<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Liber Kalilae et Dimnae
ca. 1270

 
 
   
   



L i b e r
K a l i l a e   e t   D i m n a e


C a p i t u l u m   V

______________________________________


115. Imperator dixit philosopho: "Cognovi hoc exemplum quod dixisti. Nunc ergo dic mihi quomodo iam aliquis pervenit ad id quod desiderat et cupit et non potest retrahere, sed perdit illud". [Philosophus ait:]

116. Dicitur enim quod quidam symei habebant regem senissimum et propter senectutem eius eum vilipendebant. Et erat inter eos quidam symeus iuvenis scismaticus et fortis qui facta coniuracione contra ipsum querebat eum interficere. Ille vero propter impotenciam et senectutem suam et quia non poterat resistere, timore perterritus fugit. Et descendens ad littus maris elongatus est a patria sua. Et cum iret per maritima cogitosus, invenit iuxta mare arborem ficus, et erat onerata fructibus, et ascendit in eam et comedebat de ficubus. Et postquam fuit saturatus, decoriabat ficus et proiciebat coria in terram. Interim testudo maritima exivit de mari in calore diei, ut requiesceret sub umbra arboris, et incepit comedere coria ficuum. Quam ut vidit symeus, deridebat eam et proiecit ei de ficubus. Testudo autem dulcorata illorum sapore respexit sursum et dixit: "Quis es, amice, qui tales fructus mihi dedisti?" Symeus respondit: "Miser alienigena sum qui propter senectutem meam eiectus sum de regno meo, et nisi fugissem, occisus fuissem. Et ego qui eram multarum gencium dominus, modo solus sum". Testudo dixit: "Confortare, amice, quia ego ero tecum et associabo te et noli curare de illo regno temporali, [sed] cura de futuro eternali; omnia enim huius mundi vana sunt et transitoria". Sic adinvicem facti sunt amici. Testudo autem portabat ei de piscibus et ipse dabat ei de ficubus. Testudo oblita est reverti in domum suam, et cum per longum tempus stetisset nec domum suam redisset, uxor eius facta est multum cogitosa et nesciebat de viro suo utrum vivus esset an mortuus. Quidam autem vicinus dixit ei: "Vir tuus vivit et habet quendam symeum amicum et tantum cum eo delectatur quod nec curat ad te venire". Uxor vero contristata querebat quomodo posset symeum occidere et ad se reducere virum suum. Una autem dierum dixit testudo symeo: "Amice, volo ire ad domum meam". Et cum redisset, invenit uxorem suam infirmam et in lecto iacentem et ait ad eam: "Quare sic tristis es?" Respondit uxor: "In magnam infirmitatem incidi, et dicunt medici quod non erit mihi sanitas, nisi habeam cor symei". Ipse autem cogitare cepit qualiter posset habere illud, quia difficile hoc erat ei. Et cum non posset aliud invenire nisi cor amici sui, prodicionem putabat esse et mille modis cepit cogitare. Tandem reversus est ad symeum et salutavit eum. Symeus vero interrogavit eum de mora sua. Testudo respondit: "Pro nullo alio servicio moratus sum nisi quod pro te erubescebam qui non possum tibi mereri bonum quod mihi fecisti". Symeus dixit: "Non existimes talia, quia non sum talis ut ab amicis retribucionem petam, maxime a te qui mihi tanta bona fecisti, videndo me tali miseria circumdatum et ab honore depositum, et societatem et solacium mihi fecisti et utile consilium mihi dedisti". Testudo vero dixit: "Volo ut amodo firmior sit inter nos amicicia nostra, quia dictum est ab antiquis quod amicicia tribus modis firmatur: primo per introitum amici in domum suam, secundum per visitacionem consanguineorum, tercio per personalem comestionem". Ait symeus: "Hec, o amice, non confirmant amiciciam, sed sincera caritas et dilectio, quoniam introire in domum amici et visitare consanguineos meretrices et latrones hoc faciunt, et eciam insimul comedere muli et asini et alie fere silvestres hoc faciunt et insimul comedendo unus percutit alium". Testudo dixit: "Verum dixisti quia oportet amicum amici amiciciam memorare et firmiter eam custodire; et qui aliter habent amiciciam, sine fundamento eam edificant. Dicitur enim quod ab amico non debes superflua petere, quoniam cum vitulus superflue sugit mamillas matris, eam irasci facit et sic expellitur ab ipsa. Ego autem volo te venire in domum meam; habito enim in quadam insula in qua sunt herbe virides, tritici habundancia, multe arbores quasi silve scilicet dactilorum, castaneorum, ficuum, nucum et alie arbores innumerabiles; sunt eciam ibi aque limpidissime et nemo ibi habitat nec aliquis comedit illos fructus nisi aves marine, nec eciam dominus dominatur ibi, et semper eris in requie et semper vives sine timore. Et ego ponam te super me et absque aliquo timore illuc te portabo". Credidit symeus et dimittens certa pro incertis ascendit super eum. Testudo vero ferebat eum super pelagum. Cum autem ad medium pelagi pervenisset, stetit testudo, cogitans qualiter eum necare posset. Symeus autem, senciens testudinem morantem et nullam insulam videns, suspicatus est ne forte contrarium aliquid de eo testudo cogitaret, et intra semetipsum ait: "Scio quia nulla res tam nobilis est quam cor. Necesse est sapienti ut non sit negligens investigare corda consanguineorum et amicorum suorum et argumentari et inspicere ea ex dictis eorum". Et ait postea testudini: "Hactenus modo velox fuisti ad eundum et nunc video te titubantem; miror quid hoc est". Ipse autem dixit: "Cura est mihi magna, ne forte non perveniremus ad domum meam. Non possum tibi servire ut volo; uxor enim mea infirmatur". Et ait symeus: "Noli de hoc curare, quia cura nullam facit utilitatem; sed quere ei medicinam, ut sanetur". Testudo dixit: "Dicunt filii medicorum quod nulla medicina poterit eam sanare nisi cor symei". Audiens hec symeus contristatus est valde et suum flebat periculum et dixit: "Ve levitati mee, quoniam me senem in tantis periculis cupiditas posuit! At qui modico est contentus, vivit in requie, cupidus vero in labore et dolore transigit vitam suam". Deinde conversus ad testudinem dixit: "Quare, o dilecte, non dixisti, antequam de ficu descenderem, ut cor meum mecum detulissem?" Ait testudo: "Ergo non habes tecum cor tuum?" Respondit symeus: "Non, quia preceptum habemus in lege nostra ut, cum ad domos amicorum pergimus, domi corda nostra relinquamus, ne forte aliquid adversum contra amicum nostrum cogitemus". Hec dicens testudo veloci cursu reversa est ad terram. Symeus vero cum ad terram applicuit, cicius quam potuit [ficum] ascendit. Testudo autem manens inferius vocavit eum dicens: "Descende, o amice, et porta tecum cor tuum, ut eamus ad domum meam". Symeus respondit: "Si hoc fecero et alia vice tecum venero, similis ero asino illi quem decepit vulpis". Et testudo ait: "Quomodo fuit?" [Symeus dixit:]
117. Dicitur enim quod quidam leo habitabat in magno nemore. Erat autem cum eo vulpis qui nutriebatur de eius reliquiis. Et scabiosus factus leo non poterat venari. Dixit ei vulpis: "O rex, qualiter video te ita afflictum?" Respondit leo: "Propter infirmitatem istam que me occupavit, de qua non potero sanari nisi per cor et auriculas asini". Vulpis dixit: "Leve est hoc facere, quia prope est nobis fons ad quem ascendit fullo cum asino suo cottidie, et ego ibo et adducam tibi eum, si possum". Leo dixit: "Si hoc feceris, magnam gloriam mihi dabis". Pergens autem vulpis ad asinum et dixit ei: "Quare te video macilentum et plagis plenum?" Respondit asinus: "Malicia patroni mei facit hoc; pondere magno me onerat et parvam mihi tribuit comestionem et tota die me ligatum stare facit". Vulpis dixit: "Quare hec omnia suffers?" Et asinus dixit: "Quid ergo faciam? Quocumque perrexero, alius homo me capiet et forte deterius mihi faciet". Vulpis autem dixit: "Veni ergo mecum, quia scio locum ubi est copia herbarum viridium et aquarum, et ibi est asina pascens [et eris] sine timore; nemo enim accedit ad illum locum et habemus leonem dominum et defensorem et nullus audet illi accedere". Dixit asinus ei: "Absolve ergo me et eam illuc". Vulpis ergo absolvit eum, et ipse secutus est eum. Cum autem appropinquasset asinus leoni, prosiliens leo et credens eum capere non potuit propter impotenciam sue infirmitatis; et sic asinus evasit manus leonis. Vulpis autem dixit leoni: "Quare eum dimisisti? Si voluntarie, quare me laborare fecisti? Si sine voluntate, ve mihi et vite mee!" Leo autem vituperatus noluit patefacere impotenciam suam vulpi, sed dixit ei: "Vade et duc mihi eum iterum, si potes, et dicam tibi quare eum dereliqui!" Respondit vulpis: "[Si] quis manus tuas evasit, quomodo ad te iterum reversus erit?" Tamen reversa est ad asinum et dixit ei: "Quare fugisti a leone? Ipse propter gaudium tui te amplexatus est, tu autem fugisti. Sed veni cito, eamus ad eum et osculeris ipsum, ut eum bonum amicum et defensorem tuum habeas; et scias quia ibi prope erit asina". Asinus autem qui nunquam viderat leonem credidit vulpi et reversus [est] cum ea. Et cum appropinquaret iterum leoni, prosiliens in ipsum leo interfecit eum et dixit vulpi: "Custodi hic, quousque vadam ad fontem et lavem me". Pergente autem leone vulpis comedit cor et auriculas asini. Reversus leo dixit: "Ubi sunt aures et cor asini?" Vulpis respondit: "Si habuisset iste asinus cor ad intelligendum et aures ad audiendum, nunquam ad te reversus fuisset, videns primum periculum unde evaserat".
118. Et ego hec tibi retuli, o testudo, quod scias quod non sum talis sicut asinus; sed volo ut credas quod, quando tecum veni, cor non habebam mecum, sed modo cor meum in me reversum est". Ita illi qui apertum et optimum tempus ad aliquod faciendum habent, si pertransire permiserint, operam suam amittunt".

 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>