque Prophetam sic ait: Cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, Sabbatum ejus, et omnia festa temporum ejus (Ose. II), et multa alia; quæ enumerare longum est. Hæc sunt præcipua et majora legis vestræ præcepta, quæ, sicut prophetica auctoritas et præsentium temporum indicat ætas, Deus nequaquam vult de manu suscipere vestra.

Moyses. Omnia, quæ induxisti prophetarum verba, [595D] de Babyloniæ captivitate et dicimus et credimus fuisse prædicta, et in eadem completa. Nam post ipsam et divinitas nos respexit, et sacrificia nostra suscepit.

Petrus. Explanationi tuæ meus optime intellectus concordat. Cum enim Deus vos de captivitate eductos ad templum patriamque reduxit, patet quia prophetarum minas complevit, et culpis indultis victimas vestras acceptabiles habuit. Sed cum postea in pristina scelera redissetis, pristinis denuo pœnis multati estis, et quanto secunda captivitas major graviorque fuit, quam prima, tanto majorem in hac quam in illa Dei super vos liquet indignationem fuisse. [596A]

Moyses. In hoc verbo tibi ipsi contrarius ostenderis, cum superius dixeris homines illius temporis religiosos et justos fuisse, et legis præcepta fideliter custodisse, nunc autem eorum opera Deo displicuisse confirmas.

Petrus. Secundum quod legislator Moyses a Deo legem acceperat, et eis proposuerat, eos digne servasse non denego. Sed postquam Christus advenit, qui prophetarum arcana revelavit, et legis sublato velamine, spiritualem qui latebat sensum aperuit (Luc. XXIV), ex tunc non secundum litteram occidentem, sed secundum spiritum vivificantem (II Cor. III) legalia debuerunt instituta servare, quoniam qui legem dederat, melius eam quam prophetæ qui auditores fuerant intelligebat. Quod quia facere negle[596B]xerunt, ideo eorum antiquas observationes Deus suscipere renuit, quemadmodum et veteres ritus quos ante susceptam per manum Moysi legem excolebant (Lev. XVIII), post eamdem susceptam prohibuit exercere, duas videlicet sorores simul ducere uxores, vel amitam uxorem accipere, omnibus animalibus vesci (Deut. XIV). Hæc et similia ante legem agentes, rei non habebantur, sed postea nemo sine peccato facere potuit.

Moyses. Legem nostram prout Moyses dedit, et omnis patrum nostrorum generatio antiquitus coluit, et sic etiam a nobis per omnia servandam et credo et censeo.

Petrus. Si veteres legis observationes Domino acceptabiles fuissent, dum eas opere compleretis, [596C] nequaquam vos de templo et patria ejecisset. Sed ut tuis acquiescam sermonibus, tuo te redarguendum esse ostendam judicio, cum, sicut dixi, nihil nisi pauca de legis observetis præceptis, et nec ipsa prout lex præcipit ex toto custodiatis, quandoquidem nec in Sabbatis, nec in solemnitatibus, aut jejuniis vestris, aut victimas aut alia quæ necessaria sunt et præcepta habeatis. Orationes etiam quas loco sacrificiorum Domino funditis, non ut exaudiantur ad ejus aures ascendunt. Nec hoc malevolentiæ meæ potes aut audes ascribere, cum ipsimet vestri doctores testentur Deum ab illo tempore preces vestras non suscepisse, quo templum destructum est. Quod etiam Hieremiæ prophetæ firmant auctoritate dicentis: [596D] Cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam (Thren. III). Et iterum: Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio (Thren. III). Et Isaias: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Isa. I). Præterea omnes vos secundum Moysi legem immundi estis. Nullus enim in vobis est, qui mortuorum attactu pollutus non sit (Num. XIX). Quæ scilicet macula, nisi conspersione cineris vaccæ rufæ non deletur (Lev. XV), quam cum ad præsens habere non possitis, ab immunditia liberari nequitis. Mulieres etiam vestræ omnes fluxu pollutæ creduntur, cum pristini desint sacerdotes, quorum erat relictum judicio inter menstruam et sanguinis fluxus pollutam discernere, et filii de pollutione. Omnes [597A] quoque cibi vestri legis judicio polluti probantur. Cum igitur, o Moyses, tota gens vestra probetur polluta, mulieres omnes pollutæ, et ideo omnes filii de pollutione sint pati, cibique vestri universi immundi, et eorum orationes nequaquam ad aures perveniant Dei, nec opera placeant ei. Quomodo, quæso, ullam possunt securitatem habere, quod vel malorum finem sint habituri, vel apud Deum sint ullius pretii? Ipsa quia me de eorum liberavit errore debitas ago gratias, et ut te etiam liberet devotus exoro. Amen.