BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber XXIV philosophorum

ca. 1170

 

Liber XXIV philosophorum

 

Philosophus VIII

 

________________________________________________________________

 

 

 

VIII.

Deus est amor, qui plus habitus plus placet.

Haec definitio data est per effectum. In prima causa id, a quo vita, est ipsum, a quo vita tota. Igitur id ipsum est fons amoris in illo. Quod si rei creatae unitas generantis et geniti ad illam penitus se inclinat, revertendo per viam regressionis, tunc est id ipsum amor creaturae, prout ordinata est creatura ab ipso, cui quanto magis unificaveris, tanto exaltaberis et tanto elevaberis. Et hoc est eius placere.