BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

ca. 1155/58

 

________________________________________________________________

 

 

 

Articuli in quibus magister sententiarum

non tenetur communiter ab omnibus.

 

――――――

 

IN PRIMO LIBRO.

 

Primo, quod charitas qua diligimus Deum et proximum est Spiritus sanctus. Dist. XVII, cap. II, vel quod charitas quae est amor Dei et proximi non est aliquid creatum.

Secundo, quod nomina numeralia dicta de Deo dicuntur solum relative. Dist. XXIV, cap. Et si diligenter. Vel haec nomina numeralia trinus et Trinitas non dicunt positionem sed privationem tantum.

Tertio, quod simile et aequale similiter dicuntur de Deo privative. Dist. XXI, cap. Et hoc idem. Quarto, quod Deus semper potest quidquid aliquando potuit, et vult quicquid voluit, et scit quicquid scivit. Dist. XLIV, cap. Praeterea quaeri solet.

 

 

IN SECUNDO LIBRO.

 

Primo, quod angeli non meruerunt beatitudinem per gratiam sibi datam; sed quod praemium praecessit meritum et postea meruerunt per obsequia fidelibus exhibita. Dist. V, cap. Hic quaeri solet. Vel quod angelis praemium praecessit, et meritum respectu praemii substantialis habet subsequi.

Secundo, quod angeli in merito respectu essentialis praemii et in ipso praemio proficiunt usque ad judicium. Dist. XI, cap. Praeterea illud.

Tertio, quod charitas est Spiritus sanctus, scilicet illa quae animae qualitates informat atque sanctificat. Dist. XXVII, cap. Cum igitur.

Quarto, quod in veritate humanae naturae nihil transit extrinsecum, sed quod ab Adam descendit per propagationem auctum et multiplicatum resurget in judicio. Dist. XXX, cap. penult Quibus respondetur vel quod nihil de cibis transit in veritatem humanae naturae nec per generationem nec per nutritionem.

 

 

IN TERTIO LIBRO.

 

Primo, quod anima a corpore exuta sit persona. Dist. II, cap. Hic opponitur a quibusdam.

Secundo, quod Christus convenienter mortuus et non mortuus dicitur, passus et non passus. Dist. XXI, cap. ult.

Tertio, quod Christus in triduo mortuus fuit homo. Dist. XXII, cap. I.

 

 

IN QUARTO LIBRO.

 

Primo, quod sacramenta legalia non justificabant etiamsi cum fide et devotione fierent. Dist. I, cap. Non igitur.

Secundo, quod homo sine medio videbat Deum ante peccatum. Eadem dist., cap. Triplici.

Tertio, quod circumcisio non conferebat gratiam ad bene operandum, nec virtutes ad augmentum; sed solum ad peccata dimittenda valebat. Eadem dist., cap. Duo igitur.

Quarto, quod parvuli ante octavum diem morientes incircumcisi peribant, et quod causa necessitatis poterant ante circumcidi. Eadem dist., cap. Si vero.

Quinto, quod quaedam sacramenta novae legis instituta sunt in remedium tantum, ut matrimonium. Dist. II, cap. I Jam ad sacramenta.

Sexto, quod baptizati baptismo Joannis non ponentes spem in illo, non erant baptizandi Baptismo Christi. Dist. II, cap. ult. Hic considerandum. Vel aliter: Baptismus Joannis cum impositione manuum aequipollebat Baptismo Christi; ita quod baptizatus baptismo Joannis non erat baptizandus.

Septimo, quod Deus potuit dare potentiam creaturae creandi et interius abluendi, id est, peccata dimittendi. Dist. V, cap. ult. Hic quaeritur quae sit. Vel sic quod Deus poterat dare potestatem aliis baptizandi interius, et quod creatura potuerit suscipere, et similiter quod Deus potest potestatem creandi creaturae communicare, et creare per creaturam tanquam per ministrum. Dist. V.

Octavo, quod schismatici degradati, praecisi ab Ecclesia haeretici, excommunicati, non habent potestatem consecrandi corpus Christi. Dist. XIII, cap. Illi vero.

Nono, quod brutum non sumit verum corpus Christi etsi videatur. Dist. XIII, cap. Illud etiam sane.

Decimo, quod scientia discernendi ut notat habitum scientiae sit clavis. Dist. XIX, cap. I.

Undecimo, quod episcopi simoniaci degradati non possunt conferre ordines. Dist. XXV, cap. De simoniacis.

Duodecimo, quod secundus maritus alicujus mulieris incognitae carnaliter a primo sit bigamus per cognitionem illius et prohibetur ab ordinibus. Dist. XXVII, cap. ult.

Decimo tertio, quod cognoscens sororem uxoris suae non tenetur uxori petenti debitum reddere. Dist. XXXIII, cap. De his.

Decimo quarto, quod ille qui uxore vivente duxit aliam in aliena patria qui rediens ad conscientiam vult eam dimittere et non potest, si cogitur ab Ecclesia remanere et debitum reddere quia sibi non creditur: dicit Magister quod incipit excusari per obedientiam et timorem, et tenetur reddere debitum si petatur. Dist. XXXVIII, cap. ult.

Decimo quinto, quod peccata deleta non patefiant aliis in judicio. Dist. LXIV, cap. Hic quaeritur utrum electis.

Praedictis erroribus sequentem adjungemus propositionem, quae defuncto auctore ab Alexandro III papa damnata est, nempe: Christus, secundum quod est homo, non est aliquid; qua voce illud sane significare intendebat inclytus auctor, scilicet quod Christus . . . non est aliquid ABSOLUTUM, QUOD PERSONAM CONSTITUAT; mens vero ipsius verbis supra enuntiatis non sat clare patefiebat.