B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X X I .
De regularibus et transeuntibus
ad religionem.


_______________________________________________


Capitulum I.
Non potest quis ad religionem admitti, nisi volens et in aetate idoneus.

Ex concilio Maguntino.

Nullus tondeatur, nisi in legitima aetate et spontanea voluntate.

Capitulum II.
Impubes monasterium ingressus post annum a parentibus revocari non potest. H. d. primo. Pubes per vim ingressus post annum exire vel a parentibus revocari non potest. H. d. secundo. Abbas Siculus.

Ex eodem.

Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, [et] si parentes ipsius infra annum non se reclamaverint ad principem, aut ad proprium episcopum vel ad missum dominicum: in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et nec ipse, nec parentes eius infra annum ad memoratas personas reclamaverint, in clericatu ita permaneat, sicut is, de quo superius dictum est. [Si vero praefatae personae etc.]

Capitulum III.
Clericus saecularis, utens habitu et nomine monachali, cogitur, ut fiat monachus, vel ab hoc desistat.

Ex concilio Toletano.

Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint, vel veri clerici.

Capitulum IV.
Novitia, quae sponte se ingerit actibus professarum, per hoc censetur professa. H. d. et est casus multum notabilis.

Ex concilio Arelatensi.

Vidua, si sponte velum conversionis, quamvis non sacrum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse, ut iterum deponere posset.

Capitulum V.
Monachus temere ad aliud monasterium transire vel peculium habere non potest.

Gregorius Anthemio Subdiacono.

Ioannes frater +et coepiscopus noster [directo] per Iustum clericum [suum capitulari inter alia plura hoc nobis noscitur intimasse, aliquos monachos monasteriorum in Surrentina dioecesi positorum de monasterio in monasterium, prout eis libuerit, transmigrare, et a proprii abbatis regula desiderio rei saecularis abscedere, sed et, quod non licere notum est, peculiaritati eorum singulos studere.] Propterea [experientiae] tuae Praesenti iussione mandamus, ut neque monachum ulterius de monasterio in monasterium temere migrare liceat, nec eorum aliquem peculiare quicquam habere permittas. Sed si [quilibet] hoc praesumpserit, in monasterio, in quo ab initio conversatus est, et sub abbatis sui regula, de qua fugerat [eum] competenti coercitione reddatur, [ne si tantam iniquitatem etc.]

Capitulum VI.
Ubi est dura congregatio vel religio, requiritur in profitente plena pubertas, scilicet tempus XVIII. annorum. H. d. habito respectu ad mentem literae, et est textus singularis.

Ex Registro Gregorii.

Quia in insulis dura est congregatio monachorum, etiam pueros in eorum monasteriis ante XVIII. annum suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.

Capitulum VII.
Si Cisterciensis sine licentia sui abbatis ad aliud monasterium transit, ad proprium monasterium regredi cogitur.

Alexander III. Archiepiscopis et aliis ecclesiarum Praelatis per Galliam constitutis.

Non est vobis dubium +aut incertum, quomodo fratres religiosi Cisterciensis ordinis ea praeemineant religione et virtute, quod ex institutione Patrum et praedecessorum nostrorum hi, qui in eorum monasteriis professionem faciunt, sine abbatis sui licentia prohibentur de claustro discedere, et discedentes in aliis monasteriis recipi. Inde est, quod nos eandem institutionem non solum amicam religioni, sed etiam rationi consonam sollicite conservare volentes, Universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus monachos vel conversos Cisterciensis ordinis post factam in monasteriis professionem sine licentia abbatum suorum per episcopatus vestros recipi nullatenus permittatis. Et si qui ex eis fuerint, qui sine licentia abbatum suorum de monasterio, in quo professionem fecerint, exire praesumpserint, et commoniti ad sua monasteria celeriter non redierint, eos tam diu appellatione remota censura ecclesiastica percellatis, donec ad monasteria, unde exierint, regredi compellatis.

Capitulum VIII.
Professio, facta ante XIV. annum, non obligat; post XIV. vero, si fit per susceptionem habitus professorum, etiam non obligat, nisi detur perseverantia tridui.

Idem Magistro F. Civitatensi Canonico.

Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod eremitae de Montefoll. quosdam pueros infra XIV. annum seduxerunt in tantum, quod quidam illorum, suasionibus eorum assensum praebentes, statim religionis habitum in ipsorum monasteriis susceperunt, quorum unus T. nomine statim poenituit, quod habitum induisset, +id, quod fecerat, suis parentibus intimavit, qui ad locum ipsum mora postposita accedentes, eum exinde traxerunt. Et quum non stetisset ibi nisi per unam noctem, ut accepimus, praefati eremitae et quidam alii non permittunt eum quandam puellam ducere in uxorem, quam ipse iuravit in uxorem accipere, ac, sicut dicitur, desponsavit. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita ac cognita, si tibi constiterit, quod praefatus T. ante consummationem XIV. anni susceptum habitum deposuerit, aut si post XIV. annum habitum ipsum sine probatione susceperit, et infra triduum deposuerit, eum ab impetitione praedictorum eremitarum vel aliorum in hac parte, occasione et appellatione cessante denuncies penitus absolutum, et eam, quam, postquam exivit, iuravit accipere in uxorem, libere posse traducere, si alia causa rationabilis non obsistat.

Capitulum IX.
Qui recipit habitum professorum, ubi distincti sunt habitus, compellitur ibi vel alibi esse religiosus; sed, si recipit habitum novitiorum, potest ad saeculum redire.

Idem Eliensi Episcopo.

Super eo, quod quaesitum fuit a nobis ex parte tua de clericis, qui religionis habitum susceperunt, et ante professionem ad priorem statum sunt reversi, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si austeritatem religionis, ad quam migrasse noscuntur, servare noluerint, ad minorem religionem sunt cogendi transire. Nec amplius in ecclesiis saecularibus debent assumi, ne contra votum suum, quod Domino fecerunt, in animarum suarum periculum venire probentur. Verum si ante susceptum huiusmodi habitum in probatione positi recedere voluerint, secundum regulam beati Benedicti non videtur prohiberi ad priorem statum redire, quae videtur praecipere, ut in eadem veste, in qua veniunt, revertantur. [Praeterea etc. cf. c. 1. de conv. coni. III. 32.]

Capitulum X.
Canonicus regularis potest effici monachus, si religio, ad quam transit, est strictior sua; alias secus.

Index Ambianensi Episcopo.

Sane de canonico, qui in ecclesia Aromatensi professionem fecerat, et fugerat ab eadem, in monachum a quodam abbate recepto id tuae fraternitati significamus, quod, si locus, ubi nunc permanet, maioris religionis, quam ecclesia Aromatensis exsistat, ipsum in eodem loco cum pura conscientia remanere permittas; alioquin eum ad priorem ecclesiam redire compellas. [Porro etc. cf. c. 3. de div. IV. 19.]

Capitulum XI.
Minor XIV. annis profitendo non obligatur religioni, nisi factus maior ratum habuerit.

Idem Belvacensi Episcopo.

Significatum est nobis, +et pro certo monstratum, quod Guiboldus, nondum incipiens esse XIV. annorum, timore magistri, qui eum literis erudiebat, habitum religionis apud ecclesiam de Resone suscepit, et inde sicut puer infra annum exivit, et per saeculi vanitates iam sex annis et eo amplius vagabundus discurrit. Unde, quoniam huius rei veritas nobis non constat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus rem ipsam diligenter inquiras, et, si inveneris, quod G. non fuisset a parentibus oblatus, +nec inceperit esse XIV. annorum, quando ad religionem accessit, et infra XIV. annum facti voti poenitens a religione recesserit, si in saeculo voluerit remanere, eum ab illo voto professionis, quod fecit, auctoritate pontificali denuncies absolutum, et absolutionem eius tam ecclesiae de Resone quam populo tuae civitatis studeas publicare. Si autem a parentibus forte fuerit oblatus, seu XIV. annum compleverit, quum religionem intravit, seu post decimum quartum annum professionem a se prius factam ratam habuerit, eum ad eandem vel ad aliam religionem cum omni districtione transire compellas.

Capitulum XII.
Si filia, minor XII. annis a parentibus monasterio tradita, maior facta sponte veletur, ad saeculum redire non potest.

Clemens III.

Quum virum +te prudentem fore noverimus et discretum, si in quibus dubitas consilium a nobis sollicitudine pastorali requiris, et tibi de iure canonico, quod possumus, respondemus, et prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Curasti siquidem tua nobis insinuatione proponere, Utrum ea, quae infra discretionis annos a parentibus monasterio tradita est, et habitum religionis induens, benedictionem accepit, et exiens postmodum se cuidam militi copulavit, ex quo etiam prolem suscepit, ad monasterium redire cogatur, quum illa se asserat, postquam consentiendi habuerit aetatem, dissensisse, et benedictionis munus invitam se suscepisse commemorat. Super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum iuxta concilii Toletani censuram monachum aut paterna devotio aut propria professio faciat, quicquid horum fuerit allegatum, tenebit, revertendi ad saeculum aditu penitus interdicto. Non enim videtur illa monasticae professionis a se posse iugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam utique non nisi in aetate discretionis recipiunt quae velantur, praesertim si ratihabitione secuta, etsi eam quandoque contradixisse constiterit, quod ante gestum fuerat roboratur. Nec obloquitur quod de sancti viri praedecessoris nostri Leonis Papae constitutione per contrarium sensum sumitur, ut puellae, quae coactae parentum imperio virginitatis habitum susceperunt, ipsum possint sine praevaricatione deserere, quum de ea recte possit intelligi, quae in aetate nubili noscitur constituta. Tunc enim, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi sequi parentum non cogitur voluntatem.

Capitulum XIII.
Valet professio facta sine susceptione habitus religionis.

Idem.

Porrectum nobis ex parte tua petitorium continebat, quod I. canonicus Acherontinus, infirmitate gravatus, votum, ut fieret monachus, se asserit emisisse; unde metuens, ne voto decederet non completo, iunctis manibus tibi se reddidit in monachum et in fratrem. +Alii quoque in tua absentia sese in sacerdotum manibus monachos fieri devoventes, sani facti ad vomitum redierunt, et, quum familiares monasterii tui antea exstitissent, quia non fuerunt ad antiquam familiaritatem admissi, adversarii facti sunt pro amicis. Utrum ergo talium facta dissimulare valeas, ne fiant deteriores, an compellendi sint ad complenda promissa, per nos postulas edoceri. Nos ergo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum monachum non faciat habitus, sed professio regularis, ex quo a convertendo votum emittitur, et recipitur ab abbate, talis, ut fiat monachus, et reddat Domino quae promisit, erit utique non immerito compellendus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

Capitulum XIV.
Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a monasterio petere.

Coelestinus III.

Quum simus: (Et infra:) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod, quum B. miles leprae morbo Domino permittente esset respersus, se cum filio suo discretionis annos nullatenus attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat, contulisset, dictum filium suum fecit habitum suscipere monachalem. +Quumque ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione proveniunt, postulare.

Capitulum XV.
Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis ratum habuerit.

Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus.

Sicut tenor literarum +vestrarum nobis aperuit, quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem fecerit monachalem. [Dat. Laterani. 1198.]

Capitulum XVI.
Professio nec fieri, nec recipi debet infra tempus probationis; sed facta et recepta tenet. Hoc dicit, et est casus notabilis, et quotidie allegatur.

Idem Pisano Archiepiscopo.

Ad apostolicam sedem, +quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, super diversis articulis quaestiones dubiae referuntur, ut quod ab ea fuerit super earum solutione responsum indubitanter ab omnibus teneatur. Ex parte siquidem tua tales nuper suscepimus quaestiones, quod, Quum monachum fieri ante unius anni probationem regularis institutio interdicat, +monachi et moniales in tua dioecesi constituti tam clericos quam laicos utriusque sexus, sanos pariter et infirmos, religionis habitum volentes assumere, nutu etiam aliquo profitentes, interdum absque omni professione recipiunt, quandoque professionem illico facientes. Unde multa mala noscuntur saepius provenire, quum infirmi ad monasterium iam translati, et, emissa professione, postquam de infirmitatibus convaluerint, habitum religionis abiiciant, et ad propria revertantur. Contingit etiam tales in propriis domibus remanere, quum monachi per eos, dum vivunt, nolunt sua monasteria praegravari. Sani etiam sic sine probatione recepti, retro adspicientes matrimonia contrahunt, reiecto habitu regulari; de quibus si habitum religionis assumunt ante unius anni probationem vel temporis competentis, utrum facta professione a talibus vel amissa monachi debeant reputari, et, si coniugatus converti desiderans recipiendus sit in monachum, nisi uxor perpetuam continentiam repromittat, certificari a sede apostolica postulasti. Nos igitur Quaestionibus tuis taliter ex ordine respondemus, quod licet tempus probationis a sanctis Patribus sit indultum non solum in favorem conversi, sed etiam monasterii, ut et ille asperitates istius, et istud mores illius valeat experiri, (quod utrumque diligenter est observandum, praesertim quum ab utroque de reliquo factat certa notitia non habetur), si tamen ante tempus probationis regulariter praefinitum is, qui converti desiderat, habitum recipit et professionem emittit, abbate per se vel per alium professionem recipiente monasticam, et monachalem habitum concedente: uterque renunciare videtur ei, quod pro se noscitur introductum. Ideoque obligatur quidem per professionem emissam pariter et acceptam ad observantiam regularem, et vere monachus est censendus, quia multa fieri prohibentur, quae, si facta fuerint, obtinent roboris firmitatem. Prohibendum est autem abbatibus, ne passim ante tempus probationis quoslibet ad professionem recipiant, et, si contra formam praescriptam quoslibet indiscrete receperint, animadversione sunt debita corrigendi, quum in subsidium fragilitatis humanae spatium probationis sit regulariter institutum. Quum autem vir etc. (cf. c. 13. de conv. coni. III. 32.) [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]

Capitulum XVII.
Qui professionem fecit, licet in claustro nunquam permanserit, sed in saeculo, et suis bonis usus fuerit, ad observantiam regularem compellitur.

Idem Aconensi Episcopo.

Sicut nobis ex parte tua fuit propositum, quidam clericus, quum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et de recuperanda sanitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et accepit, ea in susceptione habitus exprimens et promittens, quae solent in huiusmodi re promitti. Sed nec ad ecclesiam transiit, utpote infirmitate gravatus, nec bonis suis uti cessavit. Postmodum vero sospitate suscepta post XV. annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio priore, et canonicis ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, +tu, licet eo tempore, quo habitum susceperat in ecclesia Nazarensi, prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum, quae facta fuerant circa ipsum, in Acconensem eum canonicum suscepisti. Quia vero quid super hoc facere debeas per nostras postulas literas edoceri, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si regularem habitum se postulante suscepit, et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit, ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus, quum, quod tanto tempore extra canoniam mansit, non in excusationem eius, sed in maioris transgressionis augmentum merito valeat allegari. [Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]

Capitulum XVIII.
Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta, etiam si primum monasterium sit privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam arctius transire non possit. H. d., et est casus notabilis, et quotidie allegatur.

Idem Priori et Conventui Dimoliensi.

Licet quibusdam monachis et canonicis, nec non hospitalariis et templariis a sede apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire, ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat, in qua dignoscitur esse vocatus; quia tamen, ubi spiritus Dei est, ibi libertas, et qui Dei spiritu aguntur non sunt sub lege, quia lex non est posita iusto: ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in iacturam vel iniuriam sui ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non quidem ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam, ut non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praeiudicat, absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate; quum etiam Romanus Pontifex, qui supremam in ecclesia obtinet potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex iusta causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi, quibus huiusmodi privilegium est concessum, se ad concedendam licentiam transeundi taliter postulantibus de iure teneri, quia, sicut subditus a praelato cum humilitate et puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate et pravitate qualibet debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem aut laxiorem ex caritate, an ex temeritate transire: superioris est iudicium requirendum, ne forte angelus satanae in lucis angelum se transformet: illa semper regula inviolabiliter observata, ut nullus [episcopus] absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacunque deserere praesulatum, quoniam, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed Martha. Unde, quando potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi licentiam postulare, aut etiam obtinere. Quum ergo dilectus filius R. monachus vester ad fratres Cisterciensis ordinis transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos vitam duceret arctiorem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super eo, quod de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta fecisse dignoscitur, eum nullatenus molestetis, quia caritas est fons proprius, cui non communicat alienus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Kal. Mai. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XIX.
Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt; aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum.

Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis.

Veniens ad apostolicam sedem G. mulier latrix praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad poenitentiam agendam includi, ubi, sex annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter postulans et devote, ut ei dignaremur impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum iuramentum discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat, audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri. Si vero contra matrimonium nihil fuerit [sufficienter] ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic possit in suo, sicut desiderat, proposito permanere. [Nullis literis etc. Dat. II. Kal. Iul. 1205.]

Capitulum XX.
Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii, potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam voluisse mutare omnino.

Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis Traiectensibus.

Consulti sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur, proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio protestetur. Hac ergo distinctione diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae statuenda noveritis, [facientes etc. Dat. Lat. Id. Mai. 1204.]

Capitulum XXI.
Qui, infra annum probationis non facta professione, redit ad saeculum, licite potest ad ordines et beneficia promoveri.

Idem.

Postulasti (Et infra: [cf. c. 14. de Iud. V. 6.]) Tertio quaesivisti, utrum illi, qui in annis minoribus constituti novitiorum habitum susceperunt, et infra annum postmodum non facta professione ad saeculum sunt reversi, et [ab] episcopis suis hoc scientibus ad sacros ordines sunt promoti, sustineri debeant in illis ecclesiis ministrare, in quibus sunt ab eisdem episcopis instituti. Nos ergo fraternitati tuae taliter respondemus, quod propter hoc non sunt ab ecclesiis ipsis amovendi, sed in eis possunt libere ministrare, nisi prudentia forte suppleverit in illis aetatem, ut [saltem] transire debeant ad regulam laxiorem, quia quum ipsi absque protestatione religionis habitum assumendo vitam praesumantur proposuisse mutare. [Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nost. Ao. XX. 1212.]

Capitulum XXII.
Qui ultra annum portat habitum monachelem in monasterio, ubi sunt habitus indistincti, censetur professus.

Honorius III. Venetensi Episcopo.

Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli sunt in dioecesi Venetensi, qui, licet pluribus annis gestaverint habitum monachalem, professionem tamen monasticam non fecerunt. Unde, quum super eo, quod habent proprium et alias irregulariter vivunt, a te vel ab aliis arguuntur, non erubescunt dicere, se ad carentiam proprii, et ad continentiam, ac alias regulares observantias non teneri, quum habitus non faciat monachum, sed professio potius regularis. +Quare super his apostolicum postalasti remedium exhiberi, quum inordinata vita praevaricatorum huiusmodi non solum eis periculum, sed etiam scandalum inferat mentibus aliorum. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus quoslibet tibi lege dioecesana subiectos, qui praedicto modo terram duabus viis ingredi non verentur, ut, postquam per annum gestaverint habitum monachalem, regulam quoque secundum formam ordinis profiteantur et servent, monitione praemissa, ecclesiastica censura appellatione remota compellas.

Capitulum XXIII.
Infra probationis annum libere quis redit ad saeculum, nisi professionem fecerit tacite vel expresse, vel appareat, eum vitam mutare voluisse. Hoc primo. Secundo dicit, quod ad hoc, ut dignoscantur novitii a professis, debet habitus professorum benedici in locis, ubi habitus non est distinctus.

Gregorius IX.

Statuimus, novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, ad priorem statum redire posse libere infra annum, nisi evidenter appareat, quod tales absolute voluerint vitam mutare et in religione perpetuo Domino deservire, quum quilibet renunciare valeat ei, quod pro se noscitur introductum. Nihilominus statuentes ad omnem ambiguitatem penitus amovendam, quod, quum in quibusdam locis religionis novitiorum habitus non distinguatur ab habitu professorum, professionis tempore benedicantur vestes, quae profitentibus conceduntur, ut novitiorum habitus a professorum habitu discernatur.

Capitulum XXIV.
Religiosi fugitivi annuatim sunt requirendi, et cogendi, ut at monasterium revertantur.

Idem.

Ne religiosi, vagandi occasionem habentes, salutis propriae detrimentum incurrant, et sanguis eorum de praelatorum manibus requiratur: statuimus, ut praesidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis, seu patres, abbates seu priores fugitivos suos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim. Qui si in monasteriis suis recipi possunt secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione praevia per censuram ecclesiasticam compellantur ad receptionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant, ut apud eadem monasteria in locis competentibus, si absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis ad agendam ibi poenitentiam talibus vitae necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos vel eiectos inobedientes invenerint, eos excommunicent, et tamdiu faciant ab ecclesiarum praelatis excommunicatos publice nunciari, donec ad mandatum ipsorum humiliter revertantur.