BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum IX

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM IX

DE REGE ET AVE

ET EST DE SOCIIS QVI INIMICANTVR AD INVICEM ET

QVOMODO DEBEANT SE CAVERE AD INVICEM.

 

Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi parabolam de viro adhaerenti inimico suo, ut iuventur ad invicem, donec evadent a periculo quod timent. Nunc autem affer mihi de viris inimicantibus ad invicem, qualiter se ab invicem oportet praeservare. Et ait philosophus: Viri prudentes et discreti non debent confidere in suis inimicis, etiam si pandant sibi dilectionem et fraternitatem; quemadmodum egit avis erga regem cuius filium orbaverat. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: [L1r] Dicitur fuisse quidam rex in India, qui habebat avem unam Pinzam nomine, quae docta erat loqui et intelligere sermones hominis; cui unus erat pullus. Et mandavit rex cuidam puellae domus, ut conservaret et nutriret eam diligenter. Postea vero peperit uxor regis filium, et adhaerens pullus ipsi puero, ludebat cum eo, et conversabantur tota die stantes et comedentes et sollicitantes simul. Pinza vero ibat singulis diebus ad quendam montem, ferens duos fructus ex dactilis, quorum dabat alterum pullo suo, alterum vero puero regis. Erat autem fructus iste addens ad virtutem et vigorem ipsorum, ut cito magnificarentur. Cunque vidisset rex vigorem pueri, abhibuit maiorem dilectionem erga Pinzam et addidit gratiam in oculis suis. Quadam vero die cum ivisset Pinza ad ferendum fructus solitos, ascendit pullus in sinum pueri, ut cum eo luderet more solito; puer vero affectus ira et taedio contra illum, praecipitavit eum in terram; et mortuus est pullus. Cunque redisset Pinza de monte, videns suum pullum interfectum et prostratum in terram, doluit multum et contristatus est, et ait: Maledicti sint omnes reges, quia nihil est in eis fidei et misericordiae; et vae illi, quem Deus eorum societate vulneravit! Non enim reputant socium et amicum, nullum diligunt, nisi a quo sperant aliquid utilitatis recipere, et cum illud ab eo habuerint, non habent amplius erga illum societatem et amorem, et omnia opera sua dolosa sunt et fraudulenta. Et cogitavit in se Pinza dicens: Non quiescam, donec vindicabo me hodie ab isto crudeli adversatore, cui non est amor et fidelitas, qui suos perdit familiares et fratres et eos qui comedunt in sua mensa. Et exurgens irruit super puerum et eius effodit oculos suia pedibus, et volans reposuit se in loco excelso. Et annunciato hoc regi, doluit et factus est tristis valde, et quaesivit argumenta, ut dolis Pinzam caperet et eam perderet. At equitans rex ad quaerendum illum, vidit ipsum a longe; et accessit ad ipsum vocans eum suo nomine, dicens: Remisi tibi offensam tuam, et apud me amicus es: converte ergo ad me, ne timeas. Et nolens avis redire ad ipsum ait: Scio, domine rex, quod per[L1v]ditor condamnari debet secundum sui impietatem; et mensuram qua quis mensus fuerit, eadem remetietur ei, quamvis tardet illud negocium; et si tardet in hoc seculo, non tamen tardabit in futuro, sed ipse Deus visitat peccatum suum super filiis et filiorum. Super quod autem mihi fecit filius tuus, cito accepi meam vindictam, ipsi et in vita sua opera talionis retribui. Dixit ad eum rex: Vere peccavimus contra filium tuum et offendimus te; veruntamen tu dedisti nobis ultionem, non reputamus te in hoc contra nos peccasse. Nunc autem converte ad nos secure. Et ait Pinza: Non redibo ad te, quoniam viri sapientes prohibuerunt hominem se rei periculosae exponere. Dicunt enim: Nequaquam inclinet cor hominis ad verba blandiciarum sui adversarii et hominem qui ipsum honoret, nec suum cor decipiatur circa hoc; non enim reperitur in odio bona fides, nisi ut praeservetur ab ipso. Dicitur autem, quod vir intelligens reputare debet fratres et scios eius suos proximos, viros vero fideles amicos, filios autem potentiam et famam suam, mulierem litem, et filiam suam quasi discordiam, eius vero consanguineos aves famelicas, sed personam suam inter eos solam separatam. Modo vero ego separatus. A te hanc recepi tribulationem; et prius honestasti me tanto honore; quod nullus referre habet nisi ego. Recede ergo in viam tuum cum pace, quia ego recedo in viam meam. Et ait ad eum rex: Si non accepisses ultionem ex nobis, esset negocium secundum quod proposuisti; veruntamen nos inchoavimus te offendere, tu quoque iam accepisti ultionem super hoc: quare ergo recusas ad me venire? Revertere ad me, quia tuam delevi offensam. Ait ad eum Pinza: Scire debes, quod inimicitiae cordium sunt potissimae causae et dolores intolerabiles, nec iustificant linguae de his quae sunt in cordibus, cor autem testatur quod in eo est magis quam lingua; vere modo dicit cor meum mihi, cor tuum adversus malum machinari, quia cor meum odit te; quomodo igitur amabis me, quoniam cum corde odiam te? Scire, inquam, debes, quod animus meus contradicit linguae tuae. Ait rex: Nescis, inimiciciae contingunt quandoque inter homines; [L2r] sed quicunque est intelligens credit inimico suo, quando ei fit fidelis. Et ait ad eum Pinza: Veritas est sicut dixisti; veruntamen viri intelligentiae iuvant se consiliis et argumentis et cavent se ab illis; sciunt namque, quod inimici non possunt sibi obesse potentia et viribus, sed ingeniis et argumentis, quibus capiunt homines; quemadmodum pusillus homo capit elephantem suis ingeniis, qui maior est omnibus animalibus. Et notum est apud omnes homines, quod quantumcunque homines capiant de ovibus et de illis mactent, non pro tanto displicet illud aliis remanentibus, sed credunt illis et obliviscuntur quae fecerunt in aliis. Sic quoque canes, qui sunt in adiutorium hominum, quando aliquis eorum fuerit interfectus ab hominibus, non pro tanto reliqui recedunt ab eis. Ego autem nolo esse sicut isti sunt, qui negligunt ab huiusmodi praeservare, sed cavebo me a te toto meo posse. Ait rex: Vir nobilis non relinquet socium suum nec recedet ab eo. Non enim omnes homines sunt unius et eiusdem naturae: quidam enim sunt, a quibus homo debet se cavere, quamvis dederunt sibi fidem suam; sunt et alii, quorum verba credere debet, quia verba opera indicant. Ait ad eum Pinza: Inimiciciae valde et tribulationes sunt; expedit autem unumquemque timere inimiciciam quae est in cordibus regum: volunt enim penitus vindicari et videtur eis quod vindicta in huiusmodi est eis honor et fama. Non decet virum intelligentiae, ut decipiatur cor blandis sermonibus sui adversarii: inimicicia enim in corde abscondita est, sicut ignis coopertus cineribus, quando non habet ligna. Simili modo adversarius quaerit occasionem verborum ad modum ignis ligna petentis; et quando adversarius causam invenit, accenditur sicut ignis, quod extinguere non possunt nec divitiae nec lingua humilis nec honestas nec animae humiliatio. Sunt tamen aliqui viri, quibus inimicantur adversarii et possunt suis ingeniis illis resistere. Veruntamen ego sum debilis consilii et scientiae diminutae, nec est meae prudentiae posse reprimere quod latet in tuo animo adversum me semper; et propter hoc nunquam credam in te. Et mihi non videtur melius consilium quam recedere et me a te in aeternum elongare. Ait ad eam rex: Scis quod nullus potens est suo proximo facere malum aut bonum, nisi quod De[L2v]us vult; quia si Deus praedestinavit te per manus meas mori, non evades: si vero non est a Deo praedestinatum, tunc illaesa a me manebis, sed si pervenires ad manus meas et vellem perdere te, utique non possem. Et sicut homo nihil potest creare, sic nihil potest agere, nisi a Deo sit praeordinatum. Nec tibi reputatur peccatum quod interfecisti filium meum, sed filio me, qui pullum tuum interfecit. Ait ad eum Pinza: Divina praedestinatio ita est sicut dixisti; non tamen prohibet hoc probum et discretum virum, se ab inimico praeservare, deinde Deum facere suum placitum. Scis enim quod si praedestinatum esset aliquem in aqua mori, nullus est qui posset eum eruere; sed si accedentes ad eum astrologi manifestarent ei illud, praeservaret se toto suo posse, nec diceret se in aquam proiicere, ut adimpleretur divinum placitum; esset namque fatuus qui hoc aestimaret. Dixerunt enim sapientes, quod quicunque perdit se ipsum, non habet partem in praesenti seculo nec in futuro. Nam propter hoc posuit divina sapientia animam in corpore hominis, ut eam sciat conservare, ne perdat depositum quod ei traditum est, donec veniat ille, cuius est eam assumere. Et ob hoc dico, quoniam licet sit praedestinatum me perire per manum tuam, nunquam tamen accedam ad te meo velle et sensu. Scio enim loqui te tuo ore verba, quae non sunt animae tuae; et scio etiam quod tu vis perdere me et a me animam separare; sed anima expavet mortem et abhorret ipsam; odium autem nunquam recedit. Vos autem non quaeritis aves nisi propter tria; aut ad comedendum eas, aut ad ludendum, aut ad perdendum eas. Tu vero non quaeris me ad comedendum nec ad ludendum in me, sed ad interficiendum me pro filio tuo. Quilibet enim renuit mortem et eligit vitam. Vir autem intelligens potest relinquere mundum et prae timore mortis cultui divino se tradere; aut ergo facit illud ad salvandum animam suam quod non moriatur; aut quod multae tribulationes eum non accipient, quae omnes sunt mors. Dicitur autem, quod sapientia est tristicia, et tribulatio est tristicia, accessus inimicorum tristicia, et accessus amicorum tristicia, aegritudo tristicia, senectus tristicia, sed caput tristiciae omnium est mors. Cor autem noscit amaritudinem animae suae; non enim tu aestimas tribulationem, quae mihi adveniret, si ad te venirem; et ego scio quid habes in anima tua erga me ex hoc quod habeo in anima mea erga te: quapropter non est mihi utilis societas tua. Quia si essemus socii et fideles ad invicem quando essem tuorum operum recordatus et tu meorum, utique tunc corda nostra essent omnino permutata. Et ait ad eam rex: Non est bonum homini habere potentiam removendi quod in eius est anima, ut tollat odium et involvat se ad amorem; propter hoc homini datus est intellectus, ut de suo corde malum auferat quando voluerit. Et ait ad eum Pinza: Inimicicia similis est apostemati pedis, quia quantumcunque plus quis se sustentaverit super eo ad ambulandum, tanto plus addit ad sui dolorem; vel oculo aegrotanti, quo occupato a vento aut ab alia re nociva, plus additur in sui dolorem et languorem. Sic se habet homo qui odio habetur a suo inimico: quantumcunque plus accedit ad eum, ulcus sui cordis tanto magis aperitur, et augmentatur eius dolor et innovatur languor. Et quicunque ignorat res, quomodo intret in eas et exeat ab illis, et per viam malam se immittit, ipse est qui necat seipsum. Et quicunque non est potens multum cibi aut potus sustinere et suam naturam nititur fatigare ultra posse, ille vult perdere animam suam. Similiter quicunque in os suum intromiserit maiorem bolum quam deglutire poterit, ipse suffocabit seipsum. Et quicunque decipit cor suum in verbis sui adversarii nec sibi cavet ab ipso, ipsemet plus quam alii inimicatur sibi. Nec decet quemquam respicere, quod Deus statuit de homine, sed sibi praecavere debet et confirmare se in suis processibus; et si contingat res aliter quam ipse aestimavit, innocens esse peccati. Nec decet virum prudentem in loco periculoso persistere, cum possit inde recedere. Ego autem multa loca habeo, ad quae si ivero, nihil boni mihi deficiet. Mores quippe sunt quandoque, quos si quis observet, ad suum votum perveniet et erunt ei subsidium, quoniam salvus permanebit, et eum in terra suae peregrinationis alloquentur, et ei administrabunt suum victum, et acquiret sibi socios et amicos: primus, quod sit innocens manibus et nihil mali hominibus inferens; secundus, quod sit vir qui scit discernere bonum a malo; tercius, quod elonget se ab omni peccato et infamia; quartus, quod sit vir nobilis in operibus; et quintus est, quod sint eius opera ad honorem [L3r] Dei. Quando vero in viro intelligenti perfecti fuerint mores isti, et ei aliqua supervenerit tribulatio, ab illa potest liberari, ut peregre poterit ad quemcunque locorum secure, et non dolebit de filiis et de filiabus eius aut de eius uxore et progenie aut de aliqua re mundi, quia Deus negocia sua adimplebit.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM NONVM