BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesarius Heisterbacensis

ca. 1180 - ca. 1240

 

Dialogus miraculorum

 

Distinctio VI

 

________________________________________________________________

 

 

 

Distinctio sexta

De simplicitate.

____________

 

 

Capitulum I.

De virtute simplicitatis.

 

Inter omnia virtutum antidota contra tentationum incommoda ipsosque tentatores daemones, maioris, efficaciae esse videtur usus simplicitatis. Haec virtus felle caret totius amaritudinis, irae, invidiae atque rancoris, caret et oculo venenato suspicionis, denteque canino tetractionis. Simplicitas maxime necessaria est noviter conversis, quia si voluerit novicius ordinis simplicitatem reprehendere, facta seniorum et instituta maiorum iudicare, quare sic vel sic illa et illa fiant, cum magistro suo disputare, nunquam quiescet. Unde Abbas Karolus, cum essem in probatione, mihi dicere consuevit: Frater, si vis quiescere in ordine, ordinis simplicitas sufficiat tibi. Virtutem simplicitatis Isaias in electis admirans ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Fenestrae columbarum sunt oculi simplicium monachorum. Horum volatus, sublimatus est contemplationis; visus columbinus, simplicitas intentionis. Uterque oculus religiosorum simplex esse debet, exterior videlicet et interior. Oculus corporis, ut procul sit suspicio; oculus cordis, ut recta sit intentio. Haec opus per se malum facit bonum, et econverso, sicut in sequenti capitulo satis aperto tibi ostendam exemplo. NOVICIUS: Bene hoc concedo, quia Salvatorem dixisse recolo: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit). MONACHUS: Revera, ubi [I.341] simplex fuerit intentio, ibi necesse est ut lucida sequatur actio; sicut econtrario, oculus nequam, id est, intentio mala atque perversa, totum corpus, id est, opus, efficit tenebrosum. Unde bene in sexta distinctione tractandum videtur de simplicitate, quia sicut senarius numerus naturaliter est perfectus, ita haec virtus, secundum iam dictam sententiam Salvatoris, totum hominem luminosum facit atque perfectum. Jacob simplex a patre benedicitur; filius eius Joseph simplex toti Aegypto a Pharaone praeficitur; Job simplex a Domino commendatur. Virtus simplicitatis a Christo discipulis praedicatur: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Simplicitati coniungit prudentiam, propter vecordiam. Item dicit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut pueri, id est, humiles et simplices, non intrabitis in regnum coelorum. Simplicitas via est ad deum, grata angelis, hominibus delectabilis. Unde ceteris virtutibus omissis, quantae sit efficaciae sancta simplicitas, paucis explicabo exemplis.

 

 

Capitulum II.

De simplici monacho, qui carnes in castro comedendo, pecora monasterii sui reduxit.

 

Dominus Wido Abbas Cisterciensis, postea Cardinalis, cum missus fuisset Coloniam ad electionem confirmandam, quae facta fuerat contra Philippum in Ottonem, retulit ibidem quandam sanctae simplicitatis hisoriam, satis iopcundam satisque mirabilem. Dicebat domum quandam ordinis nostri in terra cuiusdam nobilis viri atque potentis fuisse sitam. Quam idem tyrannus, eo quod Deum non timeret, neque hominem revereretur, multis modis saepe molestavit. De annona, vino et pecoribus, quotiens et quantum voluit, tulit, quantum voluit fratribus dimisit. Cumque hoc ex consuetudine et quasi pro lege habens actitaret, et conventus, querimoniis multis inutiliter delatis, gemens taceret, die quadam maximam partem rapuit armenti, praecipiens illam ad castrum suum minari. Quo cognito, Abbas et fratres satis turbabantur, in quorum consilio quid facto opus esset, satis tractabatur. Visum est eis [I.342] aliquem ire debere ad castrum, per quem saltem merces ei innotesceret, maxime Abbatem. Qui respondit: Ego non ibo, quia monendo illum nihil proficimus, sed aerem tantummodo verberamus. Simili modo excusante se Priore et cellerario, subiunxit Abbas: Estne hic aliquis, qui adhuc semel ire velit? Tacentibus cunctis, unus divinitus inspiratus, promte respondit: Monachus ille vadat, hominem senem ac simplicissimum nominans. Vocatus est monachus; si ire vellet ad castrum inquiritur, obedit, mittitur. Qui cum ab Abbate recederet, ex multa cordis sui simplicitate verbum hoc protulit: Pater, inquit, si aliqua portio mihi fuerit restituta, recipiam, an non? Respondit: Quicquid rehabere poteris, accipias in nomine Domini. Melius est aliquid, quam nihil. Abiit ille, venit ad castrum, nuncium Abbatis et fratrum cum orationibus deferens tyranno. Et quia simplicitas iusti, secundum Job, lampas est contemta in oculis malorum, tyrannus sermones eius parvipendens et irridens ait: Domine, exspectate, donec pransus fueritis, tunc enim respondebitur vobis. Hora prandii ad mensam communem positus est, et cibaria communia, carnes scilicet in bona quantitate, ei sicut ceteris sunt appositae. Vir sanctus verbi Abbatis sui reminiscens, et carnes, quae tam laute ministrabantur, de pecoribus monasterii sui esse non dubitans, quantum ex carnibus sumere potuit, cum ceteris, ne inobediens esset, manducavit. Dominus castri ex opposito cum uxore residens, et quia monachus manducaret carnes, satis considerans, finito prandio hominem vocavit seorsum, et ait: Dicite mihi, bone domine, solet conventus vester manducare carnes? Respondente illo: Nequaquam; adiecit: Quid cum exeunt? Nec intus, inquit, nec extra carnes comedunt. Tunc tyrannus. Et quare vos comedistis hodie illas? Respondit monachus: Cum Abbas meus huc me mitteret, praecepit mihi, ut quicquid ex pecoribus rehabere possem, accipere non recusarem. Et quia mihi constabat carnes appositas fuisse monasterii mei, item quia timui nil amplius mihi fore restituendum, nisi quantum dentibus capere possem, comedi propter obedientiam, ne omnino vacuus redirem. [I.343] Et quia Deus simplicitem non proiicit, nec porrigit manum impiis, scilicet contra illum, audito eius verbo, et in simplicitate eius motus, imo a Spiritu sancto, qui per os senis loquebatur, admonitus, respondit vir nobilis: Exspectate me hic, ego consilium habebo cum uxore mea, quid vobis faciam. Ad quam cum venisset, et senis ei verba per ordinem recitasset, adiecit: Timeo celerem Dei super me vindictam, si vir iste tam simplex et tam rectus aliquam nunc a me passus fuerit repulsam. Similiter et illa respondit, quia eodem spiritu accensa fuit. Reversus ad senem, ait: Bone pater, propter sanctam simplicitatem vestram, quae me ad misericordiam inflexit, monasterio vestro quicquid adhuc de pecoribus superest restituam, de illatis a me iniuriis in quantum potero satisfaciam, et nunquam ab hac die illud turbabo. Ad quod verbum senex gratias illi referens, cum rapina ad monasterium laetus rediit, et Abbate et fratribus stupentibus, verba potentis retulit. Pacem ab illo tempore habentes, quanta esset virtus simplicitatis exemplo didicerunt. Ecce habes exemplum, quod opus aliquando per se malum, propter oculum simplicem, id est, bonam intentionem, efficiatur lucidum et bonum. Revera monachus idem comedendo carnes, et hoc in castro, peccasset, si simplicitas illum non excusasset. Quod autem non solum non peccaverit, imo etiam meruerit, rei exitus ostendit. NOVICIUS: Peccatne illi, qui monachis exeuntibus carnes, sagimen, vel ius carnium apponunt, et illos aliquo artificio ut comedant, decipiunt? MONACHUS: Non videnter peccare, si eos impellit necessitas hospitalitatis, vel, quod dignius est, fervor caritatis. Edentem excusat a peccato ignorantia, vel simplicitas; ministrantem, ut dixi, caritas. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum III.

De Christiano Decano Bonnensi, qui Abbati pisam sagimine conditam apposuit in simplicitate.

 

Bonae memoriae Christianus Decanus Bonnensis, vir bonae vitae, et valde literatur, qui apud nos novicius defunctus est, cum in virtute hospitalitatis plurimum ferveret, die quadam [I.344] Hermannum Abbatem de Hemmenrode, quondam Decanum sanctorum Apostolorum in Colonia, virum aeque literatum ac discretum, ad mensam suam invitavit. Et cum non esset ibi pulmentum sine carnibus, secrete praecepit ministro, ut lardum extraheret, sicque pisam Abbati apponeret. Comedente illo simpliciter apposita, monachus eius qui tam simplex non fuit, particulam lardi in scutella sua reperiens, Abbati mox ostendit. Qua visa, statim scutellam amovit Abbas propter conscientiam. Veientibus eis in viam, Abbas de curiositate monachum arguit, dicens: male habeas, quod hodie abstulisti mihi pulmentum meum. Si tacuisses, ego ignoranter comedens comedendo non peccassem. Facto huic contrarium recordor fecisse Danielem Sconaviae.

 

 

Capitulum IV.

De Godescalco monacho, qui in Sigeberg artocreas sagimine decoctas simpliciter manducavit.

 

Tempore quodam cum idem Daniel, tunc Prior noster, pranderet in Sigeberg, et esset cum eo frater Godescalcus de Volmuntsteine, monachus simplex et iustus, appositae sunt eis a fratribus eiusdem coenobii artocreae, in sagimine decoctae. Quod Prior mox odoratu deprehendens, comedere noluit, non tamen monachum comedentem prohibuit. Finito prandio, cum loqui possent, dixit Godescalcus Priori: Domine Prior, quare non comedistis de artocreis? Valde enim erant bonae. Respondit ille: Non mirum si valde erant bonae, quia valde bene erant sagiminatae. Et quare, inquit, hoc non signastis mihi? Respondit Prior: Ego nolui vobis auferre cibum vestrum. Nolite contristari, quia ignorantia excusabit vos. Erat enim idem Daniel vir literatus, et ante conversionem Scholasticus. NOVICIUS: Non miror quod monachi quandoque decipiuntur in sagimine et carnium pinguedine; sed quod tam simplices sunt aliqui, quod in grossa substantia, id est, in ipsis carnibus seduci possunt, satis admiror. MONACHUS: Puto hoc quandoque fieri propter caritatem ministrantium. Cum sanctus Theophilus Alexandrinus Epi-[I.345]scopus tempore quodam plures ex sanctis patribus ad prandium invitasset, eisque carnes ex avibus apposuisset, putabant se omnes olera comedere, donec ab ipso proditum est quod appositum fuerat. Non enim erat illis visus cum gustu ablatus, sed propter caritatem ministrantis, divinitus immutatus. Simile pene egit dominus Ensfridus Decanus sancti Andreae temporibus meis. Hoc etiam noveris, quod ex dissuetudine scientia discernendi inter cibos gustui minuatur. Non enim mirum si dominus Theobaldus Abbas Eberbacensis, qui in quinquaginta sex annis, quibus in ordine fuit, nunquam carnes comedit, sub typo piscium illas comedendo, falli potuisset. Praedictus enim Ensfridus pro rumbo monachis carnes apposuit, et illi comederunt. NOVICIUS: Casum hunc plenius nosse vellem. MONACHUS: Viri huius venerabilis vita tantis misericordiae operibus exstitit ornata, ut digna sit poni super candelabrum. Casum de quo quaeris, et reliqua eius opera, quae ex parte vidi, et ex parte aliis referentibus didici, fida tibi pandam relatione. In eadem enim ecclesia, in qua Decanus fuit, literas didici, et poenitet me nunc de eius virtutibus tam pauca investigasse.

 

 

Capitulum V.

Vita domini Ensfridi Decani sancti Andreae in Colonia.

 

Igitur Ensfridus de Episcopatu Coloniensi oriundus fuit, vir simplex et rectus et in misericordiae operibus praecipuus. Qualis eius vita ante sacerdotium fuerit, vel quid in adolescentia egerit, nescio. Quod autem cum illo creverit et convaluerit miseratio, ex actibus eius sequentibus colligo. Quod docilis fuerit ingenio, sollicitus in discendo, effectus comprobavit. Adeo enim in puerilibus fundatus erat, ut, sicut ab eo audivi, iuvenis scholas regeret, et plurimos tam verbo quam exemplo, non solum ad discendum, sed, quod pluris est, ad bene vivendum informaret. Ordinatus sacerdos, ecclesiam in Sigeberg, parochiam scilicet bonam, id est, oblationibus pinguem, regendam suscepit, in qua scientiam in actum produxit. Foris non mansit peregrinus, ostium eius [I.346] patuit viatori. Pater erat viduarum, consolator orphanorum, lima peccatorum. Nam cum in domo eius plures nutrirentur scholares, et esset columinae simplicitatis, tempore illo, quo matura erant cerusa, dicebat cellerario suo: Bone, licentia pueris, ut ascendant arbores, ut de cerusis comedant, quantum volunt et quantum possunt, nec est necesse te alia eis dare cibaria, quia in nullo cibo tantum delectantur. Non hoc dicebat ex aliqua tenacitate, sed ex multa cordis sui pietate. Quod cum per dies aliquot factum fuisset, et licentia condessa pueris sicut pueris placuisset, ait illi cellerarius: Certe, domine, nisi pueri aliis utantur etiam cibariis, cito deficient. Et acquievit statim. Post haec factus est Coloniae in ecclesia sancti Andreae canonicus, et non multo post, ob vitae meritum, in Decanum sublimatus. Qui licet vitae esset irreprehensibilis, et polleret virtute castimoniae, maxime tamen fervebat in operibus misericordiae. In parochia sancti Pauli, quae attinet ecclesiae sancti Andreae, pauper vidua non fuit, cuius lares ignoraret, quam suis eleemosynis non visitaret. Tantum panis ex eius mensa ostiatim mendicantibus dabatur, tantum aeris ex eius manibus in gazophilacium Christi, id est, in manus pauperum, mittebatur, ut multi, qui eius annuos redditus noverant, mirarentur. Habebat autem) cognatum, Fredericum nomine eiusdem ecclesiae canonicum, officio cellerarium. Iste avunculum saepius arguere consuevit de indiscreta liberalitate, et ipse versa vice increpabatur ab illo de nimia parcitate. Habebant enim communes expensas, et idcirco satis gravabatur Fredericus, quia quicquid rapere poterat Decanus, occulte dabat pauperibus. Tempore quodam idem Fredericus de officio suo multos et magnos habens porcos, occidit, et in pernas formavit, easque in coquina) tempori congruo reservandas suspendit. Quas Decanus frequenter intuens, earumque suspendio satis invidens, cum nullam ex eis a cognato petere posset vel) praesumeret, dolum sanctum, dolum pium, dolum memoria dignissimum ex-[I.347]cogitavit. Quotiens neminem sensit esse in coquina, ipsam latenter intrans, et nonnunquam nacta occasione pueros emittens, scala suspensorium ascendit, et ex ea parte pernas, qua muro coniungebatur, omnes pene usque ad medietatem incidit. Anteriorem vero integram reliquit, ut aliarum incisiones celarentur. Ista faciebat per dies multos, carnes abscisas viduis, egenis atque pupillis distribuens. Quid plura? Tandem furtum rei familiaris cognoscitur, fur quaeritur, sed citius invenitur. Furit clericus, silet Decanus, et cum ille fratrum praebendam et totiuS anni subsidia se perdidisse conquereretur, vir sanctus verbis quibus potuit eum lenire studuit, dicens: Bone cognate, melius est ut modicum defectum patiaris, quam pauperes fame moriantur. Bne tibi Dominus restituet. Quibus verbis placatus tacuit. Alio tempore eunte eo ad sanctum Gereonem, puto quod in sollemnitate fuerit eiusdem Martyris, pauper eum importunis clamoribus sequebatur, et cum non haberet quod illi dare posset, scholarem se sequentem paululum antecedere iussit. Secedensque in angulum iuxta ecclesiam beatae Dei genitricis Mariae, ubi Episcopis in die Palmarum consuetudinis est populo facere indulgentiam, quia aliam vestem exuere non potuit, aspiciente paupere femoralia sua solvit, et cadere dimisit. Quae ille levans, gaudens discessit. Quam virtutem cum vir sanctus occultare vellet, nutu Dei tali occasione posita est super candelabrum, ut poteris esset in exemplum. Reversus a sancto Gereone, cum ad prunas sederet, nec pelliceum se calefacturus secundum consuetudinem levaret, dixit ei praefatus Fredericus: Levate pelliceum, et calefacite vos. Erat enim frigus, et ipse senex homo erat. Respondente eo: Non est necesse; subiunxit ille: Satis puto quod non habeatis bracas, hoc ipsum in rubore vultus eius considerans. Tandem ille confessus est, sibi illas delapsas fuisse, tacita virtute. Ad quod verbum clericus reisit, per cuius os haec publicata sunt. NOVICIUS: Tale aliquid non legitur in actis sancti Martini. Plus fuit bracas dare, quam pallium dividere. MONACHUS: Propter haec aliaque his similia facta, quidam dixerunt, nunquam [I.348] se legisse de aliquo homine, qui tantae fuerit circa pauperes compassionis, tantae misericordiae ac pietatis. Vestimenta sua pauperibus pene sine discretione largiebatur, et cum algeret, aliaque mitterentur, de illis simile faciebat. Semper habebat in corde illud Salvatoris: Date, et dabitur vobis. Compassus est ei venerabilis plebanus sancti Jacobi, dominus Everhardus, cuius memini in distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo, quibus erat in Domino cor unum et anima una. Cum vellet ei vestem aliquam dare, ut illa diutius uteretur, dixit: Ego vobis hanc vestem accommodabo. NOVICIUS: Puto quod multum liberalis fuerit circa hospites, qui sic profusus exstitit circa pauperes. MONACHUS: Quanta illos caritate susceperit, sequens narratio declarabit. Cum die quadam viros religiosos, non mihi constat utrum fuerint Cistercienses, vel Praemonstratenses, hospitio suscepisset, et cibi regulares deessent, piscesque non haberet, dicebat coco suo: Pisces non habemus, monachi simplices sunt et esuriunt, vade fac esicium, et ossibus eiectis, cum piperamentis praepara, sicque apponens et dices: Comedite de bono rumbo. Quod cum factum fuisset, illi, sicut viri boni et simplices, boni sui hospitis ac simplicis pium dolum non observantes, nihil etiam, tum propter regulare silentium, tum propter conscientiam, interrogantes, apposita pro pisce comederunt. Scutella pene evacuata, cum unus auriculam porcinam reperisset, et socio, vidente decano, ostendisset, ille aliquid indignationis simulans intulit: Comedite pro Deo, monachi non debent esse tam curiosi; rumbus etiam aures habet. Humani generis inimicus diabolus, tantis virtutibus invidens, illumque turbare volens, visibiliter tempore quodam se eius obtutibus obiecit, et versibus his eum alloquens, disparuit: Mors exemplificat, quod longius haud tibi restat Vita, nec incolumis amplius, Ensfrid, eris. Vides quanta sit versuti diaboli stultitia? In quo virum sanctum putabat se impedire, in hoc illum promovit. Nam postea circa annos triginta vixit, tanto in operibus iustitiae ferventior, quanto prophetatus est morti fore vicinior. In [I.349] quadam sollemnitate, cum eum dominus Adolphus, maioris ecclesiae Decanus, postea Coloniensis Archiepiscopus, ad convivium suum invitasset, renuit ille, dicens se magnos hospites habere. Dicta missa, cum ad domum suam vir beatus festinaret, Godefridus eius concanonicus, maioris Decani notarius, qui mihi ista recitavit, de fenestra solarii Portae Clericorum respiciens, vidit plures pauperes illum sequentes, ex quibus alii claudi, alii, caeci fuere. Et cum non possent transire lapides, qui plateam illic dividunt, ipse, cum esset aetatis decrepitae, manum singulis porrigebat. Statim clericus dominum suum ad fenestram vocans, ait: Ecce domine, isti sunt magni hospites, quos Decanus meus dicebat se habere. Et non modicum aedificatus est uterque. Aliud quoddam pietatis opus simile huic ego de illo vidi. In anniversario domini Brunonis Coloniensis Archiepiscopi, ecclesiis conventualibus ad ecclesiam sancti Pantaleonis Martyris, quam idem Bruno exstruxit, confluentibus, cum dicta pro anima eius missa, Priores, secundum institutum, refectorium pransuri intrassent, dominum Ensfridum nescio quot pauperes sequebantur usque ad ostium refectorii. Quem cum refectorarius introducere vellet, pauperibus exclusis, commotus ille clamavit: Ego sine istis hodie non intrabo. Noverat vir prudentissimus, pauperes esse amicos Dei, camerarios coeli, bene habens in memoria consilium illud filii Dei: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Hinc est quod tempore quodam, cum positus fuisset iuxta reliquias, monere intrantes ut darent eleemosynas ad aedificia ecclesiae, cuius tunc custos erat, his verbis populum allocutus est: Boni homines, bene videtis quam grandia disposita sint hic aedificia, bene quidem facietis dando eleemosynas vestras ad illa, melius tamen et tutius in pauperes eas locatis. Hanc praedicationem bonae memoriae Fredericus monachus noster intrans cum militibus ecclesiam sancti Andreae tunc audivit, mihhique postea saepius illam recitavit. Personas Deum timentes, ut et ipse illarum meritis esset, particeps, de suo stipendio [I.350] pascere curavit. Unde et venerabilem illam inclusam ordinis nostri, dominam Heylekam, secundum nomen suum vere sanctam, cuius cella monasterio sancti Andreae adhaerebat, de sua praebenda, quoad vixit, sustentavit. Aliorum enim eleemosynas beata illa recipere recusavit. Solebat autem inopes appellare thesauros coelestes, quos tinea non demolitur et quos fures non effodiunt, neque furantur. Unde, sicut supra dictum est, multo illi amplior cura fuit de consolatione pauperum, quam de aedificiis, vel thesauris et ornamentis perituris ecclesiarum. Pueros pauperes, manus ulcerosas et valde neglectas habentes, quando secretius epulabatur, ad mensam suam posuit, et de scutella sua comedere praecepit. NOVICIUS: Satis admiror Decani huius pietatem, humilitatem, simplicitatem. MONACHUS: Audi unde amplius mireris. Civis quidam Coloniensis, nomine Lambertus, familiaris illi erat, et in vicino manebat. Iste cum die quadam cum supradicto Godefrido notario coenaret, et confabularentur de eleemosynis domini Ensfridi, ait me audiente: Dicam vobis qualiter me tractaverit. Tempore quodam invitaverat me et uxorem meam ad coenam suam. Sedentibus nobis in mensa cum illo, diu eramus ferculum aliquod exspectantes, nihil ante nos praeter solum panem habentes. Et quia bene noveram consuetudines eius, vocavi ad me unum de pueris, in aure illi haec dicens: Dic, bene, dabitur nobis aliquid ad comedendum? Respondente illo: Nihil habemus, sufficienter enim vobis fuerat praeparatum, sed dominus meus ante horam refectionis coquinam intravit, et praeparata, etiam nobis reclamantibus, pauperibus divisit. Tunc ego subridens, eundem puerum ad domum meam misi, et tantum est de cibariis allatum, ut omnibus convivis nostris sufficeret. Die quadam cum coquinam eius intrassem, et anseres nescio quot versarentur ad ignem, dixi in corde meo: Certe bene procurat familiam suam Decanus iste. Assatis vero anseribus ipse intravit, eisque excisis, et per scutellas ordinatis, viduis atque egentibus totaliter misit. Saepe ei mittebantur anseres et pulli, tum ex officio Decaniae, tum ex dono, quia multi eum venerabantur, cognoscentes eius caritatem. Et quia [I.351] multae fuerat pietatis: quicquid ex eis sive fratribus sive aliis suis vicinis mittere voluit, ut statim comederent, non vivum, sed occisum transmisit. Tantae, ut saepe dixi, circa pauperes compassionis fuit, ut quandoque faceret, quod secundum humanum iudicium minus rectum videbatur. Civis quidam de Colonia, sicut mihi retulit quidam ex sacerdotibus sancti Andreae, uxorem propriam minus diligens, saepe illam affligebat. Propter quod illa furata est ei pecuniam in bona quantitate. Cui cum maritus crimen imponeret, et ipsa fortiter negaret, timens ab illo deprehendi, pecuniam proiecit in cloacam. Postea dolens de facto, ad Decanum venit, furtum furtique causam per confessionem aperuit, et satis puto virum sanctum illi suasisse, ut pecuniam marito proderet; sed quia illa cum iuramento negaverat, facere non audebat, timens propter hoc amplius affligi. Cui Decanus respondit: Si potero pecuniam habere sine nota, vis ut detur pauperibus? Dicente illa, hoc omnimodis desidero; post aliquot dies Decanus locutus est civi: Vis mihi licentiam dare, ut purgari faciam cloacam tuam, et si aliquid mihi Dominus ibi dederit, inde tollam? Sciens ille eum virum sanctum esse, cogitans etiam quia Deus aliquid ei revelasset, licentiavit. Purgata est cloaca, inventa est pecunia, et infra paucos dies per manus hominis Dei pauperibus erogata. NOVICIUS: In hoc loco posset dtractor figere dentem. MONACHUS: Tria videntur eum hic excusare a peccato. Primum, quod pecunia eadem sicut mariti, ita et feminae fuit. Secundum, quo tamen perdita fuit, quam propter confessionem prodere non licuit. Tertium, quod pauperibus eam distribuit. Novissime caritas, quae eum ad hoc instigavit. Solent enim sacerdotes saepe licentiare feminis, ut maritis suis avaris et immisericordibus rapiant et indigentibus largiantur. Fecit et aliud quiddam quod magis adhuc disputabile fuit. Dum nihil haberet ad comedendum, pistrinum fratrum intravit, et cum essent panes ordinati et compositi in tabula ad deportandum, cuius essent illi vel illi pistorem interrogavit. Expeditus de singulis a pistore, panes illorum, quos noverat esse divites, in domum suam deportari iussit, dicens: Illi abun-[I.352]dant, et ego nihil habeo quod comedam. NOVICIUS: Quomodo excusabitur hoc factum? MONACHUS: Multa licent sanctis, quae his qui sancti non sunt, non licent. Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Unde auctoritas: Habe caritatem, et fac quicquid vis. Excusavit eum caritas, excusavit eum necessitas, excusavit eum auctoritas, excusavit eum fraternitas. Caritas, quia consolatio pauperum fecit illum egere. Necessitas vero, quae legem non habet, de qua Rudolphus maioris ecclesiae in Colonia Scholasticus sic discipulis suis dicere consuevit: Antequam fame morerer, de pedibus raperem crucifixi quod comederem. Excusavit eum quodammodo auctoritas, quia Decanus erat, et quasi peter fratrum. Fraternitas, quia iudicabat omnia omnibus esse debere communia, sicut et sua omnibus fecerat communia. Cum iam ex defectu corporis aetatisque senilis diem mortis suae sibi imminere sentiret, ne pauperem spiritum aliqua terrena possessio repatriantem oneraret, domum suam vendidit, pretiumque illius, non cognatis, non amicis, sed Christi pauperibus propriis manibus divisit. Noverat enim concanonicos manufideles, post mortem minus esse fideles. Cui cum diceret is qui domum emerat, quidam ecclesiae illius sacerdos atque canonicus, nomine Conradus: Domine, ego volo habere domum meam; respondit ille valde simpliciter: Bone Conrade, homo sum decrepitus et senex, cito moriar, exspecta paululum, et bene habebis eam. Ubi vis ut maneam interim? Ille vir bonus, de necessitate faciens virtutem, satis petienter obitum eius exspectavit. Tantae igitur pietatis exstitit vir beatus, ut saepe in porticu ecclesiae sedens, cum pauperes musso, quem de nemore collegerant, oneratos praeterire cerneret, emeret ipse, non quod eo in aliquo indigeret, sed ut pauperes a labore liberaret. De quo etiam retulit mihi Renerus monachus noster, quandoque eiusdem ecclesiae Scholasticus, quod die quadam cum pauper quidam plurima flabella portaret venalia in iam dicta porticu, nec vendere posset, sibi illum dixisse: Renere, eme flabella ista. Cui cum diceret: Domine, non eis indigeo; respondit ille: Eme ea, et da amicis tuis. Qui emit illa, sciens compassionem Decani sui tantum esse in causa. Misericordiae visceribus [I.353] ita abundavit, ut sustinere non posset, in quantum vetare potuit, ut aliquis caederetur, vel iniuriaretur. Die quadam cum in scholis clamores cuiusdam canonici, qui graviter excesserat, et a quatuor scholaribus ad verberandum tenebatur, praeteriens audisset, scholas anhelus intravit, et sicut leo accurrens, baculumque contra Scholasticum et suum concanonicum nobis videntibus levans, puerum de manibus eius liberavit. Quid agis, inquit, tyranne? Positus es, ut scholares doceas, non ut occidas. Ad quod verbum ille confusus obmutuit. Quantae fuerit patientiae, lectio sequens declarabit. Die quadam sedente eo secundum consuetudinem in ecclesia, sicut puto inter nonam et vesperam, Scothus quidam homo miserabilis et frequenter ebrius, presbyteriique honore prosus indignus, ad solum solus accessit, et caputio illum trahens, extracto cultello minatus est ei dicens: Si non dederis mihi aliquid, modo occidam te. Nutu Dei canonicus quidam iuvenis et fortis superveniens, Scothum dure satis abstraxit. Quem cum caedere vellet, morteque dignum iudicaret, compescuit eum vir mitissimus dicens: Ne turberis, frater, vide ne laedas eum, in ioco enim fecit hoc. Nemini reddidit malum pro malo, quia simplicitas columbina regnebat in illo. Et cum esset, ut saepe dictum est, mirae misericordiae, fervebat temen zelo iustitiae. Tempore quodam obviam habuit Abbatissam sanctarum virginum undecim millium. Praecedebant illam clerici mantellis girseis monialium circumamicti, sequebantur domicellae et pedissequae, verborum inutilium aerem replentes strepitu. Decanum vero inopes sequebantur, eleemosynam ab illo postulantes. Accensus vero vir iustus zelo disciplinae, cuntis audientibus exclamavit: O domina Abbatissa, magis deceret vestram professionem, plus vestram decoraret religionem, ut vos, sicut me, sequerentur pauperes, non histriones. Et erubit illa valde, nihil praesumens tanto viro respondere. Tantus ei inerat amor iustitiae, ut die quadam cum nescio quis ipso audiente loqueretur de mala vita clericorum, quasi ex abrupto responderet: Unum est qualiter vivant. Ac si diceret: De radice mala [I.354] non potest surgere arbor bona. Noverat enim paucos esse clericorum, qui canonice intrassent, ita ut non essent sanguinitae, id est, a cognatis introducti, vel choritae, id est, per potentiam magnorum intrusi, sive symoniaci, pecunia scilicet vel obsequiis intromissi. NOVICIUS: Hoc vitium his temporibus valde regnat in Clero. MONACHUS: Verum est, maxime in illis ecclesiis, in quibus praelati sine electione stipendia porrigunt. Rudolphus enim Episcopus Leodiensis ita in symonia gloriabatur, ut tempore quodam, praebEnda cuiusdam ecclesiae suae a se vendita, pecuniam ipsam in gremio suo teneret, et multos coram positis diceret: Ego valde Ecclesiam Leodiensem ditavi, ego redditus illius ampliavi. Praebendam enim quam antecessores mei pro decem marcis vendiderunt, ego ad quadraginta marcas perduxi. Et quia vir sanctus paucos consideravit canonicas suas simpliciter intrare, paucos iudicavit in eis simpliciter vivere. Habebat etiam cum zelo iustitiae amorem et studium regularis disciplinae. Nam post eum usque ad haec tempora non surrexit Decanus in illa ecclesia, sub quo tantum vigeret disciplina. Etiam cum esset in aetate occidua, usque ad diem mortis suae, non patiebatur se aliquam hebdomadam divini servitii praeterire. Saepe missam in conventu celebrans, alienis brachiis ne caderet sustentabatur. Alleluia festivis diebus, sicut ceteri, ad gradum ipse cantavit. Aliis exeuntibus de oratorio, ipse raro, nisi ad prandendum, exivit; et ante altare sanctae crucis residens, illis horam horae continuavit. Publice poenitentibus ita erat paratus, ut frequenter cum illis in porticu sedens, chartulas legeret, consolationem impenderet, orationum suffragia conscribi faceret. Tantae erat humilitatis, ut cum omnium esset supremus tam aetate quam dignitate, exceptis praecipuis sollemnitatibus, semper pene locum chori novissimum teneret. Vestimenta eius satis erant despecta et humillima, non grisea, non varia, sed ovina, eiusdem generis pilleo utens. NOVICIUS: Quid est quod de tanto viro nullum refers miraculum? MONACHUS: Quis maior Johanne Baptista? Nullum signum fecisse legitur, quod de Juda pro-[I.355]ditore Evangelium prodit. Unde quibusdam nunc in Christi nomine miracula facientibus, ipse in fine dicturus est: Nescio unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis. Miracula de substantia sanctitatis non sunt, sed signa sanctitatis. Volens Dominus militem suum emeritum remunerare post laborem, tali illum ordine vocavit ad gloriam. In vigilia Dominicae Resurrectionis, cum exspectaretur ad sollemne officium, eo quod hebdomadarius esset, repente coepit viribus destitui. Vocatus est supradictus Renerus, qui per tactum venae illius in ianuis mortem sentiens, de sacra inunctione eum monuit, modicum medicinae confortativae ori eius imponens. Quam cum ille exspueret, et diceret: Ego missam in conventu celebrabo; respondit: Missam in hac vita nunquam celebrabitis. Quo audito, se iniungi petiit, et cum fratribus psalmos et letaniam decantavit. Circa horam nonam cum Christo reddidit spiritum, sociandus spiritibus iustorum. Sequenti die post sanctum Pascha cum tumularetur, dominus Everhardus sancti Jacobi plebanus, cuius vitam virtutibus plenam in distinctione quara capitulo nonagesimo octavo descripsi, in audientia multorum tale de illo testimonium dedit: Hodie, inquit, hic terrae commendatur caro sanctissima, quae super terram vixit. Et quia de miraculis quaestio fuit, post mortem signis non caruit. Sacerdos quidam et stipendiarius ecclesiae, nomine Adam, sicut mihi retulit ore suo, cum tempore quodam vehementissimo capitis dolore torqueretur, ad sepulchrum eius accessit, et in hunc modum oravit: Domine, inquit, propter merita sancti huius viri mitiga dolorem capitis mei. Qui mox exauditus, sanus abcessit, qui infirmus accesserat. Multa adhuc alia fecit iustus iste opera memoria digna, quae studio brevitatis sunt omissa. NOVICIUS: Utinam essent tales omnes Decani, tam simplices et tam sancti. MONACHUS: Recordor nunc alterius cuiusdam Decani, viri simplicis ac Deo digni, de cuius virtutibus quaedam mihi nuper retulit magister Johannes Decanus Aquensis, de eadem civitate oriundus, in qua idem iustus fuerat Decanus, quae tecum communicabo. [I.356]

 

 

Capitulum VI.

Item vita domini Hermanni Decani Hildinshemensis Ecclesiae.

 

Fuit nostris temporibus in Hildinshemensi Ecclesia vir bonus Deoque carus, nomine Hermannus, variis virtutibus et virtutum operibus adornatus. Vigiliis sanctis; orationibus, ieiuniis et operobus midericordiae Deo omnipotenti studuit placere. Quibus operibus humani generis inimicus irritatus, cum illum omnibus modis impediret, dicere ei solitus erat: O multum male diabole, ut quid tantem me vexas? Tempore quodam cum arbusculam in pomerio suo plantaret, et trunculo illius duas virgulas inseret, una aruit, et altera convaluit. Mox signum petens a Domino ait: Rogo te, omnipotens Deus, si voluntas tua est, ut sacerdos fiam, fac ut surculus his aridus revirescat. Mira clementia Dei. Statim virga arida succo coepit animari, et tempore suo fructificare. Sicque virtus divina, quae Aaron in primum sacerdotem per virgam aridam contra naturam florentem in sacerdotio confirmavit, hunc virum sacerdotio dignum eadem virtute praeostendit. Post cuius mortem cum quidam eius clericus, Everhardus nomine, cui ecclesiam vivus contulerat, visum perdidisset, et quotidie ad illius tumbam, de sanctitate ac pietate ac eius spem habens, oraret, postulans se propter merita domini sui illuminari, sanctus Hermannus die quadam visibiliter illi apparens, ait: Quid vis ut faciam tibi? Dicente caeco: Domine, ut videam; voce evangelica sanctus illi respondit: Respice, nam fides tua te salvum fecit. Eadem hora clericus lumen recepit, et quia Dominus mirificasset sanctum suum in se ipso expertus, quamdiu vixit, gratias egit. Postea cum quidam aegrotus ad memoriam Martyrum fuisset deportatus, nec sanatus, consilio cuiusdam iam dicto Confessori votum fecit, et convaluit. Factum est, ut in anniversaria die domini Hermanni ecclesiam intraret, et compulsantibus campanis, cum ille causam inquireret, et quidam ei responderent: Hodie dies est [I.357] anniversaria domini Hermanni, ecclesiae huius quandoque Decani, viri boni et iusti, et dicenda est missa in conventu pro eo; respondit homo: Rogo ut ostendas mihi sepulchrum eius. Quod cum ille fecisset, et iste ibidem diutissime ac devote oraret, cantor ecclesiae hoc considerans, hominem solus convenit, causam orationis inquisivit, et agnovit. Sicque per os peregrini ostensa sunt merita domestici. Et quem fratres habuerant Decanum hactenus, nunc invocare coeperunt ut patronum. NOVICIUS: Rara sunt ista temporibus nostris. MONACHUS: Ego supradicti Decani opera pietatis, huius Decani praefero miraculis. Illa enim, ut dixi, sanctum faciunt, ista sanctum ostendunt. NOVICIUS: Satis placet quod dicis. Si adhuc aliqua nosti de operibus simplicitatis, referre ne pigriteris. MONACHUS: Dicam tibi historiam hominis simplicissimi secundum naturam, per quam satis cognosces, quantum Deo placeat sancta et prudens simplicitas, quae habetur per gratiam.

 

 

Capitulum VII.

De simplicitate Werinboldi canonici sancti Gereonis in Colonia.

 

In ecclesia sancti Gereonis Martyris civitatis Coloniensis nostris temporibus canonicus quidam exstitit, Werinboldus nomine, genere nobilis, dives satis in stipendiis ecclesiasticis. Hic tantae simplicitatis fuit, ut nullius rei summam caperet, nisi quantum ex paritate numeri vel imparitate colligere posset. Cum tempore quodam multas haberet pernas in coquina sua pendentes, ne aliqua ei subtrahi posset, intravit, et in hunc modum eas numeravit: Ecce perna et eius socia, ecce perna et eius socia, sicque de ceteris. Una ex illis nequitia servorum subtracta, cum iterum intrasset, et praedicto modo suas pernas numerasset, impares inveniens exclamavit: Unam ex pernis meis perdidi. Cui servi subridentes responderunt: Domine, bene invenietur. Illoque educto, cum una iterum subtracta numerum parificassent, et sic inductus secundo eas numerasset, paresque reperisset, satis iocunde dicebat illis: Eia vos domini, nimis diu poteram tacuisse. Quando servi sibi [I.358] convivia facere voluerunt, dixerunt ad illum: Domine, quare non providetis vobis? Valde enim infirmus estis. Quibus cum diceret: Unde hoc nostis, boni pueri? responderunt: Bene consideramus in capillis vestris, eo quod inflati sint. Quem in lecto reclinantes, cibariis delicatis, quasi eius infirmitati praeparatis, se ipsos refecerunt. Audiens tantam simplicitatem rusticus quidam nequam et astutus, quia servus eius esset originarius ab omnibus attavis suis confinxit. Non potui, inquit, domine, ut res vestrae tali modo distrahantur sufferre, vel quod sic negligantur. Servus enim vester sum, iustum est ut nobilitati vestrae serviam, et quae vestra sunt fideliter custodiam. Quid plura? Commissa sunt ei omnia. Qui noctibus, cum dominus eius isset dormitum, ad prunas cum servis sedit, et potationibus vacavit. Cum vice quadam ioculatorem introduxisset, et ille dulcedine fialae dormientem excitasset, surgenti servus occurrit, dicens: Quo vultus ire, domine? Respondente illo: Melodiam audio dulcissimam, sed nescio ubi sit; servus subiunxit: Redite ad lectum vestrum, monachi Tuycienses in organis cantant. NOVICIUS: Puto quod peccent, qui sic simplices irrident. MONACHUS: Hoc fixum teneas. Audi quid sanctus Job dicat: Deridetur enim iusti simplicitas. Super quam locum dicit Gregorius: Justorum simplicitas irridetur, quia ab huius mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultitia putatur, et quicquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat. NOVICIUS: Videtur mihi vir iste magis fuisse stolidus, quam simplex, quia simplicitas prudentia carere non debet. MONACHUS: Prudentia in praecavendis malis consisti, cuius virtutis expers non fuit. Igitur divino nutu factum est, ut in ecclesia sancti Gereonis, cuius redditus multi sunt et ampli, cellerarius efficeretur. Et, sicut legitur de sancto Joseph, cum nihil nosset nisi panem, quo vescebatur, nec hoc ad plenum, Dominus, cui accepta est simplicitas, defectum eius supplevit, et omnia, ad quae suas manus misit, benedixit. Die quadam intrans granarium ecclesiae, cum plures cattos in annona dis-[I.359]currere vidisset, vix horam Capituli exspectare potuit. Prosternens se ante pedes Decani, officii sui petivit absolutionem clavibus resignatis. Dicente Decano et fratribus: Bone domine Werinbolde, quid habetis? cur ista facitis? respondit: Quia non possum videre damnum ecclesiae. Quale, inquiunt, damnum? Et ille: Hodie plures cattos vidi in granario, qui totam annonam vestram devorabunt. Rogantibus illis et dicentibus: Catti annonam non comedunt, sed mundant, ut claves reciperet, vix obtinuerunt. Experimento enim didicerant, quod benedixerit eis Dominus propter simplicitatem illius. Vice quadam cum diversae monetae ex diversis censibus pecuniam haberet, quidam ex servis eius partem furtive tulit et fugit. Quo cognito, cum graviter lamentaretur, consolantibus se respondit: Ego non defleo damnum, sed periculum. Denarii dativi non sunt, miser capietur, et si pro eis fuerit damnatus, ego reus mortis ero illius. NOVICIUS: Tales viri temporibus istis non eligerentur in cellerarios. MONACHUS: Sicut mutata sunt tempora, ita et homines. Nam usque hodie frequenter contingit, ut sub praelatis et officialibus simplicibus domus religiosae in exterioribus proficiant, et sub astutis atque in schola mundi exercitatis deficiant.

 

 

Capitulum VIII.

De simplicitate Christiani cellerarii in Bruwilre.

 

Apud monasterium sancti Nycholai in villa Bruwilre monachus fuit simplicissimus, nomine Christianus. Huic Abbas cellerarii officium iniunxit. Deus vero, qui amator est rectae simplicitatis, omnia opera eius dirigebat, ita ut tempore provisionis eius plus abundaret domus in rebus necessariis, quam antea vel post. Saepius ei servi et mercenarii annonam, vinum et alia quam plura) furati sunt, uxoribus et liberis suis ea deferentes. Et cum sciret, et quandoque videret, ex multa cordis pietate videre se dissimulavit, dicens intra se: Isti pauperes sunt et indigent, fratribus necessaria [I.360] non deerunt. Simplex quandoque mimo vel ioculatori comparatur. Sicut illorum verba vel opera in eius ore vel manibus, qui ioculator non est, saepe displicent, et poena digna sunt apud homines; quae tamen ab eis dicta vel facta, placent: ita est de simplicibus. Ut sic dicam, ioculatores Dei sunt sanctorumque angelorum simplices. Quorum opera si hi qui simplices non sunt, quandoque facerent, haud dubium quin Deum offenderent, qui in eis, dum per simplices fiunt, delectatur.

 

 

Capitulum IX.

De monacho de Porceto.

 

In Porceto monachus quidam fuit tantae simplicitatis, ut singulis pene diebus in balneis, quae ibi ante ostium monasterii naturaliter calent, inter pauperes sederet, et pauperum dorsa fricaret, capita ablueret, vestimenta mundaret. Pro qua re cum tam ab Abbate quam a fratribus crebrius et acrius argueretur, non propter hoc dimisit, sed his verbis valde simpliciter respondit: Si ego modo desisterem, quis pauperibus ista exhiberet? Quod si alius, quem simplicitas excusare non posset, talia praesumsisset contra Abbatis sui imperium, haud dubium quin Deum graviter offendisset. Malior est enim obedientia, quam stultorum victimae. Quod autem praedicti simplicis opera Deo placuerint, sequens miraculum declarabit. Tempore quodam cum orationis causa isset Coloniam, in domo cuiusdam Abrahae hospitatus est. Nocte eadem cum sinum matutinarum pulsaretur in ecclesia beati Petri, surrexit, illucque festinans, cum solarii fenestram, in quo dormiebat, vidisset apertam, ostium esse putans, per eam exivit, sicque mirabiliter depositus ad ecclesiam pervenit. Finitis matutinis rediens, cum ad ianuam domus pulsaret, et interrogaretur ab intromittentibus, unde veniret vel ubi exivisset, ex eius responsione, quod non per ostium, sed per fenestram egressus fuerit, cognoverunt. Ipse sibi tamen eiusdem miraculi conscius non fuit. Et cum eadem fenestra, bene mihi nota, satis alta sit, haud dubitum quin a sanctis [I.361] angelis depositus sit, ut impleretur in eo quod de capite scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Quam fidus custos simplicium sit Dominus, sequens ostendet relatio.

 

 

Capitulum X.

Vita Engelberti caeci.

 

Homo quidam simplex, Engilbertus nomine, de provincia Tulpeti natus, ante paucos annos defunctus est. Iste cum esset caecus natus, propter varia dona, quibus hominem eius interiorem illuminaverat gratia divina, in dicersis provinciis noscebatur, et a multis magnisque personis sexus utriusque venerabatur. In cappa simplici et tunica lanea nudisque pedibus tam aestate quam hyeme incedebat, et puero se regente, sic limina sanctorum satis remota saepius visitavit. Carnibus nunquam vescebatur, non lectisterniis, sed modico tantum straminis vel feni noctibus utebatur. Ego multa bona de eo vidi, et ipse multos tam verbo quam exemplo aedificavit. Hic tempore adolescentiae suae cum nocte quadam in domo materterae suae, matronae dicitis, inter alios eius servos se cubitum locasset, in ipso conticinio duo fures parietem subfodientes ingressi sunt. Qui igne discooperto, et lumine incenso, cistis apertis, intrepide colloquebantur: Quos ut praedictus Engilbertus audivit, et fures esse non dubitaret, cum servos ex utroque latere dormientes excitare non posset, subsellio cultello suo perforato collo iniecit, et clava manum armavit. Et quia illos quasi caecus videre non potuit, Deo duce auditum ad illos tendens, et clavam utraque manu vibrans, ex omni parte quicquid tangere potuit quasi furiosus feriens, de domo illos eiecit. Quos usque ad foramen secutus, dum aditum scala obstrueret, et illi stantes extra domum, neminem praeter ipsum solum vigilare sensissent, de tali expulsione confusi, habito consilio, denuo nisi sunt intrare. Quod ut ille ex motu scalae sensit, unam [I.362] partem scalae arcae magnae, in qua continebantur grana, et erat foramini contiqua, supposuit, alteramque utraque manu servavit. Illis intrantibus usque ad umbelicum, Engilbertus dorsa eorum, quia proni iacebant, per scalam fortiter pressit et in tantum depressit, ut non solum eis progressum, imo etiam regressum prorsus adimeret. Qui quasi sub torculari positi, dum mane capi timerent, veniam postulaverunt. Datis vero terribilitus iuramentis, quod nunquam personam eius laederent, vel domum illam intrarent, dimissi sunt. Mane cum prodente Engilberto, a vicinis nulla arte dormientes possent excitari, et quaererentur circa domum maleficia, quorum virtute haec noverant fieri, supra foramen de tecto pendentem quasi spinam humani cadaveris repererunt. Qua amota, mox omnes excitati sunt. NOVICIUS: Magna sunt ista ab homine caeco et simplice gesta. MONACHUS: Maius est quod sequitur, quia ad salutem pertinet animarum. Postea multis annis elapsis, iidem fures fama et virtutibus iam dicti Engilberti excitati, eiusque ut opinor precibus compuncti, eum adierunt, et quia ipsi essent, confessi, deinceps vitam duxerunt religiosam. Hoc factum mirabile, et alia quaedam, de quibus in sequentibus dicetur, ab aliis mihi relata, et utrumnam vera essent a me interrogatus, ita gesta fuisse simpliciter testatus est. Et quia cum simplicibus sermocinatio Domini est, dedit ei etiam spiritum prophetiae, ut damnum luminis exterioris claritate oculorum interiorum recompensaretur. Tempore quodam invitatus a Duxissa Saxoniae, uxore Henrici Ducis, matrona valde religiosa, inter alia multa quia unus ex filiis eius Imperator esset futurus praedixit. Quod postea impletum vidimus in Ottone, qui Henrico successit in imperio. Hic cum post electionem in maximus fuisset tribulationibus, et pene ab omnibus desperatus, ab eodem caeco confortatus est, ei asserendo, quia omnimodis forent implenda, quae a Deo fuerant praeordinata. Ante illa tempora, cum Helswindis de Giemenich, vidua religiosa, ob discordiam duorum Comitum terrae nostrae timeret filiis suis, Arnoldo et fratribus eius, ipsumque rogaret, ut pro ipsorum incolumitate Deo supplicaret; respondit: Ne sollicita sis pro ista discordia, quia bene [I.363] sopietur; nam alia multo maior iam in ianuis est, pro qua non solum filii tui, sed et tota terra concutietur. Hoc impletum est sub iam dicto Ottone et Philippo eius in regno adversario. Die quadam eunte eo in quadam strata Coloniae, occurrerunt ei plures honestae matronae eiusdem civitatis, euntes ad ecclesiam. Quae dum confabularentur, ait: State vos dominae. Stantibus eis, adiecit: Loquatur illa iterum quae iam loquebatur. Haesitantibus matronis, de qua diceret, ad verbum illius quaelibet singulariter, ceteris tacentibus, loquebatur. Cum ventum fuisset ad Astradam, quae hodie sanctimonialis est in Monte sanctae Walburgis, voce eius audita Engilbertus cunctis audientibus prophetice respondit: Haec cum omni domo sua convertetur ad Christum. Quod non multp post impletum est. Nam cum marito, filio, et filia, quae hodie abbatizat in iam dicto coenonio, servo et ancilla ad ordinem nostrum venit. Vides quam celeriter in apertione oris praefatae feminae Deus revelaverit auriculam eius. De statu animarum plurima dicere consuevit, et nonnunquam, ut aiunt, spiritus erroris sive humanus eum fefellit. Nec mirum. Non semper Prophetae loquebantur spiritu prophetiae, sicut Nathan, qui David ac hoc spiritu suo hortabatur, quod Spiritus sanctus mox per eum fieri prohibuit. In quadam sollemnitate Dominae nostrae cum matertera eius praedicta vespere iret ad proximam villam propter matutinas, et diceret illi: Engilberte, cras mane venias ad me; in ipsa nocte ante lucem audivit vocem cuiusdam ad ostium pulsantis atque dicentis: Engilberte, veni eamus ad matutinas. Quam vocem cum non agnosceret, surrexit tamen et secutus est illum. Ductusque est in ecclesiam quandam, in qua audivit matutinas, primam, tertiam, sextam, nonam. Deinde cum solus reverteretur, et ubinam fuisset, interrogaretur, respondit: Nunquam audivi tam pulchrum cantum, tam suavem melodiam, missam tam gloriosam, sicut audivi hodie. Et hoc sequenti anno ei iterum contigit. Nondum enim susceperat habitum religiosum. Nocte quadam de lecto suo raptus, transpositus est iuxta castrum Molbach in solitudinem satis horrendam. In eodem loco egressa anima eius de corpore, universos angulos [I.364] et sitius eiusdem solitudinis lustravit et consideravit, ita ut postea eo recitante multi mirarentur. Regressa anima, diabolus erranti occurrit dicens: Corpus tuum meum est. Illo se signante, et sanctam Dei genitricem invocante, adiecit: Media pars capitis tui mea est, eo quod pulsata vespera sabbati fuerit lota. Et statim massam picis misit in illam. Quae postea cum maximo labore multorum deposita est. Cum vero moriturus esset, mater eius flens sic ait: o fili dulcissime, modo recedens a me dimittis me in maxima infirmitate. Respondit ille: Sancta Maria liberabit te mater. Eoque exspirante, eadem hora sanata est illa ab infirmitate durissima, qua novem annis laboraverat. Legi in libro Visionum beatae Aczelinae, quod in coelesti mansione sedem viderit vacuam mirae pulchritudinis et gloriae, et dictum est ei, quod esset cuiusdam caeci de Alemannia. Et statim intellexi de fratre isto Engilberto. NOVICIUS: Ut audio, multum Deo cara est simplicitas. MONACHUS: Non solum Deo, imo et hominibus placet. Est quandoque maioris in auribus eorum efficaciae, quam prudentia saecularis.

 

 

Capitulum XI.

De domino Petro Abbate Claravallis, in cuius simplicitate adversarii eius compuncti, bonis, pro quibus contenderant, renunciaverunt.

 

Dominus Petrus Abbas Claraevallis, monoculus ex infirmitate, vir sanctus, nomine et re Petri Apostoli imitator, filius columbae dictus est, eo quod magnae et purae fuerit simplicitatis. Cum ipso et fratribus eius miles quidam pro quibusdam bonis contendebat. Praefixus est dies, in quo vel miles cum Abbate componeret, vel coram iudice litem intraret. Venit ad diem miles cum amicis suis, venit et Abbas solo monacho quodam simplice secum assumto. Non tamen in equis, sed pedites venerunt. Et cum esset Abbas venerabilis pacis et paupertatis amator, rerumque transeuntium contemtor, coram omnibus dicebat militi: Homo Christianus es. Si dixeris in verbo veritatis, quod bona ista, pro quibus contentio est, tua sint et tua esse debeant, bene [I.365] sufficiet mihi testamonium tuum. Ille magis curans de bonis obtinendis, quam de verbo veritatis, respondit: In veritate dico, quod mea sint haec bona. Ad quod Abbas: Sint ergo tua tibi, ego de cetero illa non requiram. Sicque reversus est ad Claramvallem. Miles etiam ad uxorem suam quasi victor rediens, cum ei per ordinem recitasset quid ei Abbas dixisset, vel quid ipse egisset, illa territa ad verba tam pura et tam simplicia, respondit: Dolose egisti contra sanctum Abbatem, ultio divina nos puniet. Nisi monasterio bona sua restituas, consortio meo carebis. Territus ille, ad Claramvallem venit, bonis ultro renunciavit, de indebita sancti Abbatis vexatione veniam postulans. Vir iste beatus temporibus seniorum nostrorum visitavit in Claustro. Erat antem secundum carnem nobilis, et consanguineus Philippi Regis Franciae, qui praecipuus amator erat sanctae simplicitatis.

 

 

Capitulum XII.

De Philippo Rege Francorum, qui in Abbatis sancti Victoris simplici taciturnitate aedificatus, adversarios eius compescuit.

 

Retulit mihi Constantinus monachus noster, quod eo tempore quo Parisiis in studio fuit, Johannes Abbas sancti Victoris, qui natione Teutonicus est, cum quibusdam nobilibus et magnis viris pro magno allodio coram Rege Philippo placitaverit. Qui cum secum adduxisset quosdam ex fratribus viros literatos et iurisperitos, haberentque adversarii advocatus in causis exercitatos, partibus hinc inde respondentibus, Abbas simpliciter sedens, nec unum verbum ad allegate respondit, ita ut magis videretur vacare orationi, quam litigationi. Hoc cum Rex considerasset, ait Abbati: Domine Abbas, quare vos nihil loquimini? Respondente Abbate multum leniter et valde simpliciter: Domine, nescio quid loqui; aedificatus Rex et compunctus subiecit: Revertimini vos in claustrum vestrum, et ego loquar pro vobis. Post quorum [I.366] discessum Rex iram simulans, dixit militibus: Ego praecipio vobis sub interminatione gratiae meae, ne de cetero sanctum Abbatem istum inquietetis. Sicque factum est, ut bona quae fratres obtinere non poterant per multas querimonias, sola apud Regem obtineret Abbatis simplicitas. Et est impletum in eo illud Moysi: Alius pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Aliis tibi adhuc ostendam exemplis, qualem locum venerationis in corde eiusdem Regis virtus obtinuerit simplicitatis.

 

 

Capitulum XIII.

Item de eodem, qui Laudunenses clericos commendavit ob simplicem electi sui praesentationem.

 

Tempore quodam clerici Laudunenses, Episcopo suo defuncto, quendam ex suis fratribus canonicum simplicem in Episcopum eligentes, sub his verbis praedicto Regi illum praesentaverunt: Domine, nos praesentamus vobis dominum Emelricum electum nostrum. Hoc ei nomen erat. Rege tacente, et formam illius praesentationis considerante, tandem respondit: Quem praesentatis mihi? Responderunt: Dominum Emelricum. Et Rex: Vultis aliquid pllus dicere? Illis timentibus, ne forte aliquid Regi displiceret in persona, vel in verbis praesentationis, responderunt: Nihil, domine. Tunc ait Rex: Raro audivi talem praesentationem. Quando aliquis mihi praesentatur electus, nomen dignitatis eius exprimitur ab electoribus, in hunc modum: Domine, nos praesentamus vobis dominum N. Archidiaconum, Praepositum, Decanum, vel Scholasticum nostrum. Fateor vobis, satis mihi placet tam simplex simplcis canonici praesentatio, et idcirco spero, quod a Deo facta sit ipsa electio. Nostis qualiter in iam dictis dignitatibus electiones celebrentur? Si Scholasticus est, causas canonicorum suorum fovendo, tum propter literaturam, tum propter comparatam amicitiam, ab ipsis in Episcopum eligitur. Si Decanus est, hypocrisi sua fratrum excessus dissimulando, cognatos et amicos introducit a quibus sublimatur. Si Archidiaconus, vel Praepositus est, utpote vir nobilis, parentum potentia magis intruditur quam eligatur. Ecce haec [I.367] est causa quare capita Ecclesiae sint infirma. Deinde conversus ad electum, ait: Domine Emelrice, quia electio vestra videtur mihi esse simplex, rationabilis et canonica, non vobis deero, ubicunque me indigueritis. Lambertus monachus noster, qui mihi haec retulit, eodem tempore dicit se fuisse Parisiis. Qualis vero ac quantus fuerit huius Regis circa simplices affectus, sequentis operis declarabit effectus.

 

 

Capitulum XIV.

Item de eodem Rege, qui simplicem monachum in Abbatem sancti Dyonisii promovit, praelatis ambitiosis prudenter amotis.

 

Ante hoc triennium, defuncto Abbate sancti Dyonisii gentis Francorum Apostoli, cum ditissima illa abbatia vacaret, et ad eam plures aspirarent, venit ad Regem saepedictum is qui in congregatione videbatur esse potior, Prapositus videlicet, pro abbatia supplicans, et dicens: Domine, ecce quigentas offero vobis libras, ut propitius mihi sitis in hac abbatia. Cui Rex nihil promittens, sed symoniacum muneris receptione quasi in arce spei ponens, respondit: Date pecuniam camerario meo secrete. Recedente igitur Praeposito, et quasi de regio favore certificato, cellerarius, de his nihil sciens, eundem Regem adiit, et Praeposito similia petens, similem pecuniae quantitatem obtulit, a quo simile respondum accepit. Novissime venit thesaurorum infidus custos, et ipse pro abbatia Regi quingentas libras offerens. Cui sicut superioribus responsum est. Et licet Rex, sicut homo prudens, dissimularet, plurimum tamen ei displicebat trium illorum monachorum ambitio, et proprietatis vitium, imo tam exsecrabile furtum, sciens oblatam pecuniam monasterio fuisse subractam. Praefixit tamen conventui diem, in qua eis Abbatem constitueret, eo quod abbatia in manus eius devoluta fuisset. Sedente Rege in Capitulo, verbis ad hoc idoneis praemissis, cum diligenter circumspiceret, et personas consideraret, tres praedicti monachi, Praepositus videlicet, cellerarius et sacrista, in summa exspectatione erant positi, singuli per momenta singula abbatiam sibi sperantes esse porrigendam. [I.368] Et licet spes sancta non confundat, omnes tamen in sua exspectatione sunt confusi. Nam Rex videns monachum quendam simplicem in angulo Capituli residentem, et nihil minus quam de abbatia sperantem, inspiratione divina ut surgeret praecepit. Stante illo cum verecundia coram Principe, dictum est ei ab eodem Rege: Domine, en committo vobis abbatiam sancti Dyonisii. Quo audito, homo ille simplex cum Regi non assentiret, imo fortiter reclamaret, asserens se personam esse humilem, privatam et despectam, atque ad tantam dignitatem nimis indignam nimisque insufficientem, se vituperando apud Regem commendavit. Et coegit eum. Postea subiecit: Domine, ecclesia ista plurimis debitis est obligata, nec est unde solvantur. Cui Rex subridendo respondit: En in instanti mille quingentas libras vobis dabo, et cum necesse fuerit, vobis accomodabo pecuniam, insuper auxilium et consilium impendam. Praecepitque camerario suo praedictam pecuniam ei afferre. Adhuc puto vivit, et forte per eum domus illa melius regitur, quam per illos esset regenda, qui ad eius regimen aspiraverant. Occurrit mihi et simile huic.

 

 

Capitulum XV.

De simpliciti monacho, qui Fredericus Imperator contulit abbatiam occasione acus.

 

Ante haec tempora, cum sub Imperatore Frederico, huius Frederici avo, una ex imperialibus abbatiis vacaret, duoque electi essent, nec concordare possent, unus illorum magnam summam argenti, quam in monasterio congregaverat, eidem Frederico obtulit, quatenus sibi assisteret. Et promisit ei pecunia recepta. Postea intelligens adversarium eius virum esse bonum, simplicem et ordinatum, coepit cum suis habere consilium, qualiter indignum amoveret, et ob virtutes suas electum confirmaret. Et dixit ei quidam: Domine, sicut audivi, monachi omnes ex regula tenentur acus portare. Sednte vobis in Capitulo, dicite illi inordinato, ut ad punctionem di-[I.369]gitorum vestrorum acum suam vobis accomodet, et cum non habuerit, invenietis contra eum occasionem quasi de irregularitate. Quod cum factum fuisset, et ille acum non haberet, ait alteri: Domine, praestate vos mihi acum vestram. Quam cum ille mox exhiberet, forte praemunitus; respondit Imperator: Vos estis monachus in ordine iustus, et ideo tanto honore dignus. Ego decreveram honorare adversarium vestrum; sed ille irregularitate sua se reddidit indignum. Bene apparet in his minimis, quam negligens et dissolutus sit in maximis. Talique sophismate monachum astutum Imperator amovit, et simplicem in Abbatem promovit. NOVICIUS: Ignoravi hactenus tantam inesse virtutem in acu. MONACHUS: Virtus non est in acu, sed acus signum virtutis, id est, humilitatis est in monacho. Ad resarciendum vestimenta sua dissuta portat illam.

 

 

Capitulum XVI.

De Abbate, quem Otto Imperator commendavit propter acum.

 

Otto Imperator antecessor iunioris Frederici, qui nunc imperat, cum die quadam tres Abbates ordinis nostri illi loquerentur, volens eos probare, uni illorum dicebat: Domine Abbas, concedite mihi acum vestram. Respondente eo: Non habeo, domine; rogavit secundum, qui etiam non habuit. Tertius vero requisitus, cum haberet acum, respondit ei Imperator: Vos estis verus monachus. Ecce hoc est quod iam dixi, acum in monacho signum esse virtutis.

 

 

Capitulum XVII.

De monacho, super quem morientem diabolus acum ignitam proiecit, eo quod acum sanus portare contemneret.

 

Retulit mihi vir quidam religiosus de quodam monacho ordinis nostri rem satis terribilem, quae huic loco satis congruit pro exemplo. Cum acum secundum monachorum consuetudinem sanus portare non curaret, vel forte contemneret, [I.370] posito eo in agonia, diabolus affuit, et acum ignitam, ad humani corporis longitudinem, manu ferens, iecit super illum dicens: Quia acum noluisti portare sanus, feras hanc acum moriturus. Qui visum astantibus referens, terruit omnes. NOVICIUS: Si haec ita se habent, de cetero sine acu non ero. MONACHUS: Monachus, nisi necessitas excludat, sine plenitudine ordinis esse on debet. NOVICIUS: Recordor monachorum supradictorum, qui pro abbatiis adipiscendis pecunias obtulerunt. Possuntne monachi ordinis nostri, qui pecunias non habent, in talibus symonias facere? MONACHUS: Possunt utique, quia sicut symonia est corporalis, ita et mentalis. Haec facit ut monachus ad dignitates aspiret, et qualiter adimpleri possit, diligenter excogitet, vel quod periculosius est, ut fiat, ingeniose procuret. De hoc tibi referam exemplum, quod nobis retulit dominus Karolus Abbas Vilariensis, tunc recenter gestum.

 

 

Capitulum XVIII.

De Abbate, quem inclusa symoniace intrasse dicebat, eo quod electionem suam astute procurasset.

 

Abbas quidam ad quandam veniens inclusam, quam noverat feminam esse sanctam, et divinis revelationibus assuefactam, ait illi: Peto, soror, ut Deum roges pro me, quatenus tibi ostendere dignetur, si ei placeat, et mihi expediat, manere in officio huius abbatiae. Mox illa surgens abiit et oravit, celeriusque reversa, quae sibi fuerant revelata, Abbati manifestavit. Non est, inquit, voluntas Dei, neque expedit tibi, ut in hac abbatia maneas, neque salvare poteris in ea animam tuam. Quare? Quia symoniace intrasti. Abbate stupente super hoc verbo, ac dicente: Quid est quod loqueris, soror? Non enim mihi alicuius symoniae in electione mea conscius sum; respondit illa: Ego tibi ostendam symoniace te intrasse. Mortuo antecessore tuo, tu ad abbatiam aspirans non simpliciter ambulasti, sed fratres tuos simplices tali modo nimis astute circumvenisti. Non est necesse, aiebas, ut aliquam per-[I.371]sonam extra domum nostram, quae valde honesta est, eligamus, ne nos ipsos confundere videamur. Tibi enim constabat, quia si electio fieret in domo, non aliam nisi tuam personam eligerent. Ecce sic factus es Abbas. Quod ille audiens, confessus est, et non negavit. Statimque patrem Abbatem adiens, donec absolveretur petere non cessavit. NOVICIUS: Si Abbas iste ad abbatiam aspirando tam graviter peccavit, quid est quod Apostolus dicit: Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat? MONACHUS: Apostolus non reprehendit Episcopatum, sed desiderium, quia in illo attendit laborem, in isto ambitionem. Unde mox subiunxit: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, oudicum, prudentem, ornatum, humilem, hospitalem, doctorem, et cetera. Idem sanctus Benedictus diffinit de Abbate in regula: Licet nemo sibi assumere debeat honorem, sicut hodie heu multi faciunt, sed qui electus fuerit a Deo sicut Aaron: videtur tamen quod aliquis possit desiderare sine periculo huiusmodi dignitares, ad hoc tantum, ut prosit, non ut praesit. Teste Salvatore, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. NOVICIUS: De hoc audire delectat exemplum.

 

 

Capitulum XIX.

De Mauritio Episcopo Parisiensi, qui se ipsum simpliciter elegit.

 

MONACHUS: Dum nostris temporibus Parisiis vacaret Episcopatus, et electores inter se concordare non possent, tribus sua vota commiserunt. Qui tres cum in unam convenire nequirent personam, magistro Mauritio, qui unus trium erat, duo suam dederunt auctoritatem, ut quemcunque ipse nominaret, Episcopus esset. Et quia Mauritius, ut rei exitus probavit, magis cupiebat prodesse, quam praeesse, se ipsum nominavit, dicens: Aliorum conscientias et propositum ignoro, Episcopatum hunc, gratia Dei me adiuvante, irreprehensibiliter regere propono. Quod et fecit. Sactae enim vitae fuit, tam verbo quam exemplo plurimis profuit, dies [I.372] suos in eodem Episcopatu clausit. Hoc etiam noveris, quod saepe ambitiosi a desiderio suo nutu Dei fraudentur, et si promoti fuerint eius permissione, vix evadant, quin in ipsis dignitatibus periculose tribulentur, vel cum confusione deponantur. Audi de his exempla forte aliquibus necessaria.

 

 

Capitulum XX.

De astuto Priore, qui personam ob infamiam eiectam elegit, ne sua pars infirmaretur.

 

Prior quidam ordinis nostri, defuncto Abbate suo, ad abbatiam aspirans, cum tempore electionis a Visitatore, sicut ceteri seniores de persona idonea interrogaretur, non corde columbino monachum quendam de domo eadem ob infamiam eiectum nominavit. Sciebat enim Prioris auctoritatem non esse modicam, et si aliquem de conventu nominaret, per hoc suam electionem posse infirmari, et se in suo desiderio impediri. Factum est nutu ut creditur divino, ut ceteri, eius exemplo, eandem personam eligerent, dicentes intra se: Prior noster oculus noster est, nec talem personam nominasset, si ei de illius innocentia non constaret. Forte si idem Prior simpliciter ambulasset, factus esset Abbas. Et satis puto, quantum ex verbis cuiusdam Abbatis, qui mihi haec retulit, coniicio, quod tantum fuerit cruciatus in eiusdem monachi promotione, quantum ille tribulatus exstiterat in sua eiectione. Ecce sic astutos et dolosos punit etiam in praesenti Deus. De tribulatione, confusione et deiectione praelatorum Ecclesiae hodie magis quam ante nostra tempora abundant exempla. Et hoc forte ideo, quia Dei voluntas in illorum promotione non fuit. Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi. Verba sunt Dei per os Jeremiae Prophetae. NOVICIUS: Cum Deus in virtute simplicitatis, sicut probatum est exemplis, plurimum delectetur, puto quod in vitio ei contrario, id est, astutia multum exacerbetur. MONACHUS: Vitium simplicitati oppositum duplicatus est, cui sodalis est astutia. NOVICIUS: Unde dicitur duplicitas? MONACHUS: A duplici plica, sicut simplicitas quasi sine [I.373] plica. Simplex enim hoc quod dicit, hoc intendit, hoc agit. Duplex autem aliud habet in corde, aliud in ore, aliud agit, et aliud intendit. De quo per Apostolum Jacobum dicitur: Vir duplex animo, inconstans est in omnisbus viis suis. Bonum enim simulat, ut simplices efficacius decipiat. Unde per Ecclesiasticum dicitur: Vae peccatori terram duabus ingredienti viis. Tales sunt illi, de quibus Dominus dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Tales sunt multi ex his barbatis, qui in habitu et tonsura religionis terras circueunt, et plurimos decipiunt. Ex quibus nostris temporibus multi sunt orpter sua maleficia interfecti. Et licet quidam ex huiusmodi viatoribus viri sint sancti et sine felle, propter malos tamen despiciuntur. Hinc est quod anno praeterito dominus Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus in Synodo sua praecepit, ne aliquis illorum in sua Dioecisi hospitio reciperetur.

 

 

Capitulum XXI.

De homine, qui sub typo simplicitatis Bonnae plures decepit.

 

Non sunt multi anni elapsi, quod quidam sub typo religiositatis Bonnam venit, et simplicitatem simulans, orando, vigilando atque ieiunando plurimos decepit. Quem cum canonici eiusdem pagi talem esse putassent, qualem se simulaverat, hospitale illi pauperum commiserunt. Cui etiam plures saecularium pecuniam dederunt reservandam. Parvo emerso tempore coepit ille deceptor a simulatio rigore discedere, bibere vinum, carnes comedere, orare rarius, dormire diutius. Quod cum ei fuisset obiectum, repsondit: Ego ad tempus a sacerdote huiusmodi observantias suscepi. Quid plura? Tandem clanculo discedens, pecuniam commendatam detulit, et quam damnosum vitium esset duplicitatis, operibus ostendit. Quo audito, Christianus Decanus tale verbum respondit: Eia fratres, certe animam meam pro nullius anima dabo. De [I.374] huiusmodi trufatoribus plurima deceptionum genera, temporibus nostris gesta, tibi dicere possem, sed non sunt aedificatoria. Vis nunc audire quali poena Deus saepe puniat in praesenti vitium duplicitatis et astutiae? NOVICIUS: Volo et desidero. MONACHUS: Audi ergo.

 

 

Capitulum XXII.

De homine, qui per serpentam punitus est in collo, quia dolose egerat in matrem.

 

Juvenis quidam saecularis de Mosella natus, si bene memini nomine Henricus, matrem simplicem verbis quidem mellitis, sed intentione venenata, tali modo circumvenit. Mater, inquit, peto ut omnibus tuis bonis, feodis scilicet et allodiis, sollemniter renuncians, me illa suscipere sinas, ut divitiarum gratia uxorem ducere valeam honestiorem. Omnia mea tua sunt, et ego tibi honestissime providebo. Mater in filio serpentis astutias non obeservans, petitionibus eius annuit, omium suorum usufructuario resignato, immemor dicti Sapientis: Melius est ut rogent te filii tui, quam te respicere in manus ollorum. Quid plura? Sponsa introducitur, et mater expellitur. Quae cum egeret, et plangeret quotidie, ille aures obturavit, ne gemitus matris audiret. Die quadam cum uxore in mensa sedens, et matris ad ostium pulsantis vocem intelligens, ait: Ecce, iterum diabolus clamat ibi. Dixitque puero: Vade pone pullum istum in cistam, donec recedat. Quod cum factum fuisset, et illa intromissa, dum filio supplicasset, ut sui misereretur, cum multo verborum turbine expulsa est. Tunc ille ad puerum: Refer, inquit, nobis pullum. Puer vero, ut cistam aperuit, non in scutella pullum, sed serpentem complicatum conspexit. Qui territus rediens, quid viderit domino renunciavit. Post quem missa ancilla dixit se similia vidisse. Ille sibi putans illudi, ait cum indignatione: Etiamsi diabolus fuerit, ego tollam eum. Et surgens de mensa, mox ut se in cistam ad levandam scutel-[I.375]lam inclinavit, serpens collo eius insiliens, ut vitium duplicitatis congrue puniret, circa eius guttur se colligando duplicavit. Cum comedente comedit, et quotiens ei subtrahebantur cibaria, vel adhibebantur aliqua quibus deponi deberet instrumenta, ita collum hominis strinxit, ut intumescente facie, oculi de sedibus suis moverentur. NOVICIUS: Merito autem videtur mihi punitus per serpentem, quia sicut diabolus per serpentem Evam decepit, ita per istum mulierem simplicem circumvenit. MONACHUS: Recte sentis. Jam tredecim anni sunt elapsi, plus minus, ex quo ista contigerunt. Nam ductus est idem Henricus in carruca per provinciam nostram ad diversa sanctorum limina, et viderunt eum multi. Quem praedicta mater, poenae eius compatiens, materno affectu sequebatur. Circa eadem tempora vitium duplicitatis et astutiae a supradicto Philippo Rege Franciae, tali ordine deprehensum, terribiliter est punitum.

 

 

Capitulum XXIII.

De Praeposito Parisiensi, quem Rex Philippus vivum infodi iussit, eo quod mortuo dolose vineam abstulisset.

 

Habebat idem Rex in civitate Parisiensi Praepositum, qui cuiusdam sui convicis vineam concupiscens, ut sibi venderet illam, importune nimis institit. Respondente cive sicut Naboth respondisse legitur Achab Regi Israel: Vivit Dominus, quia non vendam tibi patrum meorum hereditatem, eo quod nulla ad hoc me compellat necessitas; Praepositus minas intulit, sed non profecit. Contigit ut interim homo moreretur. Quo cognito, Praepositus effectus hilarior, huiusmodi dolos, sicuti homo astutus nimis, ad sui perciciem excogitavit. Duos siquidem ex scabinis, ut sibi testimonium falsitatis ferent, pecunia corrupit. Cum quibus, sicut condictum fuerat, mox intempesta nocte defuncti sepulchrum adiit, terraque eiecta in fossam descendit, et sacculum pecuniae, quam vivo pro vinea obtulerat, in manu ponens mortui, ait: Testes estis vos domini, quod tantam pecuniam homini isti pro vinea sua [I.376] tali dederim, quam ipse quidem, ut vos videtis, manu sua recipit, nec aliquid contradicit. Dicentibus illis, testes sumus, mox recepit pecuniam, et reiecit terram. Mane, testibus eisdem adhibitis, vineam sibi vendicavit. Quod cum relicta defuncti didicisset, stupens accurrit, et contradixit, asserens neque maritum neque se vineam illam Praeposito vendidisse, neque unquam pecuniae aliquid pro ea recipisse. Cui ille respondit: Ego tanto vineam comparavi, pecuniam sub testimonio horum scabinorum in manus viri tui posui, nec contradixit. Quae se nihil videns proficere, ad Regem cucurrit, de violentia Praepositi illi conquerens. Illo sub praedictorum testimonio contradicente, Rex, quia audientiae vacare non potuit, quibusdam causam commisit. Qui testimonio scabinorum decepti, in partem Praepositi declinantes, pro eo contra viduam dedere sententiam. Tunc illa amplius turbata, cum Regi clamosis fletibus nimis esset importuna, Rex testes vocari iussit, et quasi vir prudens, prudenter illos examinavit, accesito prius uno, et solus loquens cum solo, ait: Nosti Dominicam orationem? Respondente illo: Novi domine; subiunxit Rex: Dic ergo illam me audiente. Quod cum fecisset, nihil aliud ei loquens, praecepit ut in vicinam cameram parum secederet. Et advocans alterum, severius eum allocutus est, dicens: Socius tuus de vinea illa tam meram mihi retulit veritatem, sicut est sanctum Pater noster, quo nihil est verius. Quod si ab eo discordaveris, punieris. Aestimans ille, quia Regi omnia dixisset, timens ac tremens ad pedes eius corruit, dicens: Miseremini nostri, domine, quia sic et sic fecimus, a Praeposito vestro inducti. Iratus Rex valde, vineam viduae restituit, et Praepositum vivum sepeliri praecepit. NOVICIUS: Juste actum est, ut is sine misericordia infoderetur vivus, a quo inhumane mortuus fuerat effosus. MONACHUS: Poena peccati a Deo est, et fit saepissime, ut secundum modum sulpae formetur modus vindictae. De quo tibi subiungam exempla. [I.377]

 

 

Capitulum XXIV.

De fura a patibulo liberato, et denuo suspenso, dum suum liberationem inique impeteret.

 

Canonicus quidam sancti Andreae in Colonia, sicut mihi retulit magister Renerus eius concanonicus, ad colligendam cuiusdam ecclesiae suae decimam singulis annis mittere consuevit servum suum. Qui ante quoddam patibulum transiens, et hominem recenter in eo appensum adhuc palpitare cernens, misericordia motus, laqueum gladio incidit, atque allata aqua refocillavit. Qui resumtis viribus, mala pro bonis retribuens, ad proximam villam liberatorem suum secutus, in equi eius frenum manum misit, et quia eundem sibi vi abstulisset, vociferatus est. Mox homines circumquaque accurentes, et de rapina frementes, sine audientia iuvenem ad idem patibulum, de quo fuerat fur depositus, duxerunt. Nondum homines alterius villae, qui ad suspendium iam dicti furis confluxerant, plene reversi fuerant; et ecce concursum ad patibulum, quod commune erat utrique villae, videntes, nutu Dei reversi sunt, causam interrogantes. Data est homini copia loquendi. Ego, inquit, hominem istum de hoc patibulo liberavi, et ecce tam iniquum beneficium rependit mihi. Quem illi considerantes et cognoscentes, secundo eum plene suspenderunt, et liberatus est sanguis innoxius.

 

 

Capitulum XXV.

De falso peregrino iusto Dei iudicio suspenso, dum vero peregrino furti crimen impingeret.

 

Non est diu, quod perégrinis quibusdam de Alemannia ad limina sancti Jacobi tendentibus, falsus eis frater nocte quadam se sociavit. Mane exeuntibus de hospitio, usque ad portam civitatis illos secutus, uni illorum manus iniecit, clamans sibi equum eundem ab eo ablatum. Et compulsi sunt redire in hospitium a iudice. Testificantibus peregrinis [I.378] omnibus, quod is, quem ille iniquus impetierat, esset vir simplex et bonus, iudex prudenter agens, fure absente, omnium equorum sellas et frena deponi, sicque eos in stabulum duci praecepit. Quo facto, dixit ad furem: Intra et educ equum tuum. Intravit ille, et adduxit equum foras, non tamen illum, quem in porta sibi dixerat fuisse sublatum. Non enim plene tunc eum consideraverat. Tunc omnibus ridentibus, et cuius equus esset extractus, iudici exponentibus, dolosus ille patibulo appensus est. Vides nunc qualiter Deus in simplicitate ambulantes protegat, et male astutos puniat? NOVICIUS: Recordor te superius dixisse, poenam peccati esse a Deo. MONACHUS: Quod a Deo sit omnis poena, testis est Amos Propheta dicens: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Item Dominus per Isaiam: Ego Dominus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Malum dicit poenam et tribulationem, quae patientibus videntur mala, licet in se sint bona, utpote Dei creatura. Quod autem a Deo sit peccati poena, tibi exemplificabo.

 

 

Capitulum XXVI.

De Bertholpho Palatino de Wittillinbach, cui divinitus praeceptum est, ut hominem primo sibi obviantem suspenderet.

 

Bertholphus Palatinus de Wittillinbach iudex erat severissimus, ita ut furibus etiam pro damno unius obuli vitam auferret. Et sicut a quodam Abbate audivi, quotiens exivit, laqueos cingulo suo appendit, ne reorum poena caperet dilationem. Die quadam mane surgens, et laqueum cingulo suo solito subnectens, huiusmodi vocem in aere audivit: Bertolphe, quicunque tibi egresse de castro tuo primus occurrerit, hoc laqueo eum suspendas. Qui vocem pro omine accipiens, mox ut egressus est, occurrit ei quidam scultetus suus primo. Quo viso, cum satis doleret, eo quod hominem diligeret, dicebat illi: Doleo de occursu tuo. Quare? Quia [I.379] suspenderis. Et ille: Quare suspendar? Respondente illi Palatino: Nescio, sed praepara te per confessionem, et ordina de rebus tuis, quia voci divinae resistere non debeo; ille videns aliter esse non posse, ait: Justus est Dominus. Ego plures in domum meam declinantes, insequens occidi, multis multa rapui, nec tibi domino meo unquam fidelis exstiti, neque pauperibus peperci. Et mirati sunt omnes audientes eius confessionem, et cognoverunt in eius morte, peccati poenam esse a Deo. Et quia idem Palatinus sine misericordia iudicavit, cum in ultionem Philippi Regis, quem occiderat, ab Henrico marschalco eius interficeretur, misericordiam quaesivit, nec invenit. Non est aequum iudicium, nec a Deo praeceptum, ut minor et maior culpa simili poena plectantur. NOVICIUS: Jam satis ex his didici, quod Deus peccatum puniat secundum modum et qualitatem culpae. MONACHUS: Hoc plenius scies in sequentibus capitulis, in quibus nostris temporibus evidentissime punire voluit vitium duplicitatis.

 

 

Capitulum XXVII.

De Theoderico de Erinportze, qui revoluto anno eadem die, eadem via mortuus est elatus, qua Philippus Rex eius industria fuerat introductus.

 

Tempore schismatis, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, cum Colonienses tum propter obedientiam Sedis Apostolicae, tum propter iusiurandum eidem Ottoni factum, fideliter assisterent, et multis expensis atque damnis et periculis subiacerent, quidam ex eis pecuniis a fautoribus Philippi, ut dicebatur, corrupti sunt occulte. Inter quos potior videbatur Theodericus de Erinportze. Per cuius astutiam tantum laboratum est, ut deserto Ottone Philippus in civitatem reciperetur. Ore quidem fuerat cum illo, sed corde cum isto. Die quadam cum idem Philippus patronos civitatis, qui circumferebantur, sequeretur, ducebat idem Theodericus eum ad matronas, respiciens et dicens: Ecce [I.380] vos dominae, iste est Rex meus, quem semper optavi. Mira dispensatio Dei. Anno revoluto die eadem, per eandem plateam mortuus efferebatur. Et cum in monasterio sanctimonialium, quod Piscina dicitur, esset sepeliendus, literis Priorum, quos saepe nimis turbaverat, est prohibitus.

 

 

Capitulum XXVIII.

De Henrico Ratione, cuius praebendam, obtinuit is qui eius consilio a Petro Cardinale fuerat intrusus.

 

Ante hoc paucos annos, cum Petrus Cardinalis de Saxo esset Coloniae, Henricus cognomento Ratio, ecclesiae sanctae Mariae ad Gradus canonicus, et causarum advocatus peritissimus, ad hoc eundem Cardinalem induxerat, ut eiusdem ecclesiae canonicis praeciperet, quatenus cuiusdam civis filium, nullo stipendio vacante, in fratrem et concanonicum eligerent. Quod cum illis visum fuisset absurdum nimis, nec acquiescerent, suspensi sunt a divinis. Udicantes vero eandem suspensionem frivolam, unanimiter Praepositum elegerunt. Henricus autem, ut turbatos amplius turbaret, solus alium Praepositum elegit, cum quo et pro quo fratrum pacem litibus et damnis non modicum turbavit. Justo Dei iudicio eodem anno primus omnium defunctus est, et aperto ore sepultus. Obtinuitque praebandam illius adolescens consilio eius intrusus. Audivi veraciter, nulla arte os eius potuisse claudi, ut omnibus patesceret, quanta culpa esset, in causis vendere linguam. NOVICIUS: Rogo ut vitio duplicitatis postposito ad simplicitatem sermo redeat, quae in causis, ut praedictum est, etiam linguas disertas enervat. MONACHUS: Hoc plenius sequentis capituli declarabit oratio. [I.381]

 

 

Capitulum XXIX.

De sacerdote idiota, qui simplicitate verborum suorum coram Innocentio Papa ecclesiam obtinuit.

 

Dominus Innocentius Papa vir literatissimus et sermonis diserti, sicut mihi retulit Caesarius monachus noster, Abbas quandoque Prumiensis, qui praesens tunc erat, ita in cuiusdam sacerdotis simplici sermone compunctus est, ut ecclesiam, quam propter illiteraturam perdere merito debuerat, per eam obtineret. Cui cum quidam clericus ecclesiam suam nescio quo pacto abstulisset, et ille appellatus ab eo coram iam dicto Innocentio comparuisset, verbisque compositis et sententiis ponderosis pro se allegasset, simplex ille sacerdos sermonem eius interrumens ait: Sancte pater, ipse non dicit verum, ipse magnam mihi fecit iniuriam. Considerans illum dominus Papa hominem simplicissimum, respondit: Enarra mihi causam tuam. Et ille: Ego nescio Latine loqui. Loquere, inquit, sicut nosti, bene te intelligam. Tunc ille satis timide satisque corrupte his verbis usus est: Sancte pater, iste clericus multos habet ecclesias, et ego tantum habui unum, et eundem mihi rapuit, modo habet unum cum aliis. Hoc tibi conqueror. Cui Papa compassus, ait eius adversario: Quid ad haec loqueris, frater? Tua avaritia non sinebat te pluribus esse contentum ecclesiis, quin isti pauperi etiam suam auferres. Tam simplicis naturae est, ut si causam habuisset iniustam, nunquam venisset ad curiam Romanam. Justitia audaciam illi contulit. Praecipio tibi ne eum in ecclesia sua de cetero inquietes, et ego de ecclesiis tuis dispensabo. Quo audito, timens cessit, quia simplicitas pro eius adversario pugnavit. NOVICIUS: Cum simplicium verba et opera saeculi Principes tantum venerentur, puto quod in illorum oratione Deus plurimum oiocundetur. MONACHUS: Hoc tibi Simplex Paulus ostendit, sed et ego recentioribus tibi pandam exemplis. [I.382]

 

 

Capitulum XXX.

De simplici oratione conversi, qui minabatur Christo, quia matri eius conquesturus esset de illo, si non liberaret eum a tentatione.

 

In Claustro quidam conversus simplex satis graviter tentabatur. Qui stans in oratione hos verbis usus est: Vere, Domine, si non liberaveris me ab hac tentatione, ego matri tuae de te conquerar. Pius Dominus magister humilitatis et amator simplicitatis, ac si timeret apud matrem accusari, conversi querimoniam praevenit, tentationem eius mox mitigans. Alius, quidam conversus post tergum eius stans, cum hanc orationem audisset, subrisit, aliis eam ad aedificationem recitans. NOVICIUS: Quem non aedificet tanta Christi humilitas? MONACHUS: Dicam tibi alias simplicium orationes, in quibus adhuc amplius iocunderis.

 

 

Capitulum XXXI.

De inclusa, quae Christum quaesivit in foramine, et invenit.

 

Magister Johannes, nunc Abbas sancti Trudonis, cum tempore quodam in Saxonia inclusam sibi familiarem visitaret, et illa fleret, ait: Quid habes, mulier? Quare lacrimaris? Respondente illa: Ego perdidi Dominum meum, devotionis fervorem notans, Abbas sciens illam feminam esse sanctam, ioculariter subiunxit: Circui angulos cellulae tuae, et dic: Domine, ubi es? responde mihi; forsitan in aliquo foramnine muri reperies eum. Quae verba simplicia simpliciter intelligens, post discessum illius parietes cellulae circuiens, et sicut [I.383] edocta fuerat, dilectum invocans, quem quaesivit invenit, et quod perdiderat recepit. Saepe Deus gratiam suam subtrahit, ut avidius quaeratur, et inventa diligentius custodiatur. Post annos aliquot cum idem Johannes eam iterum visitaret, et de statu eius inquireret, illa hilariter respondit: Optime. Gratias vobis ago, quia sicut me docuistis, ita Dominum meum inveni. Qui cum verbum non intelligeret, et illa secundum quod praedictum est, ad memoriam ei cuncta revocaret, subrisit, Christum glorificans, qui simplicibus se conformat.

 

 

Capitulum XXXII.

De simplici sorore in Kummede, cui in oratione Christus respondit, quod esset in saccello.

 

In Kummede monasterio sanctimonialium ordinis nostri, simplex quaedam puella erat, ligneam habens imaginem crucifixi. Quam cum frequenter adoraret et deoscularetur, saccello impositam sub stramentis lectuli sui abscondit. Oblita ubi illam posuisset, omnes angulos monasterii tristis circuivit, quaesivit, sed non invenit. Die quadam ante quoddam altare prostrata, cum pro eiusdem imaginis restitutione oraret, Christumque cum multis lacrimis interpellaret, desiderio puellulae condelectans Dei filius respondit: Noli flere, filia, quia in saccello sub stramine lectuli tui iaceo. Putabam mihi relatum fuisse a Priore loci illius, quod in somnis vocem percepisset, sicuti posuisse me recolo in Homeliis Moralibus de Infantia Salvatoris; sed sic esse postea veraciter intellexi. Mox puella surgens, stramenta sua revolvit, et sicut audierat, sic invenit. Ecce hoc est quod dictum est superius, quod quandoque Dominus suam subtrahat gratiam, ut avidius quaeratur, et quaerendo amplius mereatur. NOVICIUS: Cum Deus in simplicium oratione tantum delectetur, puto quod in conspectu eius valde pretiosa sit mors illorum. MONACHUS: Veraciter pretiosa, quia virtus simplicitatis etiam martyrii palmam et miraculorum gloriam meretur. Tria de hoc subnectam exempla. [I.384]

 

 

Capitulum XXXIII.

De passione simplicis Marcadelli.

 

In Ferraria civitate Lombardiae ante annos paucos erat homo quidam, Marcadellus nomine, mirae simplicitatis, et erga sanctorum loca maximae devotionis. Qui cum ob nimiam simplicitatem a multis pro fatuo haberetur, et in oculis Dei esset prudentissimus, quicquid de suis laboribus ultra necessitates naturae reservare poterat, illud in visitando limina sancti Jacobi in Compostella, aut beatorum Apostolorum Petri et Pauli fideliter expendebat. Tempore quo potuit hominum pecora pavit; et cum prae senectute ad hoc minus sufficeret, ostiatim mendicando eleemosynis fidelium victitabat. Non recedebat de ecclesia, dum divinaa in ea agerentur, unde ab omnibus amabatur. Qui cum frequentius versaretur in quadam villa dictae Dioecesis, et in ecclesia eiusdem villae thuribulum argenteum negligentius pendere conspexisset, timens tam ecclesiae quam suae conscientiae, ait sacerdoti: Non secure hic pendet tale thuribulum. Diccente illo, quia multis annis sine periculo illic pependisset; respondit Marcadellus: Hoc saepe una die evenit, quod in mille annis non contingit. Quid plura? Instinctu diaboli thuribulum subtrahitur, non tamen Marcadello furtum imponitur. Quod cum fur, Domino prohibente et servo suo occasionem martyrii praeparante, vendere nnon posset nec auderet, sciens Marcadellum hominem esse simplicissimum, et ecclesiae illius notissimum, eum secrete adiit, et quia ipse idem rapuisset vas, prius tamen sibi praestito iuramento ne se proderet, confessus est). Cui ille respondit: Da mihi thuribulum, et ego illud nullo sciente bene restituam, et, si necesse fuerit, etiam animam meam ponam pro te. His auditis, fur thuribulum ei tradidit, quod ille feno involutum, sacculo suo immisit. Qui cum plus solito) ecclesiam praefatam frequentaret), ut thuribulum caute et sine nota in locum suum reponere posset, die quadam nimia tempestatum violentia a foribus [I.385] ecclesiae, quae tunc clausa fuerat, depulsus, vicinae domus solatium expetere cogebatur, saccelli sui oblitus. Quem homo quidam pertransiens levavit, et cuius esset non ignorans, uxori suae servandum commisit, ut Marcadello quaerenti illum restitueret. Quae sacci ponderositatem sentiens, marito respondit: Non potest tanti ponderis esse panis, puto quod ex nimia simplicitate illum impleverit lapidibus. Apertoque sacco, cum thuribulum in eo reperisset, et subito clamore vicinis inventum prodidisset, accurrit populus, accurri tandem et ipse Marcadellus. Requisitus de sacco cuius esset, cum mentiri nollet, respondit: Saccus meus est, sed quod in eo est, vestrum est. Ego thuribulum furatus non sum, non tamen furem prodam. Et recitavit eis per ordinem, qualiter ad se devenerit, et quid furi promiserit. Dicentibus eis: Lex est Lombardiae, ut vel furem prodas, vel furis poenam subeas; respondit: In manibus vestris sum; quod iustum est facite de me. Illi sibi prospicere volentes, hominem Ferrariam ducentes, Potestati obtulerunt, casum exposuerunt, innocentiae eius ac simplicitati testimonium bonum perhibentes. Quem cum iudex inducere non posset, ut furem publicaret, capitali sententia super eum data, ante fores maioris ecclesiae tanquam sacrilegii reus sepultum est. Nocte sequenti cum quaedam religiosae matronae civitatis ad ecclesiam propter matutinarum sollemnia irent, venissentque ad tumulum eius, cantus angelicos illic audierunt, cereos ardentes viderunt, insuper et suavissimi odoris flagrantiam senserunt. Quod cum secunda et tertia nocte plenius comperissent, quaecunque audierant vel viderant, seu etiam senserant, Episcopo civitatis retulerunt. Qui cum esset vir religiosus, aliquibus secum assumtis, cum nocte quarta esse ita, ut mulieres dixerant, experimento didicisset, super tumulum hominis Dei basilicam fabricari fecit, et fiunt ibi miracula usque in hodiernum diem ad laudem nominis Christi. [I.386]

 

 

Capitulum XXXIV.

De passione Margaretae virginis Lovaniensis.

 

Circa eadem tempora civis quidam Lovaniensis cum uxore sua rebus ordinatis ad Vilarium domum ordinis nostri se transferre disposuerat. Erant autem ambo religiosi et religiosorum susceptores devoti. Habebant secum puellam adultam cognatam suam, quae loco ancillae tam ipsis quam hospitibus, sicut testes sunt conversi nostri, satis simpliciter ac diligenter ministrabat, et nomen virginis Margareta. Scientes homines quidam maligni pecuniam illos habere collectam, eadem nocte, qua de mane erant profecturi, circa octo domum illorum sero ingressi, quasi cum eis hospitaturi, dictam puellam pro vino miserunt. Interim dominum et dominam totamque familiam ibidem repertam occiderunt, et sublatis omnibus, puellam cum vino reversam secum educentes, domum quandam satis a civitate remotam simul ingressi sunt. Quae cum tristis sederet, et hi qui in domo erant aestimarent quod vi rapta esset, duxerunt illam ad fluvium. Cui cum quidam ex latronibus compaterentur, et diceret unus, sinite eam vicere, et ego ducam illam uxorem; non consenserunt, timentes per eam prodi. Addentes autem portioni unius decem marcas, ut eam occideret, ille agnam simplicem suscipiens, tanquam crudelis carnifex, prius descto eius gutture, cultrum lateri moribundae infixit, sicque hostiam Deo viventem in flumen proiecit. Hospita vero domus, quam intraverant, latenter egressos secuta, quae facta sunt vidit. Mane tam exsecrabili facinore cognito, turbata est civitas, quaesiti sunt latrones, sed non inventi. Consideratis occisorum corporibus, quaestio habita est de puella. Cuius coepus cum piscatores post dies aliquot invenissent, nec tamen prodere praesumsissent, timentes sibi crimen impingi, in litore sepelierunt. Circa cuius sepulchrum alii tempore nocturno luminaria videntes, effossam tulerunt inde Lovaniam, capellulam super eam fabricantes. Et fiunt usque hodie diversa, meritis eius exigentibus, miracula tam in loco occisionis illius quam in loco translationis. Supradictus dominus eius, Amandus nomine, [I.387] cum uxore monacho cuidam Vilariensi post mortem apparens, cum de statu suo interrogaretur, respondit: Nondum plenam habemus gloriam. Novissime requisitus de virgine, subiunxit: Quicquid nobis impensum est gratiae, ex meritis habemus Margaretae, nec audemus respicere ad gloriam, in qua illa est. Cernis nunc quantum operetur ad martyrium simplicitas et innocentia vitae? Omnes quidem occisi sunt, sed non omnes miraculis clarescunt. Unde patet quod non poena faciat martyrem, sed causa. NOVICIUS: Quaenam exstitit causa martyrii in puella ista? Monachus: Ut iam fatus sum, simplicitas et vita innocua. Diversae sunt species martyrii, innocentia videlicet, ut in Abel; iustitia, ut in Prophetis et Johanne Baptista; amor legis, ut in Machabaeis; confessio fidei, ut in Apostolis. Ob huiusmodi causas diversas agnus, id est, Christus, occisus dicitur ab origine mundi. NOVICIUS: Quidam etiam ex nimia simplicitate se ipsos occidunt. MONACHUS: Tales a martyrii gloria prorsus immunes exsistunt, nisi per causam impellentem excusentur. Ecce exemplum.

 

 

Capitulum XXXV.

De simplici concubina sacerdotis, quae se ipsam in fornace exstinxit.

 

Sacerdos quidam, sicut mihi retulit quidam vir religiosus, cum die quadam multis praesentibus sermonem haberet de peccatis et poenis gehennae, mulier quaedam verba eius interrumpens, eo quod territa esset et compuncta, sic ait: O domine, quid fiet de concubinis sacerdotum? Ille sciens feminam valde simplicis esse naturae, in ioco respondit: Nunquam poterunt salvari, nisi clibanum ardentem ingrediantur. Erat et ipsa sacerdotis cuiusdam concubina. Quae verbum sacerdotis non in ioco, sed in multo suscipiens serio, dum die quadam clibanus coquendis panibus succenderetur, et ipsa adesset casu, omnibus egressis, ostium clausit, et ut flammas evaderet aeternas, se ipsam in caminum ardentem prae-[I.388]cipitans, flammis excepta Spiritum exhalavit. In ipsa hora hi qui circa domum fuerant, contemplati sunt columbam candidissimam de ore fornacis exire, et cum multa claritate coeli secreta penetrare. Stupefacti autem de visione, effractis foribus ingressi sunt, et feminam semiustam atque exstinctam extrahentes, ad verbum praedicti sacerdotis, tanquam proprii corporis interfectricem, in campo sepelierunt. Ut autem Deus ostenderet mortem tam simpliciter illatam, non fuisse ex malitia, sed ex obedientia, noctibus candelis ardentibus, videntibus multis, tumulum eius illustravit. NOVICIUS: Non me scandalizat hoc factum, quia legitur in Vitaspatrum, quendam Abbatem cuidam volenti converti, ut fornacem ardentem intraret, praecepisse. Obedivit ille, et reputatum est ei ad iustitiam. Hoc etiam scire delectat, quid columba de fornace egressa significet. MONACHUS: Animam simplicis feminae. Nam in specie eiusdem aviculae sanctus Benedictus, sicut in eius Vita legitur, animam sororis suae Scholasticae vidit coelos penetrare.

 

 

Capitulum XXXVI.

De morte Lodewici simplicis monachi.

 

Colomba haec ad mentem mihi revocat monachum quendam simplicem, Lodewicum nomine, qui ante hoc biennium apud nos defunctus est. Hic cum tempore meridiano agonizaret, et conventus dormiret, monachus quidam in somnis interim vidit columbam candidam in tecto cellulae, in qua moriens iacebat, residentem. Cui cattus niger insidiabatur; et cum esset ei nimis importunus, columba ab eo apprehendi timens, ad ecclesiam volitando fugiens, super crucem ascendit, ibi residens secura. Eadem hora visum alteri cuidam monacho fuit, quod fratribus circulariter hinc inde stantibus, leo circuiens stationem eandem irrumpere nisus sit et intrare; sed a singulis prohibebatur, et calcibus eorum impulsus fugabatur. Interim percussa tabula, conventus accurrit, morientem circumstetit, dictaque letania, sacerdos defunctus, lotus [I.389] et vestitus, cum sollemni cantu deportatus est in oratorium. Et spero quod catti leonisque evaserit insidias. Diabolus catto et leoni, qui satis in forma et in natura concordant, simplicium animabus morientibus maxime insidiando, propter rapacitatem assimulatur. Quam fortiter impellatur et repellatur orationibus iustorum in hora illa terribili, satis audies in distinctione undecima de morientibus. Idem Lodewicus, licet natura simplex fuerit, satis tamen carnaliter ante conversionem vixerat usque ad aetatem decrepitam. Quantum vero virtus simplicitatis Deo, qui naturae simplicis est, placeat, cuiusdam sanctoimonialis mors pretiosa declarabit.

 

 

Capitulum XXXVII.

De morte simplicis monialis, quae capram putabat esse feminam saecularem.

 

In Dioecesi Treverensi monasterium quoddam sanctimonialium situm est, Lutere vocabulo. In hoc ex quadam antiqua consuetudine nulla recipitur puella, nisi septennis sit, vel infra. Ad conversationem simplicitatis, quae totum corpus lucidum facit, huiusmodi constitutio sive consuetudo inolevit. Erat enim in eodem coenobio recentiori tempore virgo quaedam adulta, sed in rebus mundanis tam infantula, ut vix discernere posset inter pecus et hominem saecularem, eo quod huiusmodi formarum ante conversionem nullam habuisset notitiam. Die quadam murum pomerii capra ascendit. Quam illa videns, et quid esset prorsus ignorans, ait cuidam sorori iuxta astanti: Quid est hoc? Illa cognoscens eius simplicitatem, miranti ioculariter respondit: Mulier est saecularis. Et adiecit: Quando saeculares mulieres senescunt, cornua et barbas emittunt. Illa sic esse putans, aliquid se didicisse gratulabatur. Cumque per huiusmodi simplicitatis exempla saepius sororum maturitatem temperasset, gravissimam incurrit aegritudinem. Quae cum sic iaceret, ut vix loqui posset, visitante se infirmaria, primo verbo, deinde signo, ut ocius recederet indicavit. Illa neutrum intelligente, dum stupida staret, aegrota panni-[I.390]culum capitis sui complicans, contra pectus stantis leniter iecit, quae mox ac si lapide percussa esset, in terram corruit. In qua dum sine sensu aliquamdiu iacuisset, erecta per fenestram lecto infirmantis contiguam prospexit. Et ecce in cimiterio multitudo stabat dextrariorum, sellas deauratas frenaque aurea habentium. Cumque in ipsa hora praedicta virgo agonizaret, sororibus propius accedentibus, clara voce clamare coepit: Date locum, date locum; sinite dominos istos accedere. Viderat enim cellulam repletam personis miri decoris atque splendoris, quorum vestimenta deaurata videbantur. Sicque obdormivit in Domino. NOVICIUS: Puto coelestem fuisse exercitum, qui animam illius simplicis feminae in coelestem deducebant thalamum. MONACHUS: Bene sentis. Unum tamen notare debes, videlicet quod infirmaria equos vidit in cimiterio, moriens vero ascensores in domo. Testis huius visionis est Henricus Prior Praedicatorum in Colonia, qui se eam a praedicti loci Praeposito audivisse commemorat.