B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   X V I .
De adulteriis et stupro.


_______________________________________________


Capitulum I.
Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in uxorem, et, si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. H. d. cum cap. sequenti.

In Exodo.

Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit [eam] uxorem. Si vero pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.

Capitulum II.
Summatum est supra capitulo proximo.

Gregorius Sipontino Episcopo.

Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus quandam virginem, quod nefas est dici, stupro decepit. Quod si verum est, quamvis [grave] esset de lege poena plectendus, nos tamen, aliquatenus legis duritiem mollientes, hoc modo disponimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe, si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterio, in quo agat poenitentiam, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine [nostra] praeceptione licentia. [Ita igitur fraternitas tua ut haec compleantur studeat etc.]

Capitulum III.
Maritus, retinens adulteram coniugem non peracta poenitentia, particeps est delicti; secus, si egit poenitentiam; non tamen debet eam saepe recipere.

Ex concilio Arelatensi.

Si vir sciens, uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione sua, vixerit cum illa: vir reus erit et eius peccati particeps. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam, et voluerit ad virum suum reverti, debet, sed non saepe, recipere peccatricem, quae poenitentiam egit.

Capitulum IV.
Maritus propter suspicionem potest accusare uxorem de adulterio, et in accusando praefertur ceteris.

Ex concilio Parisiensi.

Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus ceteris de adulterio et accusare possunt et defendere.

Capitulum V.
Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.

Alexander III.

Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris, dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas.

Capitulum VI.
Coniux coniugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commisisse convincatur.

Innocentius III. Turonensi Archiepiscopo.

Intelleximus tam per literas venerabilis fratris nostri Pictaviensis episcopi, quam per ea, quae coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore concesso, proposita pro partibus exstiterunt, quod, quum S. laicus H. uxorem suam a maritali consortio sine causa rationabili depulisset, idem episcopus dioecesanus eorum, audiens, mulierem eandem cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis adstrinxit, quae, tandem adulterum abiurans, absolutione recepta coram episcopo memorato praedictum virum sibi restitui postulavit. At ille, huiusmodi obiiciens ei adulterium, de quo prolem genuisse dicebat eandem, et quod ab ipso non expulsa, sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam; quod mulier memorata prorsus inficians, replicavit in ipsum, quod fuerat fornicatus, +et de fornicatione sobolem procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Quum autem, utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per quosdam testes eiusdem viri adulterium probavisset, quas vir ipse dicebat tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram praesentiam appellatum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi tibi constiterit, vel per evidentiam rei, vel per confessionem legitimam mulieris, quod adulterata sponte fuisset adulterii etiam, quod vir dicitur commisisse, probatione cessante, ipsum recipere compellas eandem. Quodsi praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes, per quos viri adulterium est probatum, fuerint reprobati, quum matrimonii ius in utroque laesum consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur: nihilominus eum cogas, ut eam recipiat, et maritali affectione pertractet; alioquin mulieri praedictae silentium imponere non postponas. [Dat. Lat. VI. Kal. Maii Ao. XI. 1208.]

Capitulum VII.
Non debet separari matrimonium quoad torum propter adulterium, quando ambo coniuges fuerunt adulterati.

Idem Episcopo Ambianensi.

Tua fraternitas requisivit a nobis, utrum, aliquo denegante uxori suae in adulterio deprehensae debitum coniugale, si postmodum ipse cum alia perpetret adulterium manifeste, an uxore agente poenitentiam de commisso et veniam humiliter postulante, vir cogi debeat, ut eandem maritali affectione pertractet. Super quo tibi taliter respondemus, quod, quum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir huiusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit consortium declinare. [Dat. Anagniae Id. Iun. Ao. XI. 1208.]