BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio II

Secundo quaeritur, utrum, quidquid certitudinaliter

cognoscitur cognitione intellectuali, cognoscatur

in aeternis rationibus vel in lumine primae veritatis.

 

―――――――――

 

Quod utem lumen naturale sufficiat

ad certam cognitionem sine influentia

illarum rationum, ostenditur sic:

 

(1) Philosophus III De anima: ‘Sicut in omni natura est aliquid, quo est omnia fieri, et aliquid, quo est omnia facere, ita est in intellectu sive in anima: quia ibi est, quo est omnia facere, et ille est intellectus agens, et quo est omnia fieri, et iste est intellectus possibilis.’ Sed ubicumque est sufficiens principium activum et sufficiens principium passivum ad omnia, non requiritur ulterius agens. Ergo anima per suum activum et suum passibile sufficit ad certam cognitionem sine irradiatione speciali vel influentia rationum aeternarum.

(2) Item Anselmus De conceptu virginali cap. 11 distinguit triplicem cursum rerum, scilicet naturalem, voluntarium et mirabilem. Secundum cursum naturalem fiunt naturalia; secundum cursum voluntarium voluntaria, quae pendent a voluntate creata; secundum cursum mirabilem ea, quae fiunt supra naturam per divinam potentiam. Sed certum est, quod actus cognitionis pertinet ad cursum naturalem, non mirabilem, quia nec cognitio est miraculosa; ergo potest esse a naturali virtute intellectiva sine supernaturali agente vel influentia ab eo.

(3) Item Hugo De sacramentis libro I parte 3 in fine dicit, quod “aliqua sunt supra rationem, aliqua infra rationem, alia praeter rationem, alia secundum rationem”. Sed ad omnia illa, quae subiacent virtuti alicuius agentis, sufficit virtus agentis illius sine alio adminiculo superiori. Ergo ad naturalem cognitionem eorum, quae subsunt rationi nec eius facultatem excedunt, sufficit lumen naturale supposita communi influentia, quae conservat omnem creaturam.

(4) Item, sicut divina potentia se habet ad operabilia, ita divina sapientia se habet ad cognoscibilia sive intelligibilia. Sed quantum ad operabilia, quae non excedunt facultatem naturae, sufficit virtus naturae cum influentia communi. Ergo ad cognoscibilia, quae non excedunt facultatem naturae, sufficit lumen naturale cum generali influentia, quae nulli substrahitur creaturae.

(5) Item pono speciem abstractam a phantasmatibus, pono potentiam intellectivam dispositam, pono conversionem aciei intellectus super illam, et suppono communem influentiam. Sed ad cognitionem non videntur plura requiri. Ergo sine aliqua influentia speciali a superiori potest anima certitudinaliter cognoscere, cum omnia ista sint in potestate naturae.

(6) Item, quicumque videt aliquam rem in luce vel in arte aliqua, necesse est, quod videat illam lucem vel artem vel regulam, in qua videt. Sed certum est, quod intellectus viatoris illam aeternam artem, lucem et regulam non videt, quia illa visio facit beatum. Ergo nec in illa videt.

(7) Item, si omnia videntur in illa luce et per specialem influentiam illius lucis, ergo, qui magis sunt illi luci propinqui, magis viderent quam illi, qui sunt ab illa luce aversi. Sed certum est, quod multi ab illa luce aversi magis et plura vident quam conversi et plura cognoscunt. Ergo illa lux non est ratio videndi, nec in luce illa videtur, quidquid videtur.

(8) Item Philosophus II Metaphysicae: ‘Sicut se habent res ad esse, ita se habent ad cognitionem.’ Sed ad esse sufficit forma creata cum generali influentia creatoris; ergo similiter ad cognitionem. Ergo non est necessaria aliqua specialis influentia lucis aeternae.

(9) Item Augustinus IX De Trinitate cap. 2: “Mens, sicut corporearum rerum notitiam per sensus corporis colligit, ita incorporearum per semet ipsam, cum sit incorporea.” Sed si indigeret alieno vel superiori auxilio, non per semet ipsam cognosceret. Ergo altiori auxilio non indiget.

(10) Item idem XII De Trinitate cap. 15 dicit, quod ista immutabilia vera vel scientiarum spectamina anima videt “in quadam luce sui generis incorporea, sicut oculus carnis, quae adiacent in luce corporea”. Sed certum est, quod nulla lux est eiusdem generis cum anima nostra nisi lux creata, quia lux increata non est in genere. Ergo non cognoscit in luce increata, sed creata.

(11) Item secundum Philosophum ‘natura nihil facit frustra nec deficit in necessariis’. Sed certum est, quod creatura rationalis creata est a Deo propter aliquam operationem, et haec est operatio intellectualis; ergo natura non deficit sibi. Ergo ex natura sua et in natura habet anima ea, quae ad operationem intellectualem requiruntur, sine aliqua superiori influentia supposita semper influentia generali.

(12) Item Philosophus III De anima comparat intellectum possibilem oculo, colorem phantasmati, intellectum agentem luci: Est enim habitus quidam, ut lumen. Sed ad visionem sensualem sufficit praesentia obiecti visibilis, potentia visiva disposita videntis et lux solaris. Ergo similiter ad visionem intellectualem sufficit praesentia phantasmatis et potentia receptiva intellectus possibilis et lux intellectus agentis facientis species intellectas in potentia intellectas in actu.

(13) Item certum est, quod actus cognitionis est actus quidam naturalis. Sed ad operationes naturales non requiritur aliquid supernaturale. Ergo aut operatio intellectus in ea, quae non excedunt facultatem naturae, non est naturalis, aut si est naturalis, nihil supernaturale requiritur. Sed illa influentia, quidquid sit, supernaturalis est; ergo et cetera.

(14) Item si, quidquid videmus, videmus in illa luce, hoc non est nisi duobus modis: aut sicut in speculo, et hoc est impossibile, quia, quicumque videt aliquid in speculo, videt speculum ipsum; aut sicut in medio vel cognoscendi ratione, et tunc aut ipsa lux divina per essentiam est cognoscendi ratio, quod non potest esse, quia, quidquid illud sit, est aliquid animae vel intellectui inhaerens, divina autem essentia nulli potest inhaerere; aut est aliquid ab ea influxum in mentem cognoscentem; sed illud, quidquid sit, est creatura; omnis autem creatura mutabilis, ergo non sufficit ad certam cognitionem; aut oportet abire in infinitum, quod est inconveniens.

(15) Item certum est, quod lux divina est de invisibilibus Dei, quia lux divina non est nisi ipse Deus. Sed, ut dicit Apostolus Rom. 1, 20: “Invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.” Ergo si lux divina est ratio cognoscendi creaturarum et creatura est medium et ratio cognoscendi divinam lucem, tunc cognitio est circularis, quod videtur esse inconveniens.

(16) Item, quia dicebatur, quod cognoscitur per quandam divinam influentiam, contra: Ubi est res ipsa, non est necessaria rei illius species. Sed Deus sive lux divina est praesentissima nostro intellectui. Ergo non est necessaria aliqua influentia.

(17) Item illa influentia aut est creator aut creatura. Non creator, quia fluit et infunditur a Deo; ergo non est Deus. Non creatura, quoniam est velut quoddam lumen fluens a sole. Sed lumen non est de nihilo nec est de aliquo materialiter, ergo nec illa influentia; ergo non est creatura. Ergo nihil est, cum nec creator nec creatura.

(18) Item omne agens virtutis infinitae potest super suam operationem per se sine alieno auxilio. Sed intellectus noster est virtutis infinitae. Ergo potest in operationem suam intellectualem sine alieno auxilio. – Maior manifesta est. Minor probatur per Commentatore m super XI Metaphysicae, ubi dicit, quod motores orbium caelestium sunt vir tutis infinitae et possunt perpetuare motum, quia sunt virtus non in materia. Sed intellectus noster est virtus non in materia. Ergo et cetera.

(19) Item, quia dictum erat, quod illa lux videtur quodammodo in omni viso et cognoscitur in omni cognito, arguebat: Quod videmus, non cognoscimus per fidem. Sed de illo bono aeterno non habemus cognitionem nisi per fidem. Ergo non illud videmus. – Minor probatur per Augustinum VIII De Trinitate cap. 4, qui dicit: “Quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem, nondum utique videmus Deum.”

(20) Item secundum Philosophum II Caeli et mundi: Quanto natura superior, tanto paucioribus indiget ad suam perfectionem. Sed creatura rationalis est perfectior creatura in ordine universi; ergo paucioribus indiget ad suam perfectionem. Sed creaturae inferiores non indigent influentia aliqua speciali divina ad suas perfectiones consequendas; ergo multo minus creatura rationalis.

(21) Item, si influentia lucis divinae vel lux ipsa necessaria est ad cognitionem, non est necessaria tantum ut medium elevans, sed ut ratio assimulationis. Sed cum intellectus natus sit omnia cognoscere, oportet, quod per illam influentiam assimuletur illi luci quantum ad omnia cognoscibilia. Sed nulla influentia sufficit ad omnia cognoscibilia repraesentanda, nec aliquod attributum cognitum assimulat seu repraesentat nisi secundum illam rationem, ut bonitas bona. Ergo necesse est, quod aut ipse Deus per essentiam suam sit ratio assimulationis, quod est falsum, aut nihil aliud sufficit. Ergo non cognoscimus in Deo aut in influentia aliqua speciali.

(22) Item certitudo cognitionis est ex parte medii. Sed illud medium aequaliter se habet ad omnes; ergo omnes aequaliter cognoscerent. Sed hoc falsum est. Ergo non cognoscunt in illa luce.

(23) Item secundum Augustinum X De Trinitate actus voluntatis necessario supponit actum cognitionis. Sed ad actum voluntatis non requiritur aliqua superior influentia, actum, dico, naturalem, quia naturaliter inclinatur ad diligendum bonum; ergo nec ad actum cognitionis.

(24) Item confirmatur sic argumentum: quoniam omne, quod movetur vel tendit ad aliquid, necessario habet aliquid illius, ad quod movetur. Sed voluntas naturaliter movetur in Deum; ergo habet per naturam suam aliquid Dei. Ergo non requiritur influentia ulterior.

(25) Item ratio cognoscendi oportet, quod sit proportionalis intelligenti et obiecto. Sed aliqua lux magis est proportionalis quam lux divina, nec illa est proportionalis. Ergo illa non est ratio cognoscendi. – Quod autem alia lux magis sit proportionalis, videtur, quia lux angeli beati, quae est quasi unigenea nostro intellectui. – Quod illa non sit proportionalis, patet, quoniam excedit in infinitum et nostrum intellectum et cognoscibile obiectum; et cum hoc si esset proportionalis, videre possemus eam.

(26) Item omnis potentia super se reflexiva iudicat de se et de omnibus, quae sunt in ipsa. Sed de luce divina mens nostra non iudicat nec de aliqua influentia lucis, quoniam per illam et secundum illam de omnibus iudicat. Ergo non est talis lux vel influentia in mente nostra.

(27) Item si illa lux est ratio cognoscendi in omni cognitione, cum illa lux omnia aequaliter repraesentet, omnia aequaliter cognoscerentur: praesentia, futura, occulta et manifesta, necessaria et congruentia. Sed istud est falsum. Ergo et cetera.

(28) Item quaero: Cum video aliquod verum immutabile, ut ‘omne totum est maius sua parte’ et ‘septem et tria decem sunt’, quid video? Aut aliquid creatum aut aliquid increatum. Non creatum, quoniam nullum creatum immutabile vel aeternum. Non increatum, quia istud video perspicue; Deum videre perspicue est beatum esse. Sed hic non sumus beati, nec, quicumque videt, est beatus; ergo et cetera.

(29) Item si in qualibet cognitione certitudinali Deus vel lux divina necessario aliquid influit, cum cognoscere secundum Philosophum sit in potestate nostra, tunc illa lux vel influentia illius lucis esset in potestate nostra. Sed istud est falsum. Ergo nec lux divina nec aliqua specialis eius influentia necessario requiritur ad certam cognitionem.

 

 

Contra:

 

(30) Augustinus XI De civitate cap. 25: “Licet quibusdam animalibus ad istam lucem, scilicet corporalem, contuendam multo quam nobis sit acrior sensus oculorum, sed lucem illam incorpoream contingere nequeunt, qua mens nostra quodammodo irradiatur, ut de omnibus iis iudicare possimus. Nam inquantum eam capimus, intantum id possumus.” Ergo per illustrationem illius lucis et attingendo cognoscimus, quidquid certitudinaliter cognoscimus.

(31) Item Augustinus XII Super Genesim ad litteram cap. 31: “Lumen, quo illustratur anima, ut omnia vel in se vel in illo veraciter intellecta conspiciat, ipse Deus est. Sed cum conatur illud lumen intueri, palpitat et minus valet. Inde tamen est, quidquid intelligit, sicut valet. Videt autem supra se, et illo adiuta videt etiam, quidquid in se intelligendo videt. “ Ergo et cetera.

(32) Item XII Confessionum cap. 6: “Si ambo videmus verum esse, quod dicis, si ambo videmus verum esse, quod dico; non ego in te nec tu in me, sed ambo in ea, quae super mentes nostras est, incommutabili veritate.”

(33) Item idem VIII De Trinitate cap. 3: “Cum animus ita nobis placet, ut eum etiam omni luci corporeae praeferamus, non ipse in se ipso nobis placet, sed in illa arte, qua factus est. Inde enim approbatur factus, ubi videtur fuisse faciendus. Haec enim est veritas et simplex bonum.”

(34) Item idem libro IX cap. 6: “Neque enim corporeis sensibus videndo per similitudinem colligimus generalem vel specialem humanae mentis notitiam, sed intuemur immobilem veritatem, ex qua, quantum possumus, definimus, non qualis cuiusque sit hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.” Et in eodem capitulo: “Itaque de istis sensibus secundum illam iudicamus et eam cernimus rationalis mentis intuitu.” Et in principio cap. 7: “In illa aeterna veritate, per quam facta sunt omnia, formam, secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus.” Ergo non tantum videmus et cognoscimus in illa, sed illam videmus.

(35) Item I libro De doctrina Christiana: “Sapiens adepta sapientia sapiens est; antequam adipisceretur, non erat sapiens. Atvero ipsa sapientia nec fuit umquam insipiens nec esse umquam potest. Quam si non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem vitae mutabili anteponerent. Ipsam quippe regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, vident, nec uspiam nisi supra suam naturam.” Unde “omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non videt, ita est quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum tam clare atque praesentialis lucis fulgor infusus”. Ergo idem, quod prius.

(36) Item Dionysius 11. cap. Angelicae hierarchiae: “In tria dividuntur supermundana ratione divini intellectus: in substantiam, virtutem et operationem.” Sed anima rationalis non producitur nisi per aliquam influentiam Dei specialem. Ergo nec operatur nisi per aliquam influentiam specialem. Sed operatio eius propria est cognitio intellectualis. Ergo et cetera.

(37) Item omne, quod factum est, secundum aliquam rationem factum est. Quod autem rationabiliter factum est, oportet per aliquam rationem cognosci: aut ergo per illam, per quam factum est, aut per aliam. Si per aliam, non cognoscitur veraciter; si per eandem, sed omnia sunt facta aeternis rationibus; ergo omnia aeternis rationibus cognoscuntur.

(38) Item talis est ordo in potentiis animae, quod semper potentia inferior consulit superiorem. Unde sensus particulares sensum communem, sensus communis imaginationem, imaginatio rationem inferiorem, portio inferior superiorem secundum Augustinum XII Super Genesim, quoniam omnes visiones referuntur iudicandae per intellectualem visionem. Superior igitur portio aut iudicat secundum semet ipsum aut per aliquid, quod est supra se. Si per aliquid, quod est supra, nihil est autem supra animam nisi incommutabilis veritas. Ergo et cetera. Si secundum se ipsam, ergo nihil est ea superius, ut dicit Augustinus De vera religione. Si igitur aliquid est supra mentem, ergo secundum illud et per illud iudicat. Sed illud, ut dictum est, est incommutabilis veritas. Ergo et cetera.

 

 

Responsio:

 

(39) Quoniam anima rationalis quasi in medio constituta est inter creatorem et creaturas et ad creatorem ordinatur secundum sui partem superiorem, ad creaturas autem secundum sui partem inferiorem, sicut dicit Augustinus in multis locis, ideo de cognitione et ratione cognoscendi fuerunt ab antiquo plures opiniones.

(40) Plato enim cum suis sequacibus posuit totam rationem cognoscendi venire a mundo archetypo sive intelligibili et a rationibus idealibus; et posuit illam lucem aeternam concurrere ad certitudinalem cognitionem in sua evidentia et sicut totam et solam rationem cognoscendi, sicut Augustinus in pluribus locis recitat, et maxime VIII De civitate cap. 7: “Lumen mentium ad cognoscenda omnia Deus ipse est, qui condidit omnia.” – Sed ista positio omnino erronea est. Quamvis enim videatur stabilire viam sapientiae, destruit tamen viam scientiae. Praeterea, si lux illa esset ratio cognoscendi tota et sola, non differret cognito rerum in Verbo a cognitione in proprio genere nec cognitio rationis a cognitione revelationis nec cognitio philosophica a cognitione prophetica nec cognitio per naturam a cognitione per gratiam.

(41) Alia positio fuit Aristotelis, ut videtur, qui totam rationem cognoscendi dixit causari et venire ab inferiori via sensus, memoriae et experientiae, cum lumine naturali nostri intellectus agentis abstrahentis species a phantasmatibus et facientis eas intellectas in actu. Et ideo non posuit lucem aeternam esse necessariam ad cognitionem certitudinalem nec umquam de ea locutus est. Et ista eius opinio apparet in II Posteriorum. – Hanc positionem, licet non omnino, tamen quidam philosophantes sequuntur asserentes, quod lux illa est generalis causa certitudinalis cognitionis, nullo modo tamen eam attingi nec aliquam eius influentiam specialem in naturali cognitione esse necessariam, sed quod sufficit lumen intellectus agentis cum speciebus et rerum similitudinibus a rebus acceptis et abstractis; alias evacuaretur operatio naturae, et intellectus noster non intelligeret nisi per accidens, et nostra cognitio non esset naturalis, sed supernaturalis. Quod autem dicit Augustinus per illam lucem et in illa luce omnia videri, non est intelligendum, quod intellectus illam lucem aliquo modo attingat neque quod lux illa aliquid specialiter influat, sed quod Deus aeternus lucem nobis intellectualem naturaliter indidit, in qua omnia cognoscibilia, quae subsunt rationi, naturaliter cognoscimus et videmus. – Sed et ista positio multum videtur deficere. Nam etsi astruat viam scientiae, omnino destruit viam sapientiae. Videtur etiam multum derogare rationi et naturae imaginis. Creatura enim rationalis hoc ipso, quod est ad imaginem, secundum sui supremum aeternis regulis inhaerescit, ut dicit Augustinus XII De Trinitate. Videtur nihilominus evertere et subvertere omnia fundamenta beati Augustini, cuius auctoritates nullo modo possunt exponi. Quod videtur inconveniens, cum ipse sit doctor praecipuus et quem doctores catholici et maxime theologi debent sequi.

(42) Et ideo viam mediam puto sine praeiudicio esse tenendam dicendo, quod nostra cognitio causatur et ab inferiori et a superiori, a rebus exterioribus et a rationibus idealibus.

(43) Ad cuius intelligentiam notandum est, quod nihil cognoscitur nec intelligitur nisi verum. Veritas autem triplex est vel ut triplex, prout quaelibet res tripliciter habet esse, videlicet in genere proprio, in intellectu creato et in exemplari aeterno, sicut dicit Augustinus VI Super Genesim et Anselmus in libro De veritate cap. 10. Ergo possumus loqui de veritate tribus modis: vel per comparationem ad materiam, quam informat, quoniam omnis natura creata eo, quod repraesentat secundum gradum suum artem, per quam facta est forma ipsa vel natura sive essentia, per quam ipsam artem et exemplar imitatur, est sua veritas; et intantum vera est, inquantum illud exemplar exprimit. Secundo possumus considerare veritatem per comparationem ad subiectum, id est intellectum, quem excitat; et iste est intellectus creatus, et maxime humanus, quia de ipso loquimur modo. Nulla enim est natura, quae non se manifestet intellectui et declaret, ut potest. Tertio possumus considerare veritatem per comparationem ad exemplar, a quo emanat; haec est divina lux et ars, per quam facta sunt omnia.

(44) Veritas autem secundum rationem suam est ratio cognoscendi et manifestandi, prout dicit Hilarius, quod veritas est declarativa esse. Ista ratio, ut est impressa creaturae, hoc est ipsa sua forma vel quiditas, non est sufficiens ad se manifestandum vel declarandum nec ad movendum intellectum. Ideo providit Deus nostrae menti quoddam lumen intellectuale, quo species rerum obiectarum abstrahit a sensibilibus depurando eas et accipiendo earum quiditates, quae sunt per se obiectum intellectus. Indidit nihilominus naturale iudicatorium, quo discernat et iudicet bona a malis, vera a falsis. Sed nec istud lumen est sufficiens, quia defectivum est et opacitati admixtum, nisi subiungatur et conectatur illi lumini aeterno, quod est perfecta et sufficiens ratio cognoscendi, et illud attingat et quodammodo contingat intellectus secundum sui supremum.

(45) Attingit autem illud lumen sive illas aeternas rationes ut rationem cognoscendi, non tamen solam – quia sic non differret, ut dictum est, cognitio in Verbo a cognitione in proprio genere nec cognitio sapientiae a cognitione scientiae – nec totam – quia sic non indigeremus speciebus et similitudinibus rerum, quod falsum est, quoniam dicit Philosophus et experientia docet, quod amittentes unum sensum necesse est eos amittere scientiam, quae secundum illum sensum fit; ergo, quamvis secundum Augustinum mens secundum sui supremum illas regulas attingat, tamen indubitanter verum est, quod dicit Philosophus cognitionem aggenerari in nobis via sensus, memoriae et experientiae, ex quibus colligitur universale, quod est principium artis et scientiae, nec nudam, quia sic non differret cognitio patriae a cognitione viae, nec propriam, sed quodammodo generalem. Et ideo necessario cum iis indiget rerum similitudinibus a rebus abstractis tamquam propriis, determinatis et distinctis cognoscendi rationibus. Et hoc ostendit Augustinus IX De Trinitate cap. 6 dicens, quod a superiori, id est a luce veritatis, lumen est, sed ab inferiori, hoc est a phantasmatibus, tenebra. “Claret”, inquit, “iudicium veritatis desuper ac sui iuris incorruptissimis regulis firmum est; et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur. Sed interest, utrum ego sub ulla vel nulla caligine tamquam a caelo perspicuo secludar aut, sicut in altissimis montibus accidere solet, inter utrumque aere libero fruens et serenissimam lucem supra et densissimas tenebras subter aspiciam.”

(46) Attingit autem mens sive intellectus cognoscens lucem illam vel rationes ideales et cernit quodammodo eas, non ut obiectum quietans, terminans et in se ducens, sed ut obiectum movens et in aliud ducens; non ut obiectum visionis, in quo defigatur ratiocinantis aspectus, sed ut obiectum motivum et rationem videndi; non plene, sed ex parte; non in sua claritate, sed in quadam obscuritate, quia necdum est plene deiformis. Et ideo sic videmus per illam, quod illam non videmus; sic videmus, quod videre nos non percipimus, nisi cum resolvimus ascendendo gradatim a corporis sensibus, usquequo veniatur ad naturam mentis rationalis, et tandem transcendendo mentem ipsam perveniatur ad regulas incommutabiles, ut docet Augustinus VII libro Confessionum. Unde dicit in XV De Trinitate cap. 6: Sic videmus per illum, quod illum non videmus nisi per speculum in aenigmate. Et Anselmus Proslogion cap. 13: “Cur te, Domine, non sentit anima mea, si invenit te? Aut non invenit te, quando invenit lucem et veritatem? An potuit de te aliquid intelligere nisi per lucem et veritatem tuam? Si ergo vidit lucem et veritatem, vidit te; si non vidit te, non vidit lucem et veritatem. Aut lux est et veritas, quam vidit et tamen nondum te vidit, quia vidit te aliquatenus, sed non vidit te, sicuti es?” Lumen ergo illud movendo nostrum intellectum influit quoddam lumen menti nostrae ita, quod per lucem divinam videt obiective et quasi effective, sed per illud et in illo lumine videt formaliter; quod quidem lumen continuatur et conservatur in mentibus nostris ad praesentiam divinam. Nec alicui subtrahitur cognoscenti, immo omnibus bonis et malis indifferenter assistit secundum ordinationem et dispositionem immutabilem suae sapientiae, qua cooperatur in intellectuali operatione.

(47) Rationes autem ad istius confirmationem possunt plures adduci. Et prima ratio potest sumi ex parte naturae cognoscentis, mentis scilicet intellectualis. Cum enim mens nostra secundum Augustinum XII De Trinitate per totum duplicem habet portionem: unam inferiorem deputatam administrandis temporalibus, aliam superiorem contemplandis aeternis; sicut ad plenum iudicium in administratione rerum istarum non sufficit portio inferior sine superiori, sic nec sufficit portio superior sine aeterna luce. Haec autem portio est illa, in qua est imago Dei, et aeternis regulis inhaerescit, per quas definit et iudicat, quidquid certitudinaliter cognoscit. – Praeterea, cum inveniatur in creatura triplex modus vel gradus conformitatis ad Deum, videlicet sicut vestigium, sicut imago, sicut similitudo, vestigium dicit comparationem ad Deum ut ad principium causativum; similitudo dicit comparationem ad Deum sicut ad donum infusum; ergo imago, quae medium tenet, dicit comparationem ad Deum ut ad obiectum motivum. Ergo in operationibus creaturae, quae sunt ipsius, inquantum est vestigium, cooperatur sicut principium et causa, cuius modi sunt operationes naturales. In iis vero, quae sunt ipsius, inquantum est similitudo, cooperatur ut donum infusum, ut sunt operationes meritoriae et Deo gratae. In iis autem, quae sunt ipsius ut imago, cooperatur ut obiectum motivum et ratio, ut sunt operationes intellectuales, in quibus percipit veritatem incommutabilem. Unde Augustinus VIII De civitate cap. 7 dicit, quod “ipse est causa subsistendi et ordo vivendi et ratio intelligendi”; “effector naturarum et bonum rerum agendarum et lumen cognoscendarum”; “principium nostrum, bonum nostrum, lumen nostrum”; “causa constitutae universitatis, fons potandae felicitatis et lux percipiendae veritatis”.

(48) Secunda ratio sumitur ex parte rei cognoscibilis. Omne enim, quod certitudinaliter scitur, necesse est esse immutabile; et hoc verum est non tantum quantum ad actum intellectus, qui est in perceptione terminorum, sed primarum propositionum et illationum. Capit enim noster intellectus terminorum significata, cum apprehendit unumquodque per definitionem. Definitio autem habet fieri per superiora et illa superiora per alia superiora, quousque veniatur ad generalissima, quibus ignoratis definitive sciri inferiora non possunt. Nisi enim cognoscatur, quid est ens per se, non potest sciri definitio substantiae, nec ens per se potest cognosci, nisi cognoscatur cum suis condicionibus, quae sunt unum, verum et bonum. Ens autem cum possit cogitari ut diminutum, ut completum, ut in potentia, ut in actu, ut ens secundum quid, ut ens simpliciter, et sic de ceteris condicionibus, quae sunt entis ut ens – privationes autem non possunt cognosci nisi per positiones secundum Augustinum et Philosophum –, non potest venire intellectus ut plene resolvens in intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi, actualissimi et completissimi. Non igitur potest scire ens imperfectum, defectivum et incompletum nec scire hoc plurimum differre ab illo, nisi id, quod omnino perfectum est, mente videretur, ut dicit Augustinus De vera religione. Quantum ad perceptionem propositionum tunc veraciter comprehendit et intelligit, quando scit eas veras et circa eas falli non potest, ut ‘omne totum est maius sua parte’. Scit enim, quod hoc non potest aliter se habere; scit igitur veritatem hanc esse immutabilem. Quantum ad perceptionem illationum tunc veraciter comprehendit et intelligit, quando videt, quod conclusio necessario sequitur ex praemissis, et hoc non solum in terminis necessariis, sed in contingentibus, non solum in entibus, sed in non-entibus. Istam igitur necessitatem tam in propositionibus quam in illationibus et habitudinibus non videt in materia, quia omnis pars et omne totum interire potest, nec in anima, cum “anima mutabilis sit et mutabilitatem pati possit erroris”, ut dicit Augustinus De vera religione et XIV De Trinitate. Ergo videt in exemplari artis aeternae et in rationibus idealibus, ubi res habent immutabilem habitudinem secundum illius artis repraesentationem. Omnis igitur vere ratiocinantis lumen accenditur ab illa veritate et ad illam nititur pervenire, ut dicit Augustinus De vera religione.

(49) Rursus, ut in quaestione praecedenti fuit tactum, veritas non est aliud in creatura nisi quaedam expressio artis et exemplaris aeterni, secundum quam facta est; et omnis creatura intantum vera est, inquantum secundum gradum suum illud exemplar imitatur. Ergo impossibile est, quod cognoscatur veraciter nisi per quandam applicationem et relationem ad illam regulam et rationem, per quam facta est. Unde Augustinus I libro Soliloquiorum: “Intelligibilis est Deus, intelligibilia disciplinarum spectamina, tamen plurimum differunt. Nam et terra visibilis et lux, sed terra nisi luce illustrata videri non potest. Ergo et illa, quae in disciplinis traduntur, quae quisque verissima nulla dubitatione concedit, credendum est tamen non posse intelligi, nisi ab illo quasi suo sole illustrentur. Ergo sicut in isto sole tria quaedam licet advertere: quod est, quod fulget, quod illuminat, ita in illo secretissimo Deo tria quaedam sunt: quod est, quod intelligit, quod cetera intelligi facit.”

(50) Tertio sumitur ratio ex parte medii cognoscendi. Medium autem in cognitione certitudinali necesse est esse certum. Certum autem non esset, nisi esset omnibus commune, immutabile et ineffabile. – Quod patet, quoniam secundum eandem rationem aequalitatis cognosco omnia aequalia et secundum eandem cognoscit, quicumque vere et certitudinaliter cognoscit; secundum eandem rationem pulchritudinis omnes cognoscunt omnia pulchra, secundum eandem rationem unitatis omnia una. Oportet igitur huiusmodi rationem esse immutabilem, quia nihil immutabiliter potest cognosci nisi per immutabilem rationem; oportet esse infallibilem, alias non esset certa ratio cognoscendi, quia non posset dare infallibilitatem. Si igitur omnis creatura et omne lumen creatum est coartatum et limitatum et terminabile et mutabile, ratio autem certa est incoartabilis, immutabilis, interminabilis, ergo nullum lumen creatum seu creata ratio potest esse medium in cognitione certitudinali. Ergo necesse est omnia, quae certitudinaliter cognoscuntur, in lumine veritatis aeternae et in regulis incommutabilibus cognosci. – Ista est ratio Augustini De vera religione, ubi dicit, quod “ratio pulchritudinis nec loco tumida est nec instabilis tempore. Non enim recte dici potest secundum eam iudicari rotundum vasculum et non secundum eam iudicari rotundum denarium aut secundum eam iudicari aequales annos et non secundum eam iudicari aequales menses. Ceterum loci aut temporis spatio nec maior nec minor est, quia, si maior est, non secundum eam iudicaremus minora, si minor, non secundum eam iudicaremus maiora. Nunc autem secundum eandem quadraturae legem cognoscuntur omnia quadrata, et secundum eandem aequalitatis legem omnia aequalia; ergo locorum intervallis ac temporum nec maior nec minor est, sed potentia superat omnia”. – Idem II De libero arbitrio, ubi ostendit leges iustitiae et leges numerorum omnibus esse communes, concludit: “At illa veritatis et sapientiae pulchritudo nec multitudine audientium stipata secludit venientes, non peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subiacet; de toto mundo ad se conversis occurrit, omnibus praesto est, omnibus sempiterna; nulli loco deest, foris admonet, intus docet”, omnibus contemplantibus praesto est.

(51) Quarta ratio sumitur ex parte iudicii, quoniam in omni cognitione certitudinali necessarium est iudicium rectum. Iudicat autem mens recte de omnibus sensibilibus, iudicat de omnibus pulchritudinibus, ratione cuius dicimus, quod hoc delectat; et hoc facit convenientia, hoc facit aequalitas; iudicat de omnibus naturis, quid cui praeponendum sit lege naturae; iudicat de hominum moribus, quid laudandum, quid vituperandum sit. Omne autem iudicium rectum oportet esse secundum aliquam regulam et legem omnino indiiudicabilem. Ista igitur lex aut est infra animam aut in ipsa anima aut ipsamet aut supra ipsam. Infra ipsam non est, quia de omnibus, quae infra ipsam sunt, iudicat; nec ipsa vel in ipsa, quia ipsa mutabilis est et omnis habitus, qui in ipsa est, et etiam de se ipsa et de omni, quod in ipsa est, iudicat; ergo est supra ipsam. Supra animam autem nulla lex est nisi lex incommutabilis veritatis. Ergo per legem incommutabilis veritatis iudicat, quidquid recte iudicat. – Et hoc est, quod dicit Augustinus De vera religione: Mens si secundum se ipsam iudicat, nulla est natura praestantior. Cum ergo ipsa sit mutabilis, alia lex, quae sit praestantior, quaerenda est. “Haec autem lex omnium artium cum sit immutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec iam illud ambigendum est incommutabilem naturam, quae supra animam est, Deum esse; et ibi esse primam vitam, primam essentiam, primam pulchritudinem et aequalitatem, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur et lex omnipotentis artificis.” Hoc idem De libero arbitrio libro II et VI Musicae, sed optime XIV De Trinitate cap. 15: “Hinc est”, inquit, “quod impii cogitant aeternitatem et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis iudicant, nisi in quibus vident, quemadmodum quisque vivere debeat, etiamsi nec ipsi eodem modo vivant? Nec enim vident in sua natura, cum procul dubio mente ista videantur mentesque eorum constet esse mutabiles, has vero regulas immutabiles videat, quisquis in eis hoc videt. Nec in habitu suae mentis, cum illae regulae sint iustitiae mentesque eorum constet esse iniustas. Ubi igitur sunt istae regulae, ubi, quid sit iustum et iniustum, agnovit, ubi cernit habendum, quod ipse non habet? Ubi ergo sunt scriptae nisi in libro lucis illius, quae veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur et in animum hominis, qui operatur iustitiam, non migrando, sed imprimendo transfertur, quemadmodum figura in ceram transit et anulum non relinquit? Qui vero non operatur et tamen videt, quid operandum sit, ipse est, qui ab illa luce avertitur, a qua tamen tangitur.” Ad hoc etiam valent auctoritates in quaestione praecedenti allegatae.

(52) Sic igitur dico, quod, quidquid cognoscitur certitudinaliter cognitione intellectuali, cognoscitur in rationibus aeternis et in luce primae veritatis eo modo, quo fuit explicatum, concludente hoc et natura cognoscenti et re cognoscibili et medio certo et iudicio recto ita, quod ratio cognoscendi materialis est ab exterioribus, unde ministrantur species rerum cognoscendarum; sed ratio formalis partim est ab intra, scilicet a lumine rationis, partim a superiori, sed completive et consummative a regulis et rationibus aeternis. – Argumenta, quae hoc probant, concedenda sunt.

 

 

Ad argumenta in contrarium:

 

(53) Dicendum ad primum, quod philosophia Aristotelis ad hoc non pervenit, nec est mirum. Propterea dico, quod, licet sit in anima intellectus agens, quo est omnia facere, et intellectus possibilis, quo est omnia fieri, non tamen sufficit. Differt enim dicere ‘omne’ et ‘totum’. Sufficit ad omnia, sed tamen non totaliter, quia cum hoc exigitur necessario ulterius et superius lumen.

(54) Ad secundum dicendum, quod operatio intellectualis circa naturalia naturalis est. Deus autem operatur et cooperatur in operationibus creaturarum secundum modum et exigentiam suae naturae, ut visum est. Et quia creatura rationalis imago Dei est vel ad imaginem, ipsa ratio imaginis exigit, ut in eius operationibus cooperetur secundum modum obiecti moventis eo, quod mens nata est moveri et illuminari illa luce. Nec propter hoc debet dici operatio supernaturalis vel miraculosa, quia cooperatur naturae naturaliter operanti secundum gradum et modum suae naturae, quam operationem nulli subtrahit.

(55) Ad tertium dicendum, quod re vera, ut dicit Hugo, aliqua sunt supra rationem et aliqua infra rationem; et quamvis subsint virtuti naturae, non tamen in illa potest nisi superiori lumine, quia hoc est de ratione et exigentia naturae et nobilitate ipsius, sicut oculus potest in ea, quae subsunt potestati visivae, non tamen sine lumine solis vel alio lumine extrinseco, quia hoc exigit talis potentia et talis operatio.

(56) Ad quartum dicendum, quod in omni opere naturae rationalis, ut rationalis est, cooperatur Deus quodam specialiori modo et quadam specialiori influentia quam in operibus aliarum creaturarum. Si autem argumentum currat de comparatione ad alias naturas, in quibus non cooperatur potentia per aliquam specialem influentiam, ergo nec sapientia in operibus intellectualibus, patet, quod non est simile, quoniam hoc ipso, quod imago Dei, ordinatur ad Deum sicut ad obiectum; et ideo Deus cooperatur in eius operibus sicut obiectum motivum.

(57) Ad quintum dicendum, quod nec lumen intellectus agentis sufficit ad abstrahendum species intelligibiles nec naturale iudicatorium sufficit ad iudicandum nec species intelligibilis facta sufficit ad rem perfecte manifestandam, etiam supposita communi et generali influentia, nisi ipsa lux divina assistat tangens et movens mentem nostram et illuminans ipsam ad hoc, quod certitudinaliter et indubitanter possit cognoscere propter rationes praedictas.

(58) Ad sextum patet responsio. Dictum est enim, quod intellectus necessario illam lucem attingit, illam lucem cernit, non tamen ut obiectum quietans, in quam defigat aspectum, quia talis visio facit beatum, sed ut obiectum movens; nec ducens in se, sed ducens in aliud, sicut oculus videns in luce solis videt lumen solis, non ut obiectum, sed ut ratio et medium videndi.

(59) Ad septimum patet responsio, quoniam, si illae rationes essent tota et sola ratio cognoscendi, verum esset, quod propinquior magis et plura in illis videret; sed quoniam nec tota nec sola ratio sunt, sed cum rationibus creatis, ideo non propinquior, sed qui plures rationes acquirit, plura in illis rationibus videt. – Vel dicendum, quod illi plus vident, qui magis ad illas se movent. Si autem aliqui magis sint propinqui illi luci in ratione moventis affectum, non tamen in ratione moventis intellectum, quia nec movent se ad ipsas ut ad lucem, sed potius ut ad ignem, et ideo sic recipiunt plus de calore, quod tamen non plus de splendore; alii autem e contrario.

(60) Ad octavum dicendum, quod illud intelligendum est, quod, quanto aliquid magis habet de esse, tanto magis est cognoscibile de ratione sui. Alias non est simile, quoniam esse rei quiddam absolutum est; et ideo ad illud sufficiunt propria principia cum generali manutenentia creatoris. Sed cognosci dicit comparationem ad intellectum, quem res movet. Ideo plus requiritur ad cognitionem quam ad esse tam ex parte rei cognoscibilis quam ex parte intellectus cognoscentis.

(61) Ad nonum dicendum, quod Augustinus non intendit excludere adminiculum illius lucis sive illarum rationum, sed adminiculum sensuum. Unde non vult plus dicere, nisi quod res corporeas cognoscit mediantibus sensibus, sed res incorporeas sine sensuum adminiculo, sicut, si diceremus: ‘Oculus per se videt colorem’, non propter hoc excluditur beneficium lucis.

(62) Ad decimum dicendum, quod illa auctoritas Augustini omnino est in contrarium, sicut apparet diligenter consideranti. Vult enim ibi per totum, quod illi luci aeternae quiddam nostrum subiungitur naturali ordine et in illa videt, quidquid videt. Nec vocat Augustinus ‘genus’ propter aliquam naturae communitatem, sicut loquimur communiter de genere, sed vocat propter quandam conformitatem, quia lux illa est intelligibilis et anima nostra est intellectualis; illa spiritualis et ista spiritualis eo modo, quo dicitur Act. 17, 28: “Genus Dei sumus.”

(63) Ad undecimum dicendum, quod re vera natura non deficit in necessariis creaturae rationali, immo providit sibi sublimiori modo quam ceteris naturis. Et quamvis sine influentia illius lucis non possit exire in actum certitudinalis cognitionis, tamen non dicitur deesse sive deficere, quia semper sibi illa lux assistit et semper praesto est. Nec hoc derogat suae nobilitati, sed potius attestatur magnae dignitati.

(64) Ad duodecimum dicendum, quod, ut vult Philosophus, intellectus agens est ut lumen, possibilis ut oculus, phantasma ut color. Sed tunc similitudo non valet, quoniam, sicut ad visionem corporalem non sufficit color ipse et organum visivum et virtus cum naturali et complantato lumine sine beneficio lucis superioris, sic nec ad visionem intellectualem sufficit phantasma ad movendum nec intellectus possibilis ad recipiendum nec lux ad abstrahendum et faciendum species actu intellectas sine auxilio et beneficio lucis divinae. Lux enim intellectus agentis est sicut lux oculo connaturalis, sed lux divina est sicut lux solaris.

(65) Ad tertium decimum dicendum, quod absque dubio cognitio operatio quaedam est naturalis naturae intellectualis, et ista influentia sive cooperatio quodammodo potest dici naturalis. Propterea distinguendum est, quod ‘naturale’ potest dici duobus modis: vel quod causatur ex principiis naturae, et hoc modo non est naturalis, sed supernaturalis; alio modo, quod numquam deest naturae et naturam inseparabiliter concomitatur, et hoc modo illa influentia potest dici naturalis.

(66) Ad quartum decimum dicendum, quod non videt in illa luce sicut in speculo, quia tunc videret illam lucem aperte; sed ut in ratione ita, quod lux divina per suam essentiam est ratio effectiva et motiva, sed illa influentia, quam ponimus, est ut ratio formalis. – Quod obicit, quod illa creatura est et mutabilis, dico, quod, quamvis creatura sit et de se sit mutabilis, tamen non est inconveniens, quod cognitio certitudinalis sit ab ea formaliter, quoniam a Deo est effective, sicut, cum dicimus de gratia, quod elevat animam supra se et movet eam, non est intelligendum effective, sed formaliter, quia Deus per gratiam, ita est in proposito.

(67) Ad quintum decimum dicendum, quod non est inconveniens, quod secundum alium et alium modum sit creator ratio cognoscendi creaturam et creatura ratio cognoscendi creatorem. Creator enim est ratio cognoscendi motiva et effectiva, sed creatura est ratio cognoscendi creatorem manuductiva, et ideo non est circularis cognitio, quia non secundum eundem modum.

(68) Ad sextum decimum dicendum, quod immo, ubi est res ipsa, necessaria est sua species, quia, etsi sit Deus intimus menti, tamen in ratione moventis necessaria est influentia vel species sua, qua mediante movet, quia mens non posset moveri, nisi aliquid in ea fieret. Est etiam necessaria in ratione informantis; Deus enim non potest esse forma intellectus; ratio autem cognoscendi forma est intellectui inhaerens.

(69) Ad septimum decimum dicendum, quod illa influentia creatura est et de nihilo. Quod dicit de lumine corporali, dico, quod lumen corporale factura est et creatura. Non tantum enim dicitur creatura, quia est immediate de nihilo, sed quia est ex aliquo vel de aliquo, quod fuit de nihilo. Unde est igitur? Dico, quod est ex luminoso, non materialiter, sed originaliter, sicut species rei est de ipsa re.

(70) Ad duodevicesimum dicendum, quod infinitum aliquid potest dici duobus modis, scilicet actualitate vel duratione. Nec ergo motores orbium nec intellectus sunt infiniti infinitate actualitatis; et si hoc diceret Commentator, erraret; sed sunt infiniti duratione, et ideo possunt perpetuare motum. Argumentum autem procedebat de infinitate actualitatis, et ideo non valet.

(71) Ad undevicesimum dicendum, quod non quaelibet visio tollit cognitionem, quae est per fidem, sed visio illius lucis ut obiecti quietantis et terminantis et in sua claritate, quo modo non videtur in via, sed videtur ut obiectum movens et ut ratio videndi, ut saepe dictum est.

(72) Ad vicesimum dicendum, quod secundum Philosophum ibidem aliqua sunt integra bonitate, et ista nullo modo acquirunt suam perfectionem, ut Deus. Alia sunt propinquissima integrae bonitati, et illa paucissimis motibus perfectionem suam acquirunt. Alia sunt, quae ordinantur ad magnam bonitatem, sed tamen ab illa perfectione sunt remota; ideo multis motibus perfectionem suam acquirunt. Aliqua sunt, quae ordinantur ad modicam perfectionem, et huiusmodi paucis motibus ad illam perveniunt. Aliqua ad nullam, et illa sunt immobilia, quia motus est propter aliquam perfectionem acquirendam. Primus est Deus, secundus est ordo angelorum, tertius ordo creaturarum rationalium, ut hominum, quartus est ordo animalium brutorum, quintus est ordo elementorum superiorum, ultimo et infimo loco est terra. Nec est simile de homine et de creaturis inferioribus, quia ille ordinatur ad aliquam operationem tam nobilem, ut lux divina sit ibi sicut obiectum movens et ratio operandi. Et hoc est magnae nobilitatis, sicut nobilitatis est in visu, qui, cum sit praestantior ceteris sensibus, tamen indiget auxilio lucis, quae est sibi ratio videndi, quod non oportet in operibus aliorum sensuum.

(73) Ad vicesimum primum dicendum, quod ipse Deus per essentiam suam est ratio assimulandi effectiva; sed illa influentia est ratio assimulandi formalis. In Deo autem relucent omnia; tamen non influit ad cognoscenda naturali cognitione nisi ea solum, quorum species accipiuntur a rebus vel corporalibus vel spiritualibus. Et puto, quod alia sit influentia et alia species secundum diversitatem cognitorum secundum pluralitatem rationum rerum diversarum.

(74) Ad vicesimum alterum patet responsio sic: quoniam illa lux non est tota et sola ratio videndi, sed cum rationibus et speciebus a rebus acceptis. Et ideo non omnes aequaliter vident, quia non omnes aequaliter species a rebus accipiunt. – Adhuc, quamvis aequaliter se habeat, quantum est ex parte sua, non omnes aequaliter se movent vel convertunt ad illam; propterea nec aequaliter vident.

(75) Ad vicesimum tertium dicendum, quod minor argumenti est falsa, quoniam, sicut intellectus numquam aliquid cognosceret certitudinaliter sine illius veritatis illustratione, ita nec affectus aliquid ordinate diligeret sine illius bonitatis affectione. Immo plane vult Augustinus, quod in peccatis non appetitur nisi beatitudo. Et quamvis naturaliter moveatur, tamen hoc est de natura sua. Et sicut intellectui assistit veritas illustrans, ita affectui bonitas quodammodo afficiens.

(76) Ad vicesimum quartum dico, quod aliquid habet, et hoc est illa influentia afficiens nostrum affectum, quam naturaliter habet, non ex suis principiis nec a se, sed quia sibi numquam deest. Habet etiam conformitatem secundum imaginem. – Si dicatur, utrum natura sibi relicta posset moveri, dico, quod non. Et numquid est imago Dei? Est utique. Sed tamen de ratione imaginis est, quod in illud feratur sicut in obiectum motivum; propterea ista non possunt separari.

(77) Ad vicesimum quintum dicendum, quod lux divina proportionalis est et virtuti cognoscitivae et obiecto cognoscibili non proportione commensurationis, sed cuiusdam ordinis, quia natura rationalis hoc ipso, quod imago, ordinatur ad illud; obiectum etiam cognoscibile natum est illa luce illustrari tamquam quodam suo sole secundum Augustinum. Lux autem angelici intellectus, quantumcumque beati, non est sibi proportionalis proportione ordinis, quamvis proportione comparationis et commensurationis. Nec in hoc est superior anima rationali, nam, sicut dicit Augustinus De vera religione et 83 Quaestionum eo, quod imago Dei est, immediate ab ipsa veritate formatur, “nulla interposita creatura”; et X De civitate: Eadem lux illustratur angelicus spiritus et rationalis. Est autem proportionalis, ut per naturam feratur in ipsum tamquam in obiectum movens, non tamen quietans.

(78) Ad vicesimum sextum dicendum, quod duplex est iudicium de re. Est enim iudicium discretionis, utrum res sit, et quod haec non est illa; et iudicium auctoritatis et quasi definitionis, ut qualis res debeat esse. Primo modo iudicat de divina luce, aliter non cognosceret; secundo modo non iudicat. Hoc modo argumentum procedebat, ideo non valet.

(79) Ad vicesimum septimum dicendum, quod, quando illae rationes conspicientur et videbuntur in sua claritate et ut tota et sola ratio cognoscendi, aeque videbuntur futura ut praesentia, contingentia ut necessaria. Sed quia hic non sic videntur, ideo nec omnia aequaliter videntur. Intelligendum est tamen, quod, quamvis Deus sit omnino simplex et uniformis, tamen lux illa aeterna et exemplar quaedam repraesentat quasi exterius et quaedam quasi profunde et occulte. Prima sunt, quae fiunt secundum necessariam ordinationem artis divinae, secunda vero, quae fiunt secundum dispensationem voluntatis occultae; et ideo naturalia cognoscuntur in luce illa naturali iudicatorio rationis, supernaturalia vero et futura non nisi dono supernae revelationis.

(80) Ad duodetricesimum dicendum, quod, cum video ista vera immutabilia ut obiectum terminans, video quid creatum; ut movens, video quid increatum. Istud autem creatum non est immutabile simpliciter, sed ex suppositione; ideo nec ab his veris venit certitudo simpliciter, sed secundum quid. Video ergo obiective quoddam verum in anima mea conceptum ex praesentia specierum cognoscibilium, relatum tamen ad rationes incommutabiles.

(81) Ad undetricesimum dicendum, quod influentia illius lucis non est in nostra potestate, tamquam nos vel faciamus vel educamus eam seu cogamus Deum ad influendum, sed tamen secundum immutabilem ordinationem liberalitatis divinae semper praesto est nec cuiquam subtrahitur cognoscenti, immo semper assistit; et pro tanto posset dici esse in potestate nostra.