BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum XIV

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM XIIII

DE AVRIFICE ET SERPENTE

ET EST DE FACIENDA

MISERICORDIA.

 

[N3r] Ait rex philosopho: Intellexi iam quae dixisti: porro mihi indica, cui oporteat regem benefacere et in ipso confidere; da mihi parabolam de recognoscenti gratiam et de eo qui bona non retribuit amico suo pro acceptis beneficiis, sed mala. Inquit philosophus Sendebar: Scito rex, quod mores creaturarum non sunt idem sed diversi, et non est in omnibus his quae Deus creavit, scilicet quadrupedum seu bipedum aut volatilium, regi magno honorabilius quam homo; sed reperitur in hominibus iustus et peccator, et quandoque reperitur in brutis beneficiorum recognitor et observator foederis magis quam in homine. Reges autem tenentur conferre misericordiam suo loco quo debent et his qui eam recognoscunt, et nulli conferant, donec investigent de conditione viri eiusque morum et operum, et utrum sit eorum qui foedus faciunt et observant et gratiam recognoscunt. Non autem respiciant personarum nobilitates et generositates; nec debent respicere inopes in actione misericordiarum suarum, nec velint gratiam retinere tanquam extraneo, si dignum fuerit et eam recognoverit et fuerit vir legalis simplex et prudens et vir sensatus et discretus. Et cum in ipso fuerint hii mores divulgati, debetur ei actio misericordiarum. Viri quoque intelligentes debent temptare et examinare homines et illis agere iusticiam iuxta illud quod sibi de eis videtur. Bonus igitur medicus non curat aegros solum videndo eos, sed urinam inspiciendo et considerando pulsum et calorem extremitatum et virtutem membrorum suorum; tunc exhibet illis medicinam, quod sibi de illis videbitur. Decet creaturas viles et despectas recognoscentes beneficia et foedus observantes, cum illis agere gratiam et misericordiam suo posse, sive homines sive bestiae sint. Nescit enim quis, utrum processu temporum illius indigeat pro suo iuvamine, ut sibi bona retribuat. Et quandoque debet vir prudens subtrahere manum suam a benefaciendo hominibus, ut non confidetur in aliquo ipsorum; et super hoc induxerunt sapientes parabolam. Dixit rex: Quomodo fuit? [N3v] Inquit Sendebar: Fertur, quod cum ambularet quidam heremita per viam vidit foveam, quam foderant venatores ad capiendum animalia, ut sua coria decoriarent. Et inspiciens ad fundum foveae, vidit ibi hominem qui erat aurifaber, et cum eo erant symeus, serpens, et vipera, nec illum hominem offenderant. Et videns haec heremita cogitavit dicens: Advenit tunc tempus, quo magnam misericordiam exhibeas, eruens hunc hominem de dentibus adversariorum suorum. Et accipiens funem iniecit eam in foveam; quam symeus apprehendens sua levitate ascendit per eam: et iniiciens funem secundario, ascendit vipera; et iniiciens tercio, ascendit serpens: qui omnes recognoscentes, gratiam eius regraciati sunt illi, et dicunt ei: Nequaquam velis ducere hunc hominem inde, quia non est in terra aliquod negans beneficium sibi collatum sicut homo, et praecipue sicut hic homo. Et dixit ei symeus: Scias meum habitaculum esse in tali loco. Et dixit ei vipera: Et ego in lacu, qui prope est illic, moror. Ait serpens: Et ego in flumine ibi prope moror; quod si habueris inde transitum, remunerabimus tibi super bono quod nobis contulisti. Et abiit unusquisque in viam suam. Postea vero iniecit funem, ut educeret aurificem, non curans de eo quod dixerunt ei illa animalia; et eduxit eum de fovea; et cum ipsum eduxisset, regraciatus est ei, et ait illi: Tu maximam gratiam mihi contulisti, pro qua teneor tibi remunerare; quod si placeret Deo te transire per terram, quam tibi haec animalia indicarunt, cum ibidem sit meum habitaculum, remunerabo te de gratia quam fecisti mihi. Et abiit unusquisque in viam suam. In processu vero temporum accidit heremitae transire per illam terram, et occurrit ei symeus, et videns salutavit eum, et ait ad eum: Nihil nunc habeo apud me, sed praestolare paulisper. Qui abiens rediit ad eum cum multis fructibus et delectabilibus et sibi donavit; et sumptis de illis quot voluit, discessit inde. Et occurrit ei vipera, quae et videns salutavit eum, et ait: Magna fuit gratia quam recepi a te; sed rogo ne discedas, donec redibo ad te. Et ivit vipera ad domum regis, et interfecit filiam suam, et acceptis corona et iocalibus eius, tulit et donavit heremitae; et nihil de morte filiae regis manifestavit. Et cogitavit heremita in corde suo dicens: Iam haec animalia de beneficio, quod eis egi, mihi remuneraveruut; aestimo quod si ad au[N4r]rificem pervenero, melius ipse remunerabit, et saltem mihi de huiusmodi iocalibus consulet. Postea vero heremita accessit ad domum aurificis; et videns eum aurifer duxit eum ad suam domum et honorem ei contulit. Cunque videret aurifex coronam auream, cognovit eam quod fuit filiae regis: annunciavit ei, quoniam invenerat coronam filiae suae in manu cuiusdam qui erat in domo sua; et ipsum retinuit, donec mandaret rex super hoc. Et audiens hoc rex misit pro eo; qui cum veniret et ostenderet coronam regi, cognovit rex illam, et mandavit rex ipsum flagellari et duci per civitatem, deinde suspendi. Et factum est ita. Et cum ducerent per civitatem, ibat plorans amare clamans et dicens: Si consilio ferarum attendissem, de quo mihi consuluerunt, non utique hoc malum mihi evenisset. Et audiens serpens vocem eius, exivit ad eum de caverna, et videns quod acciderat ei, doluit et obstupuit et meditatus est argumenta pro sui liberatione; et cito serpens ad domum regis ivit et momordit filium eius. Misitque rex pro astrologis et magis, ut sibi facerent incantationes et portarent ad ipsum de tyriaca; et nihil ei profuit. Et in astris contemplati sunt arte sua, donec puer incepit loqui; privatus enim erat sermone; et ait filius regis: Scitote me sanari non posse, donec veniens heremita, qui sine culpa est ad mortem condamnatus, et ducat manum suam per carnem meam. Et audiens hoc rex mandavit duci heremitam ad se, qui a rege interrogatus exposuit ei omnia quae fecerat feris et aurifici, et verbum quo ferae ipsum promoverant homini non benefacere, et quare venerat ad illam civitatem. Et elevatis oculis ad coelum, oravit heremita ad Deum dicens: Domine Deus, ego sum innocens de hoc negocio; sana, obsecro, filium regis. Et puer sanatus est, et recessit dolor eius. Et videns hoc rex honoravit heremitam dans ei munera et mittens ipsum in pace; et mandavit suspendi aurificem. Et hoc est de eo, qui benefacit ingratis.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM QVARTVM DECIMVM