BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 110r   col. 2

 

 

 

 

 

aliud oportet agens esse aliter et aliter. Necesse igitur sic quidem secundum se agere, sic vero secundum aliud; aut ergo secundum alterum aut secundum primum. Necesse itaque secundum hoc; iterum enim illud ipsique causa et illi. Dignius ergo primum; et enim causa erat illud ipsius semper similiter; et ipsius aliter alterum, eius autem quod est semper aliter palam quod ambo. Ergo si sic se habent motus, quid ergo alia oportet querere principia?

 

[7] Quoniam autem ita contingit, et si non sic, ex nocte erit et «simul omnium» et ex non ente, solventur utique hec. Et est aliquid semper motum motu incessabili, hic autem qui circulo; et hoc non ratione solum sed opere palam. Quare sempiternum utique erit primum celum. Est igitur aliquid et quod movet. Quoniam autem quod movetur et movens et medium, igitur est aliquid quod non motum movet, sempiternum et substantia et actus ens. Movet autem sic appetibile et intelligibile; movent non mota. Horum autem prima eadem. Concupiscibile quidem enim ipsum apparens bonum, voluntabile autem primum ipsum existens bonum. Appetimus autem quia videtur magis quam videtur quia appetimus; principium enim est intelligentia. Intellectus autem ab intelligibili movetur, intelligibilis autem altera coelementatio secundum se; et huius substantia prima, et huius que simplex et secundum actum. Est autem unum et simplex non idem; unum enim metrum significat, simplex autem qualiter habens ipsum. At vero et quod bonum et quod propter ipsum eligibile in eadem coelementatione; et est optimum semper {1072b} aut proportionale quod primum.

Quia autem est quod cuius gratia in