BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XX.

De hydropica.

 

Secundare dignum duximus et aliud, sicut promisimus, miraculum. Hydropica quaedam tumida more praegnantis, nec minus prae dolore clamosa voce insaniens (premebatur enim humore aquatico intolerabiliter), manibus amicorum ad sanctam Mariam prae-[180]fato loco portata est. Quae cum per multos dies ante sanctum altare delituisset, ipso suae putredinis et corrupti elementi foetore adventantes multos reiciebat. Cumque jam nulla spes succederet sanitatis (tumor enim et sanies ipsam etiam faciem jam fere in informitatem confuderat), murmurabant multi tam sani quam infirmi, suppliciter postulantes ut ab eadem ecclesiola exponeretur. Verum fratres nostri venerandi viri maluerunt sustinere misericordes ejus ingratam praesentiam, quam immisericordes absentiam. Contigit igitur quadam nocte dominica (in his enim potissimum divina manus operabatur) illam hydropicam, quod non consueverat, obdormisse: cum subito gloriosa imperatrix Virgo Maria invisibiliter ad uterum humore refluo exhaustum, tam gracile quam nitidum cito restituit. Videres, et qui aderant tam fratres nostri quam alii multi viderunt tantam effusi humoris et decursi flegmatis in terra abundantiam, ut cum scutellis et situlis et ollis illa asportare statim oporteret. Quanto autem qui aderant ob rei magnitudinem stupuerunt, tanto devotius laudes omnipotenti Deo et ejus Genitrici reddiderunt. Te Deum laudamus deplorando cantaverunt, et ut Deus omnipotens sicut incoeperat honorem Genitricis suae ibidem continuaret suppliciter efflagitaverunt.

His igitur et aliis miraculorum et prodigiorum signis praefatum locum insignem, divina dispositione, ob amorem Dei Genitricis honorare et exaltare amplectentes, aedificatum iri instanter incoepimus; et, ut conventus fratrum ibidem Deo deserviret, duodecim fra-[181]tres cum priore suo constituimus, claustrum, refectorium, dormitorium, caeterasque officinas regulares extruximus. Ecclesiam ornamentis, sacerdotalibus indumentis, palliis et palliorum cappis decenter adaptavimus. Textus duos, videlicet antiquum textum cotidianum et gradalem Karoli imperatoris, a matre ecclesia illuc deferri fecimus. Bibliothecam honestam tribus voluminibus posuimus. Nec minus circa victualia fratrum solliciti, duas carrucas in propria terra prope locum locavimus. Clausum vinearum aptum magnae abbatiae et bene valentem eis plantavimus, vinearum copiam multis modis adquisivimus. Torcularia quatuor penes se, in proprio fere quater viginti modios vini valentia, absque sumptu aliquo ipsi loco aedificavimus, usque adeo de copia eis providentes, ut quandoque ducentos quinquaginta, quandoque trecentos modios vini large recipiant. Prata etiam sufficienter in propriis cespitibus circumfodi fecimus; hortos satis habiles pulmentorum seminibus satis fecimus. Erat autem quaedam altera beati Dionysii a multis jam temporibus destituta, et in solitudinem redacta, uno etiam carens cultore, quae forsitan a vicinis villis alieno cultore annonae modium aut minus reddere consueverant, aut duos aut tres de nucibus sextarios, in qua tres carrucas in curia nova, et granchiam novam eis instituimus. Oves et vaccas et nutrituram ad opus eorum, propter pascuorum ubertatem et terrarum emendationem, ibidem locavimus. Aliam etiam beati Dionysii possessionem prope Brunetum, ex qua saepe decem modios annonae, et vini fere decem, et foenum pabulo jumentorum recipiunt, de proprio obligavimus. De molendino etiam a sexaginta [182] fere annis perdito, quicquid recuperavimus, eis dimisimus; ea tamen conditione, ut in sequenti die festi beati Dionysii viginti solidos refectorio beati Dionysii persolvant. In eadem etiam villa centum solidos inter censum et talliam habent. Corboilo vero in circuitu sui decem et septem libras de proprio censu, praeter alios redditus et venditionum, et nundinarum, et aliarum consuetudinum; nec non molendinum, et furnum, et octo modios avenae cum gallinis, et praebendam integram Sancti Exuperii.