B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   V I I .
De translatione episcopi.


_______________________________________________


Capitulum I.
Patriarcha, qui confirmatum in archiepiscopum transfert ad sedem episcopalem, ab episcoporum confirmatione suspenditur. Ioan. Andr.

Innocentius III. Antiocheno Patriarchae.

Quum ex illo generali privilegio, quod beato Petro et per eum ecclesiae Romanae Dominus noster indulsit, canonica postmodum manaverint instituta, continentia maiores ecclesiae causas esse ad sedem apostolicam perferendas, ac per hoc translationes episcoporum, sicut depositiones eorum, et sedium mutationes ad summum apostolicae sedis antistitem de iure pertineant, nec super his quicquam praeter eius assensum debeat immutari: miramur non modicum et movemur, quod [tu], praedecessoris tui exempla secutus, qui motu propriae voluntatis Mamistanum in Tarsensem dicitur transtulisse, L. quondam Apamensem electum in Tripolitanam ecclesiam transtulisti, nec tibi sufficit dictam praedecessoris tui praesumptionem solummodo imitari, immo etiam in iniuriam nostram ipsius transgressus excessum et, novo quodam mutationis genere parvificasti maiorem, et magnum quodammodo minorasti, episcopare archiepiscopum, immo potius dearchiepiscopare praesumens, quum dictus praedecessor tuus dictum archiepiscopum de Tharsensi ecclesia in ecclesiam transtulerit similis dignitatis. Licet enim dictus L. nondum fuisset in archiepiscopum consecratus, confirmationis tamen munus receperat, et archiepiscopalia, quantum ei licuit, ministrarat, sicut nobis ipsius relatione innotuit, qui se Valiensem episcopum quum in nostra esset praesentia constitutus, asseruit confirmasse. Ne igitur perpetrandi similia ceteris audacia tribuatur, si tantus excessus relictus fuerit impunitus te ab episcoporum confirmatione duximus suspendendum, quousque super hoc aliud statuamus, [sciturus etc. Dat. Lateran. XVI. Kal. Apr. 1198.]

Capitulum II.
Electos in episcopos et confirmatos transferre potest solus Papa.

Idem Decano et Capitulo Andegavensi.

Inter corporalia et spiritualia eam cognovimus esse differentiam, quod corporalia facilius destruuntur quam construantur, spiritualia vero facilius construuntur quam destruantur. Unde iuxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare potest, solus autem auferre non potest. Episcopi quoque a metropolitanis suis munus consecrationis accipiunt, qui tamen non possunt nisi per Romanum Pontificem condemnari. Quum ergo fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet, quin omnipotens Deus spirituale coniugium, quod est inter episcopum et ecclesiam, suo tantum iudicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem etiam carnalis coniugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum iudicio reservavit, praecipiens, ut quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim humana, sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur, quum per translationem, vel depositionem, aut etiam cessionem auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse vicarium Iesu Christi, episcopus ab ecclesia removetur: et ideo tria haec, quae praemisimus, non tam constitutione canonica, quam institutione divina soli sunt Romano Pontifici reservata. Sicut enim episcopus consecratus sine licentia Romani Pontificis suam non debet ecclesiam derelinquere, sic et electus [et] confirmatus praeter eius assensum suam deserere nequit ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus, quum non debeat in dubium revocari, quin post electionem et confirmationem canonicam inter personas eligentium et electi coniugium sit spirituale contractum, cui profecto episcopalis dignitas nihil addit, quum quis episcopali praeditus dignitate nullius tamen ecclesiae possit esse episcopus, quemadmodum de illo contingit, qui oneri pontificali renunciat, non honori. Unde, quum non sit maius vinculum episcopi ad ecclesiam, quam electi, maxime quum fuerit confirmatus, immo idem penitus, et non aliud, idem iuris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum translatio, vel etiam depositio et cessio, sic et electorum post confirmationem spiritualis ratione coniugii soli est Romano Pontifici reservata. Licet usque ad tempora ista quod cautum fuerat de episcopis expressum non fuerat de electis, propter expressam tamen similitudinem, vel identitatem potius, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti, quum de similibus idem iudicium sit habendum. §. 1. Sed neque illud, quod in canone legitur de electo, ut, si ultra sex menses per suam negligentiam retinuerit ecclesiam viduatam, nec ibi, nec alibi donum consecrationis accipiat, immo metropolitani sui cedat iudicio, aliter intelligentibus poterat suffragari, quum non intelligatur ecclesia viduata, quasi sponsum non habeat, sed quia, quum sponsus eius nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri maneat solatio destituta, sicut iuxta communem modum loquendi illa dicitur ecclesia viduata, quae, licet episcopum habeat, inutilem tamen perhibetur habere. Nec quod de cessione subsequitur, et statutum fuit ad poenam, trahi debet ad gratiam, ut, sicut metropolitani iudicio electus deiicitur, ita etiam ad aliam ecclesiam possit transferri, praesertim quum nec sine auctoritate Romani Pontificis fiat cessio vel deiectio memorata, qui, ut haec possent, ex illo canone metropolitanis indulsit. Unde, si circa translationem idem fieri voluisset, quod de cessione dixerat, et de translatione poterat expressisse, et quod non est sanctorum Patrum decreto sancitum superstitiosis non est adinventionibus praesumendum, praesertim quum nonnunquam intelligatur prohibitum quod non invenitur concessum. §. 2. Sane quoniam Turonensis archiepiscopus electum Abricensem, per metropolitanum suum postea confirmatum, in ecclesiam vestram praeter auctoritatem sedis apostolicae transferre praesumpsit et in episcopum consecrare, quem etiam venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus citra madatum nostrum absolvit, et ei licentiam tribuit transeundi: praedictos archiepiscopos, qui saltem apostolicam sedem super hoc, quod novum emerserat, praesertim quum iuxta canonicas sanctiones maiores ecclesiasticae causae ad sedem apostolicam sint referendae, consulere debuerunt, a consecratione pariter et confirmatione pontificum, episcopum vero ab exsecutione pontificalis officii Bituricensis archiepiscopus iuxta mandati nostri tenorem suspendit. Et quamvis iidem archiepiscopi Turonensis et Rothomagensis tanquam maiores plus excesserint in praemissis, praefatus vero episcopus minus, utpote illorum tanquam maiorum errorem secutus, nos tamen, intellecta per literas et per nuncios eorum archiepiscoporum confessione spontanea et supplicatione devota, veniam errori dedimus, quia non ex malignitate, sed ex simplicitate peccaverunt. Et quoniam praefatus episcopus, qui et minus peccaverat, et sicut ex praemissis apparet, severius fuerat castigatus, ad apostolicam sedem, licet spontanea voluntate, non tamen sine multis laboribus et expensis accessit, reatum suum recognoscens humiliter et devote, ac misericordiam postulans, et iudicium non requirens: nos super facto eius cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter intuentes, quod, licet sibi munus consecrationis impensum, nec prioris ecclesiae ipsum pontificem fecerit, nec secundae, quum ad primam non fuerit consecratus, et ad secundam priori vinculo perdurante non potuerit canonice consecrari, adhuc coniugaliter alteri alligatus, illud tamen provide attendentes, quod et urgens necessitas, et evidens utilitas ecclesiae vestrae, quoniam non poteratis in aliam personam idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant, ei de plenitudine potestatis tam a vinculo prioris ecclesiae, quam a poena suspensionis penitus absoluto, de benignitate sedis apostolicae duximus concedendum, ut, priori consensu hactenus perdurante, sicut per literas personarum ecclesiae vestrae nobis est intimatum, Andegavensem ecclesiam tanquam proprius pontifex ad gloriam et laudem nominis Dei, ad honorem et exaltationem ipsius et ad salutem et utilitatem suam, et tam cleri quam populi sibi commissi, studeat gubernare, ut praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse velit et valeat, quam praeesse [etc. Dat. Lat. XII. Kal. Febr. 1199.]

Capitulum III.
Episcopus, qui propria auctoritate de sua ecclesia se transfert ad aliam, carebit utraque.

Idem Episcopo et Petro Scholastico Maguntinensi.

Quanto personam venerabilis fratris nostri Hildesemensis quondam episcopi +sinceriori diligebamus affectu, tanto securius sperabamus, quod nihil adversus matrem suam Romanam ecclesiam in praeiudicium sui ordinis et ecclesiasticae disciplinae dispendium attentaret. Ipse vero, sicut certa multorum assertione comperimus, et suarum didicimus nihilominus testimonio literarum, quibus ad nos directis Herbipolensem se pontificem nominabat, relicta Hildesemensi ecclesia, cui fuerat spirituali gratia coniugio copulatus, ad Herbipolensem ecclesiam sine auctoritate Romani Pontificis auctoritate propria se transtulit, non attendens, quod Veritas in evangelio protestatur: «Quos Deus coniunxit homo non separet.» Potestatem [enim] transferendi pontifices ita sibi retinuit Dominus et magister, quod soli beato Petro vicario suo, et per ipsum successoribus suis, et nobis ipsis, qui locum eius licet indigni tenemus in terris, speciali privilegio tribuit et concessit, sicut testatur antiquitas, cui decreta Patrum sanxerunt reverentiam exhibendam, et evidenter asserunt sacrorum canonum sanctiones. Non enim homo, sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, qui non puri hominis, sed veri Dei vicem gerit in terris, ecclesiarum necessitate vel utilitate pensata, non humana, sed divina potius auctoritate dissolvit. (Et infra:) Ne autem facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, quod quidem, si verum est, non potest non esse notorium, auctoritate omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, et nostra, de communi fratrum nostrorum consilio, in virtute sancti Spiritus districte sibi praecipimus, ut, visis literis nostris, omni contradictione et appellatione cessantibus administrationem ipsius Herbipolensis ecclesiae tam in spiritualibus quam temporalibus penitus derelinquat. +Si vero, quod non credimus, hanc suspensionem nostram non curaverit humiliter observare, et inhibita sibi usurpare praesumpserit, excommunicationis vinculo ipsum decernimus innodatum. Omnibus etiam tam clericis quam laicis Herbipolensis dioecesis sub anathematis interminatione praecipimus, ut, non obstante iuramento fidelitatis, omnem ipsi obedientiam subtrahant, quam ipse sibi contra sacros canones usurpavit, non attendens, quod dicit Apostolus: «Nemo sibi assumat honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron.» Ceterum quoniam Herbipolensis ecclesiae canonici vota sua in ipsum prorsus illicite contulerunt, volentes, sicut dignum est, ut in eo puniantur, in quo peccaverunt, eligendi eos hac vice suspendimus potestate, +et si contra sedis apostolicae interdictum ad cuiusdam nominationem processerint, quod ab eis factum fuerit irritum decernimus et inane. Quia vero iam dictam Hildesemensem ecclesiam, cui fuerat alligatus, unde secundum Apostolum solutionem quaerere non debeat, nimis improbe dereliquit, ne ad ipsam redeat ulterius, in virtute sancti Spiritus ei districtius prohibemus, quum secundum traditiones canonicas qui ad maiorem se plebem transtulerit a cathedra repelli debeat aliena, et carere propria, ut nec illis praesideat, quos per superbiam sprevit, nec illis, quos per avaritiam concupivit. [Nos quoque etc. Dat. Spoleti, XII. Kal. Sept. 1198.]

Capitulum IV.
Solus Papa transfert episcopos; et indulgentia, per eum super tali translatione concessa, ad literam servanda est.

Idem Branbur. Episcopo et Scholastico Maguntinensi.

Licet in tantum +[apostolicae sedis attendatur auctoritas, ut nihil praeter eius auctoritatem in cunctis ecclesiarum negotiis rationabiliter disponatur, utpote quae canones, quibus forma ecclesiasticae constitutionis exprimitur, vel edidit, vel ab aliis editos approbavit, suum receptione ac approbatione faciens, quod adinventione vel editione videbatur forsitan alienum;] quaedam tamen sibi quodammodo specialiter et singulariter reservavit, ut praeter specialem auctoritatem ipsius nec iure agi debeant, nec attentari valeant cum effectu. In his autem specialiter translationes episcoporum non tam constitutio canonica, quam divina eius tantum potestati commisit, ut Sicut legitimi matrimonii vinculum, quod est inter virum et uxorem, homo dissolvere nequit, Domino dicente in evangelio: «Quos Deus coniunxit, homo non separet,» sic et spirituale foedus coniugii, quod est inter episcopum et [eius] ecclesiam, quod in electione initiatum, ratum in confirmatione, et in consecratione intelligitur consummatum, sine illius auctoritate solvi non potest, qui successor est Petri et vicarius Iesu Christi. Hoc autem C. quondam Hildesemensis episcopus non attendens, licentia nostra nec postulata nec habita, contra canonicas sanctiones et in iniuriam apostolicae sedis, cuius super hoc fuerat et requirendus et obtinendus assensus, ad Herbipolensem ecclesiam ab Hildesemensi non auctoritate nostra, sed propria temeritate transivit, +et administrationi eius se ingerens Herbipolensem se fecit episcopum nominari. Nec illa felicis recordationis Coelestini Papae praedecessoris nostri indulgentia, quam impetrasse refertur, in hoc praesumptionem excusat ipsius, sed ambitionem accusat, utpote quae ipsum reddidit de ambitione notabilem, non auctoritatem contulit ad aliam episcopalem ecclesiam transeundi, quum in ea sit expressum, quod, si ad maiorem vocaretur forsitan dignitatem, eam sibi liceret assumere, dum tamen nihil ei de statutis canonicis obviaret. Unde, licet forsitan aliquibus videatur, ut indulgentiae occasione ipsius ad dignitatem possit transire maiorem, ad parem tamen ipsi transire non licuit, quum in maiori dignitate propter maiorem utilitatem facilius soleat dispensari. Praeterea quum postulatio, sicut et electio, examinari soleat diligenter, et tenor illius indulgentiae non solum videatur postulationis examinationem, sed personae etiam reservare, subiungens: «dummodo nihil appareat, quod tibi de canonicis obviet institutis,» antequam per eum postulatio examinata fuisset, cui fuerat facienda, nulla ratione debuerat transisse. [Licet autem etc. Dat. Lat. VII. Kal. Febr. 1200.]