B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Heloisa
ca. 1100 - 1163
     
   


E p i s t u l a   a d   A b a e l a r d u m   I I

Textus:
Heloisae epistulae ad Abaelardum
ed. J. Monfrin, Paris 1967


______________________________________________


     Vnico suo post Christum, unica sua in Christo.
     Miror, unice meus, quod preter consuetudinem epistolarum - immo contra ipsum ordinem naturalem rerum -, in ipsa fronte salutationis epistolaris me tibi preponere presumpsisti, feminam uidelicet uiro, uxorem marito, ancillam domino, monialem monacho et sacerdoti diaconissam, abbati abbatissam. Rectus quippe ordo est et honestus ut qui ad superiores uel ad pares scribunt, eorum quibus scribunt nomina suis anteponant; sin autem ad inferiores, precedunt scriptionis ordine qui precedunt rerum dignitate.
     Illud etiam non parua admiratione suscepimus, quod quibus consolationis remedium afferre debuisti desolationem auxisti, et quas mittigare debueras excitasti lacrimas. Que enim nostrum siccis oculis audire possit quod circa finem epistole posuisti, dicens: «Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet preualentes interficiant», etc. O karissime, quo id animo cogitasti, quo id ore dicere sustinuisti? Numquam ancillulas suas adeo Deus obliuiscatur ut eas tibi superstites reseruet; numquam nobis illam uitam concedat, que omni genere mortis sit grauior! Te nostras exequias celebrare, te nostras Deo animas conuenit commendare, et quas Deo agregasti ad ipsum premittere ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto letior nos subsequaris quanto securior de nostra salute iam fueris.
     Parce, obsecro, domine, parce huiusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias, et hoc ipsum quod utcumque uiuimus ne nobis auferas ante mortem. «Sufficit diei malicia sua», et dies illa omnibus quos inueniet satis secum sollicitudinis afferet omni amaritudine inuoluta. «Quid enim necesse est, inquit Seneca, mala arcessere», et ante mortem uitam perdere?
     Rogas, unice, ut quocumque casu nobis absens hanc uitam finieris, ad cimiterium nostrum corpus tuum afferri faciamus ut orationum scilicet nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fructum. At uero quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris, aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nichil permittet quietum, cum nec anima rationis sensum nec lingua sermonis retinebit usum, cum mens insana in ipsum - ut ita dicam - Deum magis irata quam paccata non tam orationibus ipsum placabit quam querimoniis irritabit? Flere tunc miseris tantum uaccabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepeliende simus quam sepelire possimus; que cum in te nostram amiserimus uitam, uiuere, te recedente, nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus! Mortis tue mentio mors quedam nobis est; ipsa autem mortis huius ueritas quid, si nos inuenerit, futura est? Nunquam Deus annuat ut hoc tibi debitum superstites persoluamus, ut hoc tibi patrocinio subueniamus quod a te penitus expectamus, in hoc utinam te precessure non secuture!
     Parce itaque, obsecro, nobis; parce itaque, unice, saltem tue, huiusmodi scilicet supersedendo uerbis quibus tanquam gladiis mortis nostras transuerberas animas, ut quod mortem preuenit ipsa morte grauius sit. Confectus merore animus quietus non est, nec Deo sincere potest uaccare mens perturbationibus occupata. Noli, obsecro, diuinum impedire seruitium, cui nos maxime mancipasti. Omne ineuitabile quod cum acciderit merorem maximum secum inferet, ut subito ueniat obtandum est, ne timore inutili diu ante cruciet cui nulla succurri prouidentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum deprecatur dicens:

     Sit subitum quodcumque paras, sit ceca futuri
     Mens hominum fati; liceat sperare timenti.

(Lucan. Pharsal., lib. II, 14/15)

     Quid autem, te amisso, sperandum michi superest? Aut que in hac peregrinatione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsum quod uiuis, omnibus de te michi aliis uoluptatibus interdictis, cui nec presentia tua concessum est frui ut quandoque michi reddi ualeam? O! - si fas sit dici - crudelem michi per omnia Deum! o inclementem clementiam! o infortunatam fortunam! que iam in me uniuersi conaminis sui tela in tantum consumpsit ut quibus in alios seuiat iam non habeat! Plenam in me pharetram exhausit, ut frustra iam alii bella eius formident; nec si ei adhuc telum aliquod superesset locum in me uulneris inueniret. Vnum inter tot uulnera metuit: ne morte supplicia finiam; et cum interimere non cesset, interitum tamen quem accelerat timet. O me miserarum miserrimam! infelicium infelicissimam! que quanto uniuersis in te feminis prelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata grauiorem in te et in me pariter perpessa sum casum! Quanto quippe altior ascendentis gradus tanto grauior corruentis casus. Quam michi nobilium potentium feminarum Fortuna umquam preponere potuit aut equare? Quam denique adeo deiecit et dolore conficere potuit? Quam in te michi gloriam contulit! quam in te michi ruinam intulit! Quam michi uehemens in utramque partem extitit, ut nec in bonis nec in malis modum habuerit! Que ut me miserrimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem effecerat, ut, cum quanta perdidi pensarem, tanto me maiora consumerent lamenta quanto me maiora oppresserant damna, et tanto maior amissorum succederet dolor quanto maior possessorum precesserat amor et summe uoluptatis gaudia summa meroris terminaret tristicia.
     Et, ut ex iniuria maior indignatio surgeret, omnia in nobis equitatis iura pariter sunt peruersa. Dum enim solliciti amoris gaudiis frueremur et - ut turpiore sed expressiore uocabulo utar - fornicationi uaccaremus, diuina nobis seueritas pepercit. Vt autem illicita licitis correximus et honore coniugii turpitudinem fornicationis operuimus, ira Domini manum suam super nos uehementer aggrauauit et immaculatum non pertulit thorum, qui diu ante sustinuerat pollutum. Deprehensis in quouis adulterio uiris hoc satis esset ad uindictam pena quam pertulisti; quod ex adulterio promerentur alii, id tu ex coniugio incurristi, per quod iam te omnibus satisfecisse confidebas iniuriis; quod fornicatoribus suis adultere, hoc propria uxor tibi contulit, nec cum pristinis uaccaremus uoluptatibus, sed cum iam ad tempus segregati castius uiueremus, te quidem Parisius scolis presidente et me ad imperium tuum Argenteoli cum sanctimonialibus conuersante. Diuisis itaque sic nobis adinuicem ut tu studiosius scolis, ego liberius orationi siue sacre lectionis meditationi uaccarem, et tanto nobis sanctius quanto castius degentibus, solus in corpore luisti quod duo pariter commiseramus. Solus in pena fuisti, duo in culpa, et qui minus debueras, totum pertulisti. Quanto enim amplius te pro me humiliando satisfeceras, et me pariter et totum genus meum sublimaueras, tanto te minus tam apud Deum quam apud illos proditores obnoxium pene reddideras.
     O me miseram in tanti sceleris causa progenitam! O summam in uiros summos et consuetam feminarum perniciem! Hinc de muliere cauenda scriptum est in Prouerbiis:

     Nunc ergo, fili, audi me,
     et attende uerbis oris mei.
     Ne abstrahatur in uiis illius mens tua,
     neque decipiaris semitis eius;
     multos enim uulneratos deiecit,
     et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
     Vie inferi domus eius,
     penetrantes in inferiora mortis.

(Prov. VII, 24)

     Et in Ecclesiaste:

     Lustraui uniuersa animo meo...
     et inueni amariorem morte mulierem,
     que laqueus uenatorum est,
     et sagena cor eius,
     uincula enim sunt manus eius.
     Qui placet Deo, effugiet eam;
     qui autem peccator est capietur ab illa.

(Eccle. VII, 26)

     Prima statim mulier de paradyso uirum captiuauit, et que ei a Domino creata fuerat in auxilium, in summum ei conuersa est exitium. Fortissimum illum Nazareum Domini et angelo nuntiante conceptum, Dalila sola superauit, et eum inimicis proditum et oculis priuatum ad hoc tandem dolor compulit ut se pariter cum ruina hostium opprimeret. Sapientissimum omnium Salomonem sola quam sibi copulauerat mulier infatuauit, et in tantam compulit insaniam ut eum quem ad edificandum sibi Dominus templum elegerat, patre eius Dauid, qui iustus fuerat, in hoc reprobato, ad ydolatriam ipsa usque in finem uite deiceret, ipso quem tam uerbis quam scriptis predicabat atque docebat diuino cultu derelicto. Iob sanctissimus in uxore nouissimam atque grauissimam sustinuit pugnam, que eum ad maledicendum Deo stimulabat. Et callidissimus temptator hoc optime nouerat, quod sepius expertus fuerat, uirorum uidelicet ruinam in uxoribus esse facillimam. Qui denique etiam usque ad nos consuetam extendens maliciam, quem de fornicatione sternere non potuit, de coniugio temptauit; et bono male est usus qui malo male uti non est permissus.
     Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut suprapositas feminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commisse malicie ex effectu conuertit. Sed et si purget animum meum innocentia, nec huius reatum sceleris consensus incurrat, peccata tamen multa precesserunt, que me penitus immunem ab huius reatu sceleris esse non sinunt. Quod uidelicet diu ante carnalium illecebrarum uoluptatibus seruiens, ipsa tunc merui quod nunc plector, et precedentium in me peccatorum sequentia merito facta sunt pena, et malis initiis peruersus imputandus est exitus.
     Atque utinam huius precipue commissi dignam agere ualeam penitentiam, ut pene illi tue uulneris illati ex longa saltem penitentie contricione uicem quoquo modo recompensare queam; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in omni uita - ut iustum est - in contritione mentis suscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam. Si enim uere miserrimi mei animi profitear infirmitatem, qua penitentia Deum placcare ualeam non inuenio, quem super hac semper iniuria summe crudelitatis arguo et, eius dispensationi contraria, magis eum ex indignatione offendo quam ex penitentie satisfactione mitigo. Quomodo etiam penitentia peccatorum dicitur, quantacumque sit corporis afflictio, si mens adhuc ipsam peccandi retinet uoluntatem et pristinis estuat desideriis? Facile quidem est quemlibet confitendo peccata seipsum accusare aut etiam in exteriori satisfactione corpus affligere; difficillimum uero est a desideriis maximarum uoluptatum auellere animum. Vnde et merito sanctus Iob cum premisisset: «Dimittam aduersum me eloquium meum», - id est: laxabo linguam et aperiam os per confessionem in peccatorum meorum accusationem -, statim adiunxit: «Loquar in amaritudine anime mee»; quod beatus exponens Gregorius:
     Sunt (inquit), nonnulli qui apertis uocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Vnde... qui culpas suas detestans loquitur, restat, necesse est, ut has in amaritudine anime loquatur, ut hec ipsa amaritudo puniat quicquid lingua per mentis iudicium accusat.
     Sed hec quidem amaritudo uere penitentie quam rara sit, beatus diligenter attendens Ambrosius:

     Facilius, inquit, inueni qui innocentiam seruauerunt, quam qui penitentiam egerunt. (Ambr. De poenit., c.10)

     In tantum uero ille quas pariter exercuimus amantium uoluptates dulces michi fuerunt ut nec displicere michi nec uix a memoria labi possint. Quocumque loco me uertam, semper se oculis meis cum suis ingerunt desideriis, nec etiam dormienti suis illusionibus parcunt. Inter ipsa missarum sollempnia, ubi purior esse debet oratio, obscena earum uoluptatum phantasmata ita sibi penitus miserrimam captiuant animam ut turpitudinibus illis magis quam orationi uacem; que cum ingemiscere debeam de commissis, suspiro potius de amissis. Nec solum que egimus sed loca pariter et tempora in quibus hec egimus ita tecum nostro infixa sunt animo, ut in ipsis omnia tecum agam, nec dormiens etiam ab his quiescam. Nonumquam etiam ipso motu corporis animi mei cogitationes deprehenduntur, nec a uerbis temperant improuisis. O uere me miseram. et illa conquestione ingemiscentis anime dignissimam: «Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?» Vtinam et quod sequitur ueraciter addere queam: «Gratia Dei per Ihesum Christum Dominum nostrum.»
     Hec te gratia, karissime, preuenit, et ab his tibi stimulis una corporis plaga medendo, multas in anima sanauit, et in quo tibi amplius aduersari Deus creditur propitior inuenitur: more quidem fidelissimi medici, qui non parcit dolori ut consulat saluti. Hos autem in me stimulos carnis, hec incentiua libidinis, ipse iuuenilis feruor etatis et iocundissimarum experientia uoluptatum plurimum accendunt, et tanto amplius sua me impugnatione opprimunt quanto infirmior est natura quam impugnant. Castam me predicant, qui non deprehendunt ypocritam; munditiam carnis conferunt in uirtutem: cum non sit corporis sed animi uirtus, aliquid laudis apud homines habens, nichil apud Deum mereor, qui cordis et renum probator est et in abscondito uidet. Religiosa hoc tempore iudicor in quo iam parua pars religionis non est ypochrisis, ubi ille maximis extollitur laudibus qui humanum non offendit iudicium. Et hoc fortassis aliquo modo laudabile et Deo acceptabile quoquo modo uidetur, si quis uidelicet exterioris operis exemplo quacumque intentione non sit Ecclesie scandalo, nec iam per ipsum apud infideles nomen Domini blasphemetur, nec apud carnales professionis sue ordo infametur. Atque hoc quoque nonnullum est diuine gratie donum ex cuius uidelicet munere uenit, non solum bona facere sed etiam a malis abstinere. Sed frustra istud precedit, ubi illud non succedit, sicut scriptum est: «Declina a malo, et fac bona.» Et frustra utrumque geritur quod amore Dei non agitur.
     In omni autem - Deus scit! - uite mee statu, te magis adhuc offendere quam Deum uereor, tibi placere amplius quam ipsi appeto. Tua me ad religionis habitum iussio, non diuina traxit dilectio. Vide quam infelicem et omnibus miserabiliorem ducam uitam, si tanta hic frustra sustineo, nichil habitura remunerationis in futuro. Diu te, sicut et multos, simulatio mea fefellit, ut religioni deputares ypochrisim: et ideo, nostris te maxime commendans orationibus, quod a te expecto a me postulas. Noli, obsecro, de me tanta presumere, ne michi cesses orando subuenire. Noli estimare sanam, ne medicaminis subtrahas gratiam. Noli non egentem credere, ne differas in necessitate subuenire. Noli ualetudinem. putare, ne prius corruam quam sustentes labentem. Multis ficta sui laus nocuit, et presidium quo indigebant abstulit. Per Ysaiam Dominus clamat:

     Popule meus, qui te beatificant ipsi te decipiunt,
     et uiam gressuum tuorum dissipant.

(Isai. III, 12)

     Et per Ezechielem:

     Ve qui consuitis (inquit) puluillos sub omni cubitu manus,
     et ceruicalia sub capite etatis uniuerse
     ad decipiendas animas.

(Ezech. XIII, 18)

     E contra autem per Salomonem dicitur:

     Verba sapientium quasi stimuli,
     et quasi claui in altum defixi,
     qui uidelicet uulnera nesciunt palpare, sed pungere.

(Eccle. XII, 11)

     Quiesce, obsecro, a laude mea, ne turpem adulationis notam et mendacii crimen incurras, aut si quod in me suspicaris bonum, ipsum laudatum uanitatis aura uentilet. Nemo medicina peritus interiorem morbum ex exterioris habitus inspectione diiudicat. Nulla quicquid meriti apud Deum optinent, que reprobis eque ut electis communia sunt. Hec autem ea sunt que exterius aguntur, que nulli sanctorum tam studiose peragunt quantum ypochrite.

     Prauum est cor hominis, et inscruptabile;
     et quis cognoscet illud?

(Jer. XVII, 9)

     Et:

     Sunt uie hominis que uidentur recte,
     nouissima autem illius deducunt ad mortem.

(Prov. XIV, 12)

     Temerarium est in eo iudicium hominis quod diuino tantum reseruatur examini. Vnde et scriptum est: «Ne laudaueris hominem in uita», ne tunc uidelicet hominem laudes, dum laudando facere non laudabilem potes. Tanto autem michi tua laus in me periculosior est quanto gratior, et tanto amplius ea capior et delector quanto amplius tibi per omnia placere, studeo. Time, obsecro, semper de me potius quam confidas, ut tua semper sollicitudine adiuuer. Nunc uero precipue timendum est, ubi nullum incontinentie mee superest in te remedium.
     Nolo me ad uirtutem exhortans et ad pugnam prouocans dicas: «Nam uirtus in infirmitate perficitur», et «Non coronabitur nisi qui legitime certauerit.» Non quero coronam. uictorie; satis est michi periculum uitare. Tutius euitatur periculum quam committitur bellum. Quocumque me angulo celi Deus collocet satis michi faciet; nullus ibi cuiquam inuidebit, cum singulis quod habebunt suffecerit. Cui quidem consilio nostro ut ex auctoritate quoque robur adiungam, beatum audiamus Iheronimum: «Fateor imbecillitatem meam; nolo spe uictorie pugnare, ne perdam aliquando uictoriam... Quid necesse est certa dimittere, et incerta sectari?»