BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum VII

 

 

___________________________________________________

 

 

INCIPIT CAPITVLVM VII

ET EST DE EO QVI CELER EST IN SVIS NEGOCIIS

NON RESPICIENS FINEM ET QVID IPSI EO EVENIT

QVOD SVMME EST ANIMADVERTENDVM.

 

[K4r] Inquit rex philosopho Sendebar: Animadverti quaedam verba tua, quibus percepi, quomodo amittitur res, quando nescit homo ipsam conservare; nunc vero indica mihi de eo qui festinus est in suo opere suisque negociis, ea et considerans minime futurorumve ignarus seu cogitativus. Super hoc quoque, mihi ut a vobis quaedam detur parabola, affecto summe. Inquit super hoc philosophus regi: Quicunque est sicut dixisti, non respiciens futura, corruet in suis negociis et in suis factis poenitebit postea, et erit eius negocium simile illius, quod refertur de heremita et de eius cane, quem sine culpa interfecit non inquirens rei veritatem radicemque rei praevidendo minime. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur fuisse in quadam civitate viri boni et recti, quorum unus erat heremita bonus et colens Deum, cui erat uxor sterilis. In processu vero dierum concepit mulier, de quo gavisus erat heremita non modicum, dicens uxori suae: Gaudere et exultare debes, nam nascetur nobis filius, qui Deo auxiliante animae nostrae erit restauratio et solacium nostri corporis et cordis; quem regam bona doctrina, ut crescet in bonis moribus et fama, et magnificabit Deus nomen meum in ipso et relinquam post me bonam memoriam de me. Et respondens mulier ait ad eum: Nequaquam loqui debes de eo quod nescis, nisi tibi phas est hoc dicere: quis enim te certificavit si pepero aut non? et si masculum pepero aut feminam? aut utrum vixerit natus? aut qualis erit ratio pueri eiusque distractio? Relinque igitur haec et spera in Domino et expecta eius voluntatem; nam vir sapiens non debet loqui de his quae nescit, nec iudicare temptet opera divina: inutiles enim cogitationes in corde hominis sunt quamplures, consilium tamen Domini confirmabitur. Quicunque enim assumit talia verba loqui, accidet ei simile quod accidit heremitae cuidam, super quem vas mellis effusum est. Et dixit maritus eius: Quomodo fuit hoc? Ait uxor: [K4v] Dicitur, olim quidam fuit heremita apud quendam regem, cui rex providebat quolibet die pro sua vita, scilicet provisionem de sua coquina et vasculum de melle; ille vero comedebat decocta et reservabat mel in quodam vase suspenso super suum caput, donec esset plenum: erat autem mel percarum in illis diebus. Quadam vero die dum iaceret in suo lecto elevato capite, respexit vas mellis quod super eius caput pendebat, et recordatus quoniam mel de die in diem vendebatur pluris solito seu carius, et dixit in corde suo: Quando fuerit vas plenum, vendam ipsum uno talento auri, de quo mihi emam decem oves, et successu temporis hae oves facient filios et filias, et erunt viginti; postea vero ipsis multiplicatis cum filiis et filiabus in quattuor annis erunt quattuor centum; tunc de quibuslibet quattuor ovibus emam vaccam et bovem et terram; et vaccae multiplicabuntur in filiis, quorum masculos accipiam mihi in culturam terrae, praeter id quod percipiam de eis de lacte et lana; donec non consummatis aliis quinque annis, multiplicabuntur in tantum, quod habeo mihi magnas substantias et divitias, et ero a cunctis reputatus dives et honestus; et aedificabo mihi tunc grandia et excellentia aedificia prae omnibus meis vicinis et consanguineis, ita quod omnes de meis divitiis loquentur: nonne erit mihi illud iocundum? cum omnes homines mihi reverentiam in omnibus locis exhibeant. Accipiam postea uxorem bonam de nobilibus terrae; cunque eam cognovero, concipiet et pariet mihi filium nobilem et delectabilem cum bona fortuna et Dei beneplacito, qui crescet in scientia et virtute, et relinquam mihi per ipsum bonam memoriam post mei obitum; et castigabo ipsum dietim, si meae recalcitraverit doctrinae ac mihi in omnibus erit inobediens; et si non, percutiam eum isto baculo. Et erecto baculo ad percutiendum, percussit vas mellis et fregit ipsum, et defluxit mel super caput eius. Hanc protuli parabolam, ut de his quae nescis non loquaris. Dicitur enim: Non exulteris de die crastino, quia nescis quid acciderit hodie. Et audiens haec heremita siluit, et correctus est. Adveniente autem tempore partus antedictae mulieris, peperit filium pulcrum et delectabilem, super quo ambo gavisi sunt. Et consummatis diebus purgationis mulier[K5r]is, dixit suo marito: Sede hic cum puero, ut vadam ad balneum et mundabo me. Et patre remanente cum puero, ecce venit nuncius regis et vocavit eum ad regem. Habebat autem in domo canem, qui cum vidisset serpentem de foramine exeuntem et ad puerum accedentem, ut ipsum offenderet, rapuit ipsum, et eum in frusta detruncavit; et remansit os canis sanguine pollutum. Et factum est cum rediret heremita de domo regis, aperto ostio, exivit ad eum canis; et videns heremita os canis esse sanguine pollutum, aestimavit puerum offendisse, et percutiens ipsum fortiter interfecit illum, nec meditatus est in suo facto. Postea vero intravit domum, et invento puero vivo et serpente mortuo ante ipsum, scivit quoniam canis serpentem interfecerat, et poenituit eum valde, et doluit multum dicens: Utinam natus non esset puer iste, et non interfecissem canem meum, nec pro tanto bono tantum retribuissem malum ei! Talia enim sunt opera illius, qui ingratus est de receptis beneficiis. Et rediens mulier ad domum suam vidit canem et serpentem interfectos, et interrogavit maritum super hoc. Cui exposuit negocium; et ait ad eum mulier: Talis est fructus cuiuslibet agentis opera sua cum festinantia nec praevidens res antequam pertractet eas: quicunque enim similime facit, poenitebit et contristabit, et non non proficiet ei quicquam, neque cedet de suo corde tristicia. Post hoc dixit Sendebar regi: Viri intelligentiae et prudentiae, praevidentes diligenter in suis processibus, perveniunt ad id ad quod viri concupiscibiles et furiosi pervenire non possunt. Et propter hoc decet virum prudentem considerare huiusmodi et se ab illis praeservare, ut sua opera fiant cum diligentia et probitate, ut per haec ad suum intentum perveniat.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM SEPTIMVM